IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rejicit efficaciter Aegidium asserentem, signationem materiae esse rationem individui, et rationes sunt satis clarae.
Propter argumenta (a) forte istarum duarum viarum fugienda tenetur positio de quantitate alio modo, hoc modo, scilicet quod sicut extensio materiae est alia natura a natura quantitatis ipsius materiae, et nihil addit super essentiam materiae sic signatam, sic signatio materiae, quam habet causaliter per quantitatem, est alia a signatione quantitatis suae, et prior naturaliter signatione, quam habet per quantitatem, quia substantia ut substantia, naturaliter est prior quantitate sine quocumque ac idente. Et ista signatio materiae est alia ab illa, quae est quantitas, sed non est alia a substantia, ita quod sicut materia non est habens partes per naturam quantitatis, quia pars materiae est materia, sic substantia signata non est nisi substantia; signatio enim solum dicit modum se habendi.
Contra, ista positio (b) videtur includere contradictoria dupliciter. Primo, quia impossibile est aliquid dependens a posteriori naturaliter, esse idem priori naturaliter, quia tunc esset prius et non prius. Sed substantia est prior naturaliter quantitate per eos: igi tur nihil causatum per quantitatem, sive qualitercumque praeexigens naturam quantitatis, potest esse idem substantiae, non igitur ista signatio est idem substantiae, et tamen causata a quantitate. Probatio majoris, ubi est vera et realis identitas, licet non sit formalis, ibi impossibile est hoc esse et illud non esse, quia tunc idem realiter esset et non esset. Sed possibile est prius naturaliter esse sine posteriori naturaliter ; ergo per consequens multo magis absque eo quod derelictum est, vel causatum a posteriori naturaliter.
Praeterea, (c) illud quod est necessaria conditio causae in causando, non potest habere esse a causato, quia tunc causa inquantum sufficiens ad causandum, esset causata a causato, et esset illud causatum suiipsius causa, et pro tanto posset dare causae causationem suiipsius. Sed singularitas substantiae, sive signatio, est necessaria conditio in substantia ad causandum quantitatem, quia sicut argutum est, causatum singulare requirit causam singularem ; ergo impossibile est istam signationem esse a causato a substantia, inquantum singularis.
Praeterea, quaero quid est quantitatem derelinquere, vel causare modum talem in substantia? Si nihil est, nisi quod praefuit quantitati, tunc nullo modo est signatio per quantitatem, quia tunc simpliciter signatio substantiae praecederet naturaliter quantitatem: si autem aliquid aliud, quaero quomodo causetur a quantitate et quo genere causae? Non videtur posse assignari ibi nisi genus causae efficientis, sed quantitas non est forma activa.
Praeterea, quare magis derelinquit quantitas talem modum in substantia eumdem realiter substantiae,quam qualitas quantitati,ut albedo: non videtur ratio, quia sicut albedo seipsa est forma superficiei, et non mediante aliqua alia forma derelicta, ita videtur quantitas esse forma substantiae, qua substantia est quanta, et non derelinquere formam.