IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententiam Nominalium et aliorum asserentium naturam esse de se et ex se individuam, late impugnat, probans sex vel septem viis, dari unitatem realem, minorem numerali.
Contra (c) istud arguitur sic: objectum inquantum objectum est prius naturaliter ipso actu: et in illo priori, per te, objectum est de se singulare, quia hoc semper convenit naturae non acceptae secundum quid, sive secundum esse, quod habet in anima ; igitur intellectus intelligens illud objectum sub ratione universalis, intelligit ipsum sub ratione opposita suae rationi, nam ut praecedit actum, determinatur ex se ad oppositum illius rationis.
Praeterea, (d) cujuscumque unitas realis propria et sufficiens est minor unitate numerali, illud non est de se unum unitate numerali, sive non est de se hoc ; sed naturae lapidis existentis in isto lapide, unitas propria realis sive sufficiens, est minor unitate numerali, ergo, etc. Major de se patet, quia nihil est de se unum unitate majori unitate sibi sufficiente, nam si propria unitas, quae debetur alicui de se, sit minor unitate numerali, unitas numeralis non convenit sibi ex natura et secundum se, aliter praecise ex natura sua haberet majorem et minorem unitatem, quae circa idem et secundum idem sunt opposita, quia cum unitate minori, sine contradictione stare potest multitudo opposita majori unitati, quae multitudo non potest stare cum unitate majori, quia sibi repugnat: igitur, etc. Probatio minoris, quia si nulla est unitas realis naturae minor singularitate, sed omnis unitas alia ab unitate singularis, est unitas rationis tantum; igiur nulla erit unitas realis minor unitate numerali: consequens est falsum, quod probo quinque vel sex viis ; ergo, etc.
Prima via (e) est talis secundum Philosophum 10. Metaph. in omni genere est unum primum, quod est metrum et mensura omnium, quae sunt il lius generis; ista unitas est realis, quia Philosophus probat, quod uni convenit prima ratio mensurae, et declarat per ordinem, quomodo illud est unum, cui convenit ratio mensurandi in omni genere: ista autem unitas est alicujus inquantum primum in genere: ergo est realis, quia mensurata sunt realia, et realiter mensurata ; ens autem reale non potest realiter mensurari ab ente rationis ; igitur unitas illius primi est realis. Ista autem unitas non est unitas singularis vel numeralis, quia nullum est singulare in genere, quod sit mensura omnium illorum, quae sunt in illo genere, nam secundum Philosophum 3. Metaph. in individuis ejusdem speciei non est hoc prius, illud posterius; quod prius, licet Commentator exponat de priori constituente posterius, tamen nihil ad B, quia Philosophus intendit ibi assignare rationem quare Plato posuit rationem speciei separatam et non generis, quia in speciebus est ordo essentialis, propter quod posterius potest reduci ad prius. Et ideo secundum eum non oportet ponere ideam generis, per cujus participationem species sunt illud, quod sunt, sed ideam speciei, ad quam omnes aliae reducuntur: sed in individuis, secundum Platonem et secundum Philosophum recitantem, non est talis ordo, igitur, etc.
Est ergo intentio Philosophi ibi (in quo concordat cum Platone) quod in individuis ejusdem speciei, non est ordo essentialis: nullum ergo individuum est per se mensura eorum, quae sunt in specie sua, igitur nec unitas individualis, nec numeralis.
Praeterea (f) secundo probo, quod idem consequens est falsum, quia secundum Philosophum 7. Physic. in specie atoma fit comparatio, quia est una natura, non autem in genere, quia genus non habet talem unitatem. Ista vero unitas non est unitas rationis, quia conceptus generis est ita unus apud intellectum, sicut conceptus speciei, alioquin nullus conceptus diceretur in quid de multis speciebus, et ita nullus conceptus esset genus, si tot essent conceptus dicti de speciebus, quot sunt conceptus specierum, quia tunc in singulis praedicationibus idem praedicaretur de se. Similiter unitas conceptus vel non conceptus, nihil ad intentionem Philosophi, scilicet ad comparationem, vel non: ergo Philosophus intendit naturam specificam ibi esse unam unitate naturae specificae, non autem intendit ipsam sic esse unam unitate numerali, quia in unitate numerali non fit comparatio: igitur, etc.
(g) Item tertio, secundum Phi losophum 5. Metaph. cap. de Ad ali quid, idem, simile et aequale fundantur supra unum, ita quod licet similitudo habeat pro fundamento rem de genere Qualitatis, relatio tamen non est realis, nisi habeat fundamentum reale, et rationem proximam fundandi realem ; ergo unitas, quae requiritur in fundamento similitudinis relationis est realis, non autem est numeralis, quia nihil unum et idem est simile, et aequale sibi ipsi.
Praeterea quarto, unius (h) oppositionis realis sunt duo extrema realia: contrarietas est oppositio realis, quod patet, quia realiter unum destruit et corrumpit aliud, circumscripto omni opere intellectus, et non nisi quia sunt contraria: igitur utrumque primum extremum istius oppositionis realis (ut est extremum), est unum aliqua unitate reali, non autem unitate numerali, quia tunc praecise hoc album esset primum contrarium huic nigro, vel praecise aliud album, quod est inconveniens, quia tunc essent tot contrarietates primae, quot individua contraria ; igitur, etc.
Praeterea quinto, (i) unius actionis sensus est unum objectum secundum aliquam unitatem realem, sed non numeralem: ergo est aliqua alia unitas realis quam unitas numeralis. Probatio minoris, quia potentia cognoscens objectum sic, inquantum scilicet hac unitate unum, cognoscit ipsum inquantum distinctum a quolibet, quod non est hac unitate unum. Sed sensus non cognoscit objectum inquantum est distinctum a quolibet, quod non est unum ista unitate numerali, quod patet, quia nullus sensus distinguit hunc radium Solis differre numeraliter ab illo radio, cum tamen sint diversi per motum Solis, si circumscribantur omnia sensibilia communia, puta diversitas loci vel situs : et si ponerentur duo quanta simul omnino per potentiam divinam, quae essent omnino similia et aequalia in albedine et quantitate, visus non distingueret ibi esse duo alba: si tamen cognosceret alterum istorum, inquantum est unum unitate numerali, cognosceret ipsum inquantum distinctum numeraliter a quolibet alio.
Posset etiam (k) juxta hoc argui de primo objecto sensus, quod est unum in se aliqua unitate reali, quia sicut objectum hujus potentiae inquantum objectum, praecedit intellectum, ita etiam secundum unitatem suam realem praecedit omnem actum intellectus.
Sed ista ratio non ita concludit sicut praecedens, posset enim poni aliquod primum objectum, ut est adaequatum potentiae, esse aliquod commune abstractum ab omnibus objectis particularibus, et ita non habere unitatem nisi communitatis ad ista plura objecta particularia: sed de uno objecto unius actus sentiendi, non videtur vere posse negari, quin necessario haberet unitatem realem, et minorem unitate numerali.
Item sexto, (1) quia si omnis unitas realis est numeralis, ergo omnis diversitas realis est numeralis. Sed consequens est falsum, quia omnis diversitas numeralis inquantum numeralis est aequalis, et ita omnia essent aeque distincta, et tunc sequitur quod non plus potest intellectus abstrahere a Socrate et Platone aliquod commune, quam a Socrate et linea, et esset quodlibet universale purum figmentum. Prima consequentia probatur dupliciter. Primo, quod unum et multa, idem et diversum sunt opposita 10. Metaph. toties autem dicitur unum oppositum quoties et reliquum, ex primo Topic. ergo cuilibet unitati correspondet sua propria diversitas.
(m) Praeterea secundo probatur idem, quia cujuslibet diversitatis utrumque extremum est in se unum; et eodem modo quo est unum in se, eodem modo videtur diversum a reliquo extremo, ita quod unitas extremi unius potest per se esse ratio diversitatis alterius extremi.
(n) Confirmatur aliter, quia si tantum est in hac re unitas realis numeralis, quaecumque entitas est in re, illa est ex se una numero ; ergo istud et illud secundum omnem entitatem in eis, sunt primo diversa, et in nullo aliquo modo convenientia. Confirmatur etiam per hoc, quia diversitas numeralis est hoc singulare non esse illud singulare, supposita tamen entitate utriusque extremi, sed talis unitas est necessario alterius extremi.
(o) Item septimo, nullo existente intellectu,ignis causaret ignem, et corrumperet aquam, et esset aliqua unitas realis generantis ad genitum secundum formam, propter quam generatio esset univoca: intellectus enim considerans non facit generationem esse univocam, sed cognoscit eam esse univocam.