IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(d) Ex quarta via arguo sic, quantitas isto,etc. Hic nota, quod quantitas terminata sive extensio, nihil dicit in re materiali sive extensibili, nisi tantum aptitudinem ad extensionem actualem sive terminatam. Quantitas vero terminata sive extensio est ipsa extensio actualis, puta pedalis,vel bipedalis, et sic quando quantitas est in materia, dicimus materiam esse tantam quantitative sive extensive, quanta quantitas est ibi extensa. Dicit ergo Doctor, quod substantia materialis non est haec per quantitatem terminatam, quia illa est simpliciter posterior, nec certe haec per quantitatem interminatam, quia eadem manet in generato et corrupto, cum sit inseparabilis a materia.
Nam eadem materia, quae est sub forma aquae, fit sub forma ignis, ita quod corrumpitur forma aquae,generatur ibi forma ignis ; et tunc ultra, cum quantitas interminata, per te, sit signatio substantiae materialis, manente eadem, manet eadem substantia materialis. Cum ergo sit simpliciter eadem tam ignis geniti quam aquae corruptae, sequitur quod ista duo sint unum numero, quod est impossibile.
(e) Si dicatur, quod non sequitur, etc. Hic intendit probare, quod etiam genitum et corruptum sint ejusdem speciei, et per consequens possint esse idem numero, ut deductum est supra. Et quod possint esse ejusdem speciei, ponendo quod ex aqua primo generetur ignis, secundo ex igne generetur aqua, est ibi simpliciter eadem materia numero, patet, quia cum ignis generatur ex aqua, a materia aquae expellitur forma aquae, et ibi inducitur forma ignis ; et cum ex illo igne possit generari aqua, sequitur quod eadem materia erit respectu aquae prius corruptae, et aquae posterius generatae, et per consequens erit ibi eadem quantitas non solum interminata, sed etiam terminata vel saltem interminata, et illa, per te, est causa singularitatis, ergo aqua corrupta et geninita erunt eadem numero, quod videtur impossibile, quia idem individuum numero non redit naturali actione, ut patet secundo de Generat. text. com. 7 O. Homines, inquit,et animalia non reiterantur in seipsos, ut rursus generetur idem. Et circa finem illius textus: Ideo aqua ex aere, et aer ex aqua specie idem, non autem numero. Et Commentator ibi : Corruptibilia autem impossibile est ut revertantur, nisi secundum speciem, verbi gratia, aer generabitur ab aqua, et aqua ab aere, non quod individuum illius aquae corruptae revertatur per se, quamvis materia esset eadem, et agens idem, quoniam si idem agens ex
eadem materia faceret lateres, et postea corrumperentur,ut faceret alios posterius, manifestum est, quod differt posterius a praecedentibus : haec ille. Hoc idem habetur quinto Physicorum text. com. 36. secundum aliam translationem: Sed si possibile est, ut illud quod jam corruptum est, revertatur, et fiat unum numero, tunc motus possibile est, ut sit etiam unus, supple numero, et si illud fuerit impossibile, motus erit ille idem, sed non unus. Haec ille.
(f) Praeterea si quantitas sit primo individuans substantiam. Vult dicere Doctor hic, quod si Socrates est singulare, et Plato similiter per aliam et aliam quantitatem, oportet quod illa et illa quantitas differant, cum sint verae formae, et sic perit fundamentum eorum, qui dicunt, quod omnis differentia formalis est differentia specifica, et si sic, tunc haec quantitas, et haec quantitas, cum sint duae formae, differrent specie, quod est contra eos, et contra veritatem.
(g) Et si dicas, imo quantitas habet ex se situm determinatum, et per consequens haec distinguitur ex se ab alia quantitate, id est, forte isti dicerent, quod istae duae quantitates non differunt, ut duae formae, sed praecise differunt propter alium et alium situm, quia quantitas Francisci habet alium et alium situm a quantitate Joannis.
(h) Contra, quaero de quo situ loqueris. Nota in ista ratione,quod duplex est situs, scilicet situs, quod est praedicamentum, et talis situs non tantum dicit ordinem partium in aliquo toto, sed ultra dicit ordinem totius ad locum circumscribentem, et ordinem partium ad partes loci, ut declarat Doctor in quarto, dist. 10. Secundo accipitur, ut est differentia praedicamenti quantitatis, et dicitur positio, quae dicit tantum ordinem partium quantitativarum in aliquo toto
Ad propositum applicando dicit Doctor, quod situs primo modo est posterius quantitate ; patet, quia talis ordo totius ad locum, et partium ad partes loci, est respectus fundatus in ipsa quantitate, et per consequens una quantitas non differt ab alia per talem. Si secundo modo, eadem est quaestio de situ, sicut et de quantitate : non enim est notius partes permanentes, etc. Vult dicere, quod cum iste situs non sit notior ista quantitate, quomodo dicimus quod una distinguitur ab alia per situm.
(i) Praeterea omnia argumenta, quae facta sunt, etc. Hic dicit Doctor quod sicut in quaestione prima hujus distinctionis probavimus, quod datur natura communis, quae ex natura rei non est de se haec, ita per easdem rationes, potest probari quod detur quantitas in communi, quae ex natura rei non sit de se haec, et sic oportebit quaerere propter quid quantitas sit de se haec.