IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Posita sententia Henrici asserentis naturam individuari per negationem, explicat optime sensum quaest, et probat efficacissime, naturam non fieri individuam per negationem ; probationes sunt satis clarae.
Contra ista, (a) primo expono intellectum quaestionum motarum de ista materia: non enim quaero, quo natura est singularis vel individua, si ista significent intentionem secundam, quia tunc intentione secunda formaliter esset natura singularis, et effective ab intellectu causante illam intentionem secundam conferentem, scilicet hanc naturam, sicut subjicibile ad praedicabile. Nec etiam quaeritur de unitate numerali reali, qua formaliter natura est sic una: nam unitate numerali reali est res formaliter una, sive illa unitas convertatur cum ente, sive sit de genere Quantitatis, sive dicat privationem, sive positionem. Sed quia in entibus est aliquid indivisibile in partes subjectivas, hoc est, cui formaliter repugnat dividi in plura, quorum quodlibet sit ipsum, quaeritur non quo formaliter illud sibi repugnat, quia sic repugnantia formaliter sibi repugnat, sed quo ut fundamento proximo et intrinseco ista repugnantia insit isti.
Est ergo intellectus (b) quaestionis de hac materia, quid sit in hoc lapide, per quod sicut per fundamentum proximum, simpliciter repugnat sibi dividi in plura, quorum quodlibet sit ipsum, qualis divisio est propria toti universali in suas partes subjectivas.
Hoc modo intelligendo, probo quod non sit aliquod individuum formaliter per negationem vel privationem, sicut videtur ista positio ponere. Primo, quia nihil simpliciter repugnat alicui enti per solam privationem in eo, sed per aliquid positivum in eo; igitur dividi in partes subjectivas non repugnat huic lapidi in eo, quod est quoddam ens, per aliquas negationes. Probatio antecedentis, quia quantumcumque negatio tollat potentiam proximam ad agere et pati, ut per hoc idem ens in quo est negatio, careat potentia proxima ad aliquid: non tamen ponit formalem repugnantiam illius entis ad aliquid, quia per possibile vel impossibile, circumscriptis illis negationibus, cum non sint, staret tale cum opposito illarum negationum, et ita cum illo, cui dicitur repugnare per se, quod est impossibile. Exemplum hujus, si substantia intelligatur non quanta, non est divisibilis, hoc est non possibilis dividi potentia propinqua, non tamen repugnat sibi dividi, quia tunc repugnaret sibi recipere quantitatem, per quam formaliter posset dividi. Stante igitur natura substantiae corporeae, non repugnat sibi quod sit divisibilis.
Similiter si non habere visum, tollat potentiam proximam ad videndum, non tamen facit repugnantiam simpliciter ad videre, quia potest stare eadem natura positiva, in qua fuit haec negatio, et potest sibi inesse oppositum illius negationis, sine repugnantia ex parte naturae. Ita potest argui in proposito, cum iste ponat naturam ex se non esse unam et individuam, nunquam tamen per aliquam negationem positam in natura, repugnabit sibi formaliter dividi, et ita nunquam erit aliquod ens positivum in rebus, quod erit complete individuum.
Et si aliquo modo (c) instetur primae propositioni hujus rationis, saltem assumo istam propositionem : Nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquid positivum in eo, ita quod nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquam perfectionem, quae est aliquid positivum et entitas positiva: sed dividi est quaedam imperfectio, et ideo non potest competere naturae divinae, ergo: etc.
Item, negatione (d) non constituitur aliquid formaliter in entitate perfectiori, quam sit illa entitas praesupposita negationi, alioquin negatio esset formaliter entitas positiva. Sed prima substantia per Philosophum in Praedicamentis, est maxime substantia, et etiam magis substantia quam secunda: ergo non formaliter constituitur in entitate primae substantiae per negationem, in quantum distinguitur a secunda.
Item, de singulari (e) per se primo praedicatur illud, cujus est singulare: sed de aliquo ente accepto sub negatione, non praedicatur per se aliqua entitas ratione totius subjecti, quia totum non est per se unum; si ratione partis, tunc non est praedicatio superioris de inferiori, sed ejusdem de se.
Praeterea, licet ista positio videatur esse falsa in se, propter argumenta jam facta, si intelligat individuum constitui in entitate et unitate singularitatis per negationem, tamen videtur omnino superflua, et non respondere ad quaestionem, quia ipsa posita adhuc remanet eadem quaestio. Nam de duplici negatione, quam ponit, quaero quare negatio ista convenit illi: si istam duplicem negationem dicit esse per se sicut per causam, dat causam suiipsius: si non dat causam hujus, non respondetur ad quaestionem ; quaeritur enim illud, per quod repugnat oppositum istarum negationum, et per consequens per quid insunt istae negationes. Similiter quaero unde negatio sit haec, cum sit ejusdem rationis in isto et in illo, nam sicut in Socrate est duplex negatio opposita illi, quae est in Platone, ita in Platone est negatio duplicis rationis: unde ergo Socrates est singularis hac singularitate propria et determinata, et non singularitate Platonis? Non potest dici, nisi dicatur unde negatio sit haec negatio, et hoc non potest esse nisi per aliquid positivum.
Concedo igitur conclusionem istarum rationum, quod necesse est per aliquod positivum intrinsecum huic lapidi, tanquam per rationem propriam repugnare sibi dividi in partes subjectivas, et illud positivum erit quod dicitur esse per se causa individuationis, et per individuationem intelligo istam indivisibilitatem, sive repugnantiam ad divisibilitatem.
Ad argumentum ad oppositum, licet assumptum sit falsum, de quo forte alias, tamen si verum esset, quod unum significaret formaliter illam duplicem negationem, non sequitur, quod non habeat aliquam causam positivam, per quam insit ei illa duplex negatio,
nam et unitas specifica pari ratione significaret duplicem negationem, et tamen nullus negat entitatem positivam esse rationem unitatis specificae, a qua entitate positiva sumitur ratio differentiae specificae. Et istud est bonum argumentum pro solutione quaestionis et pro opinione, quia cum in qualibet unitate minore unitate numerali, sit dare entitatem positivam, quae sit ratio per se illius unitatis, et illius repugnantiae ad multitudinem oppositam, maxime vel aequaliter erit hoc dare in unitate perfectissima, quae est unitas numeralis.