IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rejicit asserentes existentiam esse id, quo natura sit individua ; primo, existentia non est ex se individua ; secundo, supponit distinctionem essentiae.
Contra istud, (a) primo, quia quod non est ex se distinctum, nec determinatum, non potest esse primum distinguens vel determinans aliud ; sed esse existentiae eo modo, quo distinguitur ab esse essentiae, non est ex se distinctum, nec determinatum. Non enim esse existentiae habet proprias differentias, alias a differentiis esse essentiae, quia tunc oporteret ponere propriam coordinationem existentiarum, aliam a coordinatione essentiarum, sed praecise determinatur ex determinatione alterius ; igitur non determinat aliquid aliud.
Ex hoc potest argui aliter, quia illud quod praesupponit coordinationem et distinctionem alterius, non est prima ratio distinguendi ipsum vel determinandi ipsum: sed existentia, ut determinata et distincta praesupponit ordinem et distinctionem essentiarum, igitur, etc. Et si dicatur, (b) quod praesupponit distinctionem et determinationem omnem aliam ab illa, quae est ad individua: sed istam, quae est quasi per individuum, causat, igitur, etc.
Contra (c), in coordinatione praedicamentali sunt omnia, quae per se pertinent ad illam coordinationem, circumscripto quocumque, quod nihil est illius coordinationis, quia secundum Philosophum primo Posteriorum , status est in quolibet Praedicamento, in sursum et in deorsum: igitur sicut invenitur supremum in genere praecise considerando illud sub ratione essentiae, et inveniuntur genera intermedia, et species, et differentiae, ita invenitur etiam infimum, id est, singulare absque omni existentia actuali, quod patet evidenter, quia hic homo non plus includit formaliter existentiam actualem quam homo.
Praeterea, eadem quaestio est de existentia, quo et unde contrahitur ut sit haec quae est, et de natura. Nam (d) si natura specifica eadem sit in pluribus individuis, habet existentiam ejusdem rationis in eis; sicut ergo probatur in solutione primae quaestionis, quod ista na tura non sit de se haec, ita potest quaeri per quid existentia sit haec, quia non est dare, quod sit de se haec, et ita non sufficit dare primam existentiam, qua natura sit haec.
Per hoc (e) patet ad argumentum , pro opinione dico , quod actus distinguit eo modo quo est actus; sed actus accidentalis distinguit accidentaliter, sicut actus essentialis distinguit essentialiter ; ita dico, quod ultima distinctio in coordinatione praedicamentali est distinctio individualis, et illa est per ultimum actum per se pertinentem ad coordinationem praedicamentalem ; sed ad hanc coordinationem praedicamentalem non per se pertinet existentia actualis: actualis autem existentia est ultimus actus, sed posterior tota coordinatione praedicamentali ; et ideo concedo, quod existentia distinguit ultimate, sed distinctione, quae est extra totam per se coordinationem praedicamentalem, quae distinctio est aliquo modo accidentalis, licet non sit vere accidentalis, tamen sequitur totam distinctionem secundum esse quidditativum; eo ergo modo quo est actus, distinguit, et in quo est ultimus actus, ultimate distinguit.