IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat rationes oppositae sententiae, positas num. 2. et singillatim respondet ad ipsas, in ad secundum, docet accidentia subjectari in composito, et sic omnia accidentia geniti esse posteriora ipso, de quo 4. dist. 11. quaest. 2. art. i. et d. 12. quaest. 3. Explicat etiam, num. i7. quomodo agens naturale producat de non corpore corpus, id est, ex vel de materia corrupti genitum.
Contra (a) rationes opinionis, arguo primo contra primam, quod quantitas non sit ratio divisibilitatis in individua, quia quidquid est ratio divisibilitatis, inest formaliter illi, quod est divisibile ista divisione. Sed quantitas non inest formaliter speciei seu toti universali, inquantum est divisibilis in partes subjectivas ; igitur ipsa non est ratio divisibilitatis talis totius in partes tales.
Confirmatur ratio (b), quia totum universale quod dividitur in individua, et in partes subjectivas, praedicatur de qualibet illarum partium subjectivarum, ita quod quaelibet pars subjectiva est ipsum. Partes autem quantitativae in quas fit divisio totius continui, nunquam recipiunt praedicationem totius divisi in ipsas: et licet concurrant divisio totius homogenei in partes quantitativas, et divisio speciei, sive divisio totius universalis in partes subjectivas, quae partes sunt individua, non tamen sunt unius totius divisi, quia totum quantum dividitur divisione quantitativa, et non praedicatur de aliqua parte dividente, sicut nec quantum heterogeneum de suo dividente: universaliter enim nulla pars quantitativa est totum illud cujus est pars, sed cum hoc concomitatur, quod sunt plura individua habentia idem commune, quod commune dividitur in ipsa, alia divisione, et illud commune non erat illud quantum, quod dividebatur divisione quantitativa. Est igitur aliud totum divisum hac divisione et illa, et tamen in easdem partes per accidens, sed formaliter partes alterius rationis respectu hujus totius et illius, quia respectu hujus integrales, et respectu illius subjectivas. Et propter istum concursum duarum divisionum duorum totorum in partes, in quibus concurrit diversa ratio partis, putaverunt aliqui, quod ista duo tota dividerentur in partes ejusdem rationis.
Et quod accipitur (c) a Philosopho, dicendum qued Philosophus non dicit quantum dividi in partes ejusdem rationis, sed quod est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque, vel singulum est natum esse aliquid, et hoc aliquid, in ea quae insunt, inquit, tanquam componentia totum cui insunt: igitur non sicut in partes subjectivas, quae non sic insunt, quorum utrumque, si divisio fiat in duo, aut singula, si in plura, natum est esse aliquid per se scilicet existens, eo modo quo totum, quia inquantum (d) aliquid est pars quantitativa dividens, ita per se potest esse, sicut totum divisum ; et hoc contra divisionem compositi in materiam et formam, et hoc aliquid, et hoc contra divisionem generis in species. Et si numerus componeretur ex diversis numeris, non obstaret rationi numeri inquantum quantus, quod divideretur in numeros alterius rationis; et eodem modo, non obstaret universali, puta quanto, quod divideretur in partes alterius rationis, si componeretur ex bicubito et tricubito, quae differunt specie; ita etiam quantitati non obstaret divisio suiipsius in partes ejusdem rationis.
Concedo ergo universaliter de facto, quod licet totum non requirat quod dividatur in partes alterius rationis, tamen non requirit eas esse distinctae rationis, quia inquantum sunt partes quanti non sunt alterius rationis; licet enim caput, cor, et manus sint partes quantitativae et alterius rationis, non tamen sunt alterius rationis inquantum sunt praecise partes quanti. Eo ergo modo quