IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra ista. Hic Doctor primo exponit intellectum quaestionis, et secundo improbat opinionem Henrici.De primo dicit quod quaestio non querit, quo substantia materialis est singularis: si ista significent intentionem secundam,et tunc intentione secunda formaliter esset natura singularis, et effective ab intellectu causante illam, conferente hanc na uram ad naturam, sicut subjicibile ad praedicabile ; non intelligitur ergo quaestio, nec quaerit an aliqua secunda intentio, quae dicatur singularitas constituat naturam in esse singulari, quia certum est quod talis singularitas potest ab intellectu causari conferendo, etc. Sequitur: nec etiam quaeritur de unitate numerali reali, qua formaliter natura est sic una, et quod non loquitur de illa unitate numerali, quia secundum aliquos exponentes Doctorem, substantia materialis dicit indivisionem in partes subjectivas, vel forte melius, non loquitur de unitate numerali reali, qua natura ponitur de numero en-
tium. Sequitur: Sed quia in entibus est aliquid indivisibile in partes subjectivas, hoc est, cui formaliter repugnat dividi in plura, quorum quodlibet sit ipsum, hoc patet, nam Socrati formaliter repugnat dividi in plura, quorum quodlibet sit ipsum quidditative, naturae vero humanae, ut praescindit a singularitate non repugnat; ipsa enim potest dividi in plura individua, quorum quodlibet quiditative sit ipsum divisum, sic intelligendo quod ipsa natura, quantum est ex se, est indifferens ad omne individuum, et ex se ita potest esse in uno sicut in alio, licet ut facta propria uni, actu non possit esse in alio, sicut prolixe expositum est in quaestione immediate praecedenti. Sequitur : quaeritur non quo formaliter illud repugnat, quia sic repugnantia formaliter repugnat, sed quo, ut fundamento proximo et intrinseco ista repugnantia insit isti, supple Socrati; et est simile, sicut ei dicatur : Socrates est similis Platoni similitudine formaliter, et albedine fundamentaliter, quae est immediate ratio fundandi similitudinem ; sic repugnat Socrati dividi in plura individua repugnantia formaliter,el fundamentaliter repugnant sibi per aliquid intrinsecum, quod est immediatum fundamentum talis repugnantiae.
(b) Est ergo intellectus quaestionis, etc. Et sic intelligendo titulum quaestionis Doctor arguit probando contra Henricum, quod nulla negatio potest poni fundamentum proximum talis repugnantiae, sive non potest poni ratio fundamentalis, propter quam repugnat naturae dividi in plures partes subjectivas.Et primo arguit sic: nihil simpliciter repugnat alicui enti, Vult dicere Doctor quod licet caecitas tollat potentiam proximam videndi, quae visio est quaedam actio immanens, et similiter negatio quantitatis in aliqua substantia materiali tollat potentiam proximam ad pati, supple ad dividi in partes quantitativas ejusdem rationis, quia illa divisio in paries quantitativas ejusdem rationis, tantum fit per quantitatem; et similiter negatio alicujus qualitatis in aliquo subjecto tollat affirmationem ejusdem, palet, quia homo non potest esse simul sub negatione albedinis et sub albedine ; non tamen dicimus, quod tali subjecto repugnet absolute albedo, licet sibi repugnet stanti sub tali negatione. Sic visio absolute non repugnat potentiae visivae, quia si absolute repugnaret, nunquam visio posset inesse tali potentiae, sed repugnat sibi ex suppositione, ut est, supple sub dispositionibus repugnantibus ad visionem, non tamen absolute, quia dispositiones illae repugnantes visioni, et facientes pro caecitate, possent corrumpi et introduci possent dispositiones facientes pro divisione. Doctor ergo in proposito tantum loquitur de repugnantia absoluta ad dividi in partes subjectivas, et de fundamento talis repugnantiae, propter quod absolute, insit talis repugnantia, et sic intendit probare, quod nulla negatio potest esse ratio formalis hujus repugnantiae absolute. Cum ergo absolute repugnat huic lapidi dividi in plures partes subjectivas, talis repugnantia inerit sibi propter aliquod positivum intrinsecum lapidi, cui simpliciter repugnet sic posse dividi.
