IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum substantia materialis per aliquid positivum intrinsecum sit de se individua ?
DD. citati quaest. praeced. et H enr. quodl. 5. quaest. 8. et 15.
Quod non, quia unum non dicit nisi privationem divisionis in se, et privationem identitatis ad aliud: igitur cum singularitas vel individuatio non dicat nisi duplicem negationem, non oportet ejus causam positivam quaerere, sed sufficit negatio. Prima propositio probatur, quia si unum diceret rationem positivam, non diceret nisi eamdem, quam dicit ens, tunc enim esset nugatio dicendo, ens unum: nec aliam rationem dicit, quia tunc in quocumque ente esset entitas addita entitati, quod est inconveniens.
Contra, prima substantia per se generatur 7. Metaph. et per se operatur, primo Metaph. et ex hoc distinguitur a secunda, cui neutrum convenit per se primo; ergo ista conveniunt primae substantiae per illud, quod addit supra secundam substantiam, non autem conveniunt ista alicui formaliter per negationem: ergo prima substantia non addit tantum negationem supra secundam.
(a) Hic dicitur, quod non individuatur per aliquod positivum, quia illud esset materia vel forma, vel aliquid consequens materiam vel formam: et hoc vel est absolutum vel respectivum, non per materiam, ut post ostendetur: nec per formam, quia quaeram de forma, per quid individuatur, quia nec ex se ipsa, sicut nec natura, de qua dictum est supra ; quaeram ergo per quid, et ulterius de illo alio, et sic in infinitum: nec potest dari aliquid consequens absolutum, quia quaeram de illo eodem modo: nec per respectivum, quia respectus praesupponit fundamentum, et sic non individuat ipsum: ergo negatio est ratio. Unde ponit Henricus duplicem negationem esse. Vide in quodlibeta 5. quaest 8.