IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Goffredi, quae videtur D. Thom. et suorum, substantiam materialem individuari per quantitatem, suadetur tribus rationibus.
Hic dicitur, quod substantia materialis est singularis et individua per quantitatem, et ponitur talis ratio, quia quod primo convenit alicui et per se, convenit cuilibet alteri per rationem ejus. Sed substantia et quantitas non faciunt unum per se, sed tantum unum per accidens, et per consequens nulla proprietas convenit per se una eis simul et aeque primo, sed uni per aliud. Dividi autem in partes ejusdem rationis, est proprietas una, quae per se convenit quantitati, ex 5. Metaph. ergo convenit alii, scilicet substantiae per rationem ejus: talis est divisio speciei in ejus individua, quia ista dividentia non sunt formaliter ita alterius rationis, sicut sunt species dividentes genus. Et ex hoc ultra, esse divisibile in partes ejusdem rationis, convenit alicui ratione quantitatis , ex 5. Metaph. et idem est principium divisionis in aliqua natura, et distinctionis divisorum: igitur per quantitatem distinguuntur individua individualiter ab invicem, et ex hoc concluditur, quod per quantitatem convenit rei divisio in individua, cui primo convenit talis distinctio ; ergo per quantitatem individuum fit individuum.
Praeterea, hic ignis non differt ab illo igne, nisi quia forma differt a forma: nec forma differt a forma, nisi quia recipitur in alia et alia parte materiae, nec pars materiae ab alia parte, nisi quia est sub alia et alia parte quantitatis ; ergo tota distinctio hujus ignis ab illo igne reducetur ad quantitatem, sicut ad primum distinctivum.
Confirmatur ratio, quia generans generat aliud propter distinctionem materiae, materia ista geniti necessario praesupponitur quanta, et sub quantitate distincta. Quod quanta, patet, quia agens naturale non potest agere in non quantum: patet etiam quod quanta i alia quantitate, quia non potest esse quanta quantitate generantis. Sed ista quantitas praecedit naturaliter esse ipsius geniti; igitur et distinctionem ipsius generantis et geniti; non autem praecederet naturaliter, si non esset naturaliter requisitum, et per se ut distinctivum ipsius.