(c) Et si aliquo modo instetur primae propositioni rationis, prima propositio est ista, non simpliciter repugnat alicui enti aliquid per solam negationem, vel privationem in eo, sed per aliquid positivum in eo, tunc assumo istam propositionem: Nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquid positivum in eo, ita quod nulla imperfectio repugnat alicui, nisi propter aliquam perfectionem, quae est aliquid positivum et entitas positiva ; sed dividi est quaedam imperfectio, et ideo non potest competere naturae divinae.
In istis tamen responsionibus occurrunt aliquae difficultates ex dictis Doctoris. Nam cum primo dicit, quod nihil repugnat absolute alicui per aliquam negationem, videtur sibi contradicere, quia vult quod supposito creato repugnet simpliciter dependere ad aliud suppositum, et tamen talis repugnantia inest ex sola negatione. Nam ipse dicit in tertio dist. prima, quaest, prima, quod suppositum praecise dicit negationem duplicis dependentiae, scilicet actualis et aptitudinalis, per quam negationem repugnat sibi esse in alio. Patet etiam, quia posse communicari alicui, ut quo et ut quod absolute repugnat cuicumque supposito, nec tamen per aliquod positivum in supposito, sed tantum per negationem, dicit enim . ipse in primo dist. 2. quaest, prima, part. secunda. quod suppositum dicit praecise negationem duplicis communicabilitatis, ut quo et ut quod, hoc idem videtur tenere in quodlib. quaest. 9. et 19. Et ideo diceretur, quod ratio prima Doctoris nihil concludit contra Henricum quia sicut ipse dicit, supposito repugnat communicari, ut quo et ut quod non per aliquod positivum in supposito, sed per solam negationem ; ita diceret Henricus quod huic lapidi repugnaret dividi in partes subjectivas propter illam duplicem negationem, de qua supra.
Secundo principaliter dubitatur in hoc quod dicit, quod nulla imperfectio repugnat alicui, nisi ratione alicujus positivi. Nam supposito creato, ut suppositum est, repugnat dependentia actualis et aptitudinalis ad aliud suppositum, quae dependentia est formaliter imperfectio, ut alias exposui, et tamen talis imperfectio non repugnat supposito, propter aliquod positivum in eo, sed tantum propter negationem duplicis dependentiae. Similiter communicari supposito alterius naturae in ratione suppositi, dicit formaliter imperfectionem, patet, quia quod sic communicatur dicit actualem dependentiam ad illud suppositum, et ultra in tali supposito sustentatur, quae omnia patent a Doctore in tertio, dist. prima, quaest, prima, et tamen talis imperfectio simpliciter repugnat in supposito, non ratione alicujus positivi, sed ratione negationis duplicis communicabilitatis, et ut quo et ut quod. Tertio dubitatur in hoc quod dicit, quod nunquam imperfectio aliqua repugnat alicui simpliciter, nisi ratione alicujus perfectionis existentis in eo, nam relationibus divinis personas constituentibus, simpliciter et absolute repugnat omnis imperfectio, et tamen ipsae formaliter nullam dicunt perfectionem, cum sint entia non quanta, id est, nullam perfectionem, nec imperfectionem dicentia, ut dicit Doctor in quodlib. quaest. 3. loquendo etiam de relationibus communibus in divinis puta de similitudine, aequalitate et identitate eis simpliciter repugnat omnis imperfectio, et tamen formaliter nullam dicunt perfectionem, patet, quia tunc in una persona esset aliqua perfectio, quae non esset in alia, et e contra, nam aequalitas, qua Pater est aequalis Filio est alia ab aequalitate, qua Filius est aequalis Patri ; hoc idem dico de similitudine et identitate, ut patet a Doctore in primo dist. 31. non ergo repugnat eis simpliciter imperfectio ratione alicujus perfectionis formaliter inexistentis. Similiter si teneatur, quod personae divinae constituantur in esse personali per aliquod absolutum, tali absoluto simpliciter repugnat omnis imperfectio, et tamen nullam perfectionem dicit formaliter, patet, quia tunc esset aliqua perfectio in una persona, quae non erit in alia ; videtur ergo, quod ista propositio absolute sumpta sit falsa, scilicet quod imperfectio non repugnat alicui simpliciter, nisi ratione alicujus perfectionis existentis in eo.
Praeterea, sicut aliqua negatio pertinet ad dignitatem, ita non videtur inconveniens imperfectionem aliquam posse simpliciter repugnare alicui ratione alicujus negationis pertinentis ad dignitatem, nam ingenitum simpliciter convenit patri ratione alicujus negationis, et de hoc vide Doctorem in primo, dist. 28. quaest Ex his ergo difficultatibus adductis non videtur, quod prima et secunda ratio Doctoris concludat propositum contra opinionem Henrici.
Respondeo ad has difficultates, et pro clariori intelligentia primae difficultatis solvendae praemitto aliqua. Primo, quod aliquid repugnare alicui, potest dupliciter intelligi. Primo quod simpliciter repugnet dividi in plura, quorum quodlibet sit ipsum divisum per identitatem, sive quod repugnet communicari ut quod. Secundo quod licet repugnet sibi sic dividi in plura quorum quodlibet etc. ultra tamen repugnat ei posse quovis modo communicari alteri tam in ratione formae informantis, quam in ratione suppositi. Primo modo talis repugnantia simpliciter inest per aliquid positivum, et hoc patet in omnibus, quae non possunt sic dividi; dicimus enim, quod animali repugnat simpliciter dividi in plura genera, et patet quod talis repugnantia inest animali per aliquid positivum, puta per sensibilitatem: patet, quia substantia corporea et vivens est divisibilis in plura genera, animali vero repugnat propter hanc differentiam, quae est sensibile. Similiter patet, quia speciei specialissimae simpliciter repugnat dividi in plures species per aliquid positivum, repugnat enim homini non inquantum animal, dividi in plura specie, sed inquantum rationalis, quod est differentia positiva ; ergo similiter simpliciter repugnat singulari dividi in plura singularia, quorum quodlibet sit ipsum, per aliquid positivum, videlicet per differentiam individualem. Secundo modo aliquid potest repugnare alteri praecise per aliquam negationem, et non per positivum, sed si ultra quaeratur, quare talis negatio inest, oportet assignare aliquod positivum, propter quod negatio possit inesse ; et sic supposito creato repugnat communicari alicui tam in ratione formae informantis quam in ratione suppositi, sive etiam quam in ratione partis ; et sic dicimus, quod suppositum actu, loquendo de supposito creato formaliter, dicit negationem duplicis dependentiae ad aliud suppositum, scilicet actualis et aptitudinalis, sive negationem duplicis communicabilitatis ut quo et ut quod, sed talis duplex negatio non inest, nisi per aliquod positivum, puta, quia est singulare talis naturae. Nam cuilibet singulari praedicamenti Substantiae convenit haec duplex negatio praecise per differentiam individualem, sicut etiam singularibus alterius praedicamenti a substantia convenit ista negatio qua dicitur incommunicabile, ut quod praecise per differentiam positivam individualem, non autem convenit sibi alia negatio qua dicatur incommunicabile ut quo, quia tantum illa convenit singulari, quod natum est per se stare, cujusmodi est solum singulare praedicamenti Substantiae, de quibus prolixe exposui in tertio, dist. 1. q. 1.
Secundo praemitto quod aliud est aliquam affirmationem repugnare alicui, et aliud est negationem illius affirmationis convenire alicui. Primo modo aliquid repugnat alicui per solam negationem, patet quia supposito, ut hujusmodi repugnat communicari, etc. quia ut suppositum est formaliter, dicit negationem duplicis communicabilitatis. Secundo modo, non videtur possibile, quod negatio propter quam affirmatio opposita praecise repugnat possit inesse, nisi per aliquid positivum, ut patet discurrendo in omnibus his praesuppositis. Dico ergo, quod ratio Doctoris simpliciter concludit de singulari naturae, et simpliciter concludit de negatione, propter quam repugnat affirmatio, quia talis negatio, puta ad dividi in plura numero, mere convenit singulari propter aliquod positivum, et per consequens affirmatio opposita, licet primo repugnet negationi oppositae, tamen ex consequenti repugnat singulari, propter aliquod positivum existens in eo, licet non sit simile de supposito, quia haec affirmatio, qua dicimus suppositum posse communicari ut quo, formaliter repugnat negationi oppositae, qua dicimus non posse sic communicari ; et licet talis negatio non insit alicui, propter aliquod positivum, tamen affirmatio opposita non repugnat propter aliquod positivum, patet, quia omne positivum in singulari est saltem communicabile ut quo, ut probat Doctor in 3. dist. 1. quaest 1. Ratio ergo Doctoris prima si fiat de singulari, bene concludit, quod negatio ad dividi in plura numero inest propter aliquod positivum, et affirmatio opposita, quae est ad dividi in plura numero, etsi formaliter repugnat negationi oppositae, non propter aliquod positivum, ex consequenti tamen repugnat singulari propter aliquod positivum, cui convenit negatio opposita, et sic patet solutio primae difficultatis, quam bene nota.
Ad secundam dubitationem respondeo, praemittendo aliqua. Primum, quod communicari alicui in ratione suppositi vel personae nullam dicit imperfectionem,
quia et essentia divina tribus suppositis communicatur. Secundum, communicari alicui in ratione formae informantis, sive in ratione actus perficientis, licet ut perficit non dicat imperfectionem, ex consequenti tamen includit imperfectionem, quia inhaerentiam et dependentiam ad perfectibile. Tertium, esse ens, cui ex sua ratione formali convenit, posse existere per se, non tantum non dicit imperfectionem, sed formaliter dicit perfectionem, hoc enim perfectissime convenit essentiae divinae, sicut arguit Augustinus. Si res ad se subsistunt, quanto magis Deus? sed esse simpliciter incommunicabile, nullam perfectionem dicit, patet, quia personae in divinis sunt simpliciter incommunicabiles.
Quartum, naturam natam per se existere communicari supposito alterius naturae nulla apparet imperfectio in ipsa natura; tum quia communicatur supposito divino, et hoc est magis perfectionis denominatione extrinseca ; tum quia actu non communicari dicit praecise negationem ipsius ad suppositum alterius naturae, quae negatio nullam imperfectionem dicit in tali natura, nec perfectionem; ergo actu communicari nullam imperfectionem dicit, quia ut actu communicatur tantum removetur illa negatio actualis. Et licet forte aptitudo ad communicari supposito alterius naturae, loquendo de supposito vero creato dicat imperfectionem, aptitudo ad communicari supposito divino nullam dicit imperfectionem, cum sit in perfecta potentia obedientiali ad Deum, ideo dicit aptitudinem ad suppositum divinum, nullam autem ad suppositum creatum, ut patet a Doctore in tertio, distinctione prima, quaest. 1. et in quodlibet. quaest. 19.
Quintum est, naturam dividi in plures naturas est simpliciter imperfectionis,
patet per oppositum, quia eamdem naturam numero posse pluribus suppositis communicari, est perfectionis formaliter infinitae, ut declarat Doctor in primo dist. 28. ergo naturam esse divisam in alio et alio supposito, est simpliciter imperfectionis; et sic dicimus naturam communem ex natura rei includere formaliter imperfectionem ex hoc, quod est in plura singularia realiter divisibilis, eo scilicet modo quo exposui in quaest. immediate praecedenti, et talis imperfectio repugnat simpliciter alicui ratione alicujus perfectionis, sive ratione alicujus positivi existentis in eo: et patet discurrendo in omnibus imperfectionibus, quae non conveniunt alicui, nisi propter positivum in eo, et de hoc vide Doctorem in primo, dist. 3. quaest 1. improbando opinionem Thomae, patet etiam, quia negatio affirmationis dicentis imperfectionem non inest alicui, nisi propter aliquod positivum existens in eo, ut supra dixi. Cum ergo negatio divisionis naturae conveniat singulari, conveniet praecise ratione alicujus positivi existentis in eo, et per consequens affirmatio opposita, quae dicit hujusmodi imperfectionem, repugnabit singulari ratione alicujus positivi; non est ergo simile de singulari, et de supposito.
Ad tertium, cum dicitur quod non videtur,quod imperfectio repugnet alicui propter aliquam perfectionem:
Dico primo, quod est aliqua imperfectio, cujus oppositum dicit perfectionem, et sic cui repugnat talis imperfectio, sequitur quod ei oppositum conveniat, et per consequens talis imperfectio non repugnat, nisi propter perfectionem existentem in eo cui repugnat ; cum ergo naturam dividi in plura realiter dicat formaliter imperfectionem, sequitur quod naturam non posse in plura realiter dividi, dicat perfectionem. Si ergo sic dividi repugnat singulari, se quitur quod repugnabit sibi propter perfectionem existentem in eo.
Dico secundo, quod est aliqua imperfectio, cujus oppositum nullam includit perfectionem formaliter. Nam proprietas hypostatica in creatis, tenendo quod dicit entitatem positivam, dicit imperfectionem, quia limitata ; proprietas tamen hypostatica in divinis, quae est simpliciter illimitata, nullam perfectionem dicit, quia tunc esset aliqua perfectio in una persona, quae non esset in alia, et sic limitatio proprietatis simpliciter repugnat proprietati hypostaticae in divinis simpliciter illimitatae, et tamen sibi non repugnat ratione alicujus perfectionis formaliter existentis in ea.
Dico tertio, quod omnis imperfectio repugnat proprietati personali in divinis, non ratione alicujus perfectionis formaliter in ea, sed ratione perfectionis simpliciter, cui per realem identitatem identificatur, et sic repugnat sibi ratione essentiae divinae, cui nulla imperfectio identificari potest. Ex his ergo patet solutio ad omnes difficultates.
(d) Item negatione non constituitur aliquid formaliter. Hic Doctor tertio arguit, probando quod differentia individualis non dicit praecise negationem, et ratio clara est, quia quod constituitur in majori perfectione, quam prius fuerit tale constituens, non dicit solam negationem ; patet, quia negatio ut negatio nullam perfectionem dicit, sed prima substantia, cum sit maxima substantia, per Philosophum in Praedicamentis, et magis substantia quam secunda, est perfectior substantia quam secunda, ergo constituens aliquid in esse primae substantiae non erit aliqua negatio: sed differentia individualis ultimate constituit primam substantiam, ergo talis differentis non dicit praecise negationem. (e) Item de singulari per se primo. Quarto principaliter arguit Doctor supponendo unum, quod declaravit in primo, distinct. 2. quaest 2. quod nihil potest praedicari per se de illo, quod non est per se unum ; cum ergo natura per se primo modo praedicetur de singulari, sequitur quod singularitate erit aliquod ens per se ; sed nulla negatio constituit aliquod ens per se, cum eo cui advenit, ergo si singulare praecise diceret negationem additam naturae, de tali singulari nihil per se prae dicaretur. Nec valet dicere, quod recipit praedicationem naturae per se, non ratione negationis, sed ratione naturae inclusae, quia tunc esset tantum praedicatio ejusdem de seipso.
(f) Praeterea, licet ista positio videatur esse falsa, etc. Nam ista positio ponit duplicem negationem esse rationem, propter quam tali substantiae repugnat dividi in plures partes subjectivas, si quaeritur, quare oppositum istius duplicis negationis, quod est dividi in plures partes subjectivas,repugnat tali Substantiae? Si dicis, quod repugnat, propter illam duplicem negationem, assignas causam suiipsius, quia quaero de ista duplici negatione, propter quid conveniat tali substantiae ? si dicis, quod propter aliquid positivum, habetur propositum, si propter illam duplicem negationem,tunc sensus est,quod illa duplex negatio inest, vel sic. Si dicis, quod sic dividi repugnat propter duplicem negationem, assignas causam suiipsius, et sensus est, non potest dividi, quia inest sibi ista duplex negatio, et sic sequitur, non potest dividi, quia non potest dividi. Si non dat istam duplicem negationem ut causam hujus, quod est repugnare ad dividi, tunc non respondetur ad quaestionem, quia quaeritur quid est illud, propter quod absolute repugnat substantiae materiali dividi in partes subjectivas, sicut si dicerem, quaero a te, propter quid repugnat homini affirmatio asini ? Si dicatur, quod repugnat propter negationem, tunc sequitur quod homo non est asinus, quia non est asinus, quaeritur enim hic quid sit illud, propter quod insit talis negatio, et repugnat talis affirmatio, sic in proposito ; quaeritur enim quid est illud, propter quod negatio divisionis in partes subjectivas insit substantiae materiali, et per consequens propter quid repugnantia ad hujusmodi divisionem insit sibi: et sic tandem oportet ponere aliquid positivum in substantia materiali, propter quod insit hujusmodi negatio substantiae materiali, et propter quod affirmatio opposita negationi repugnat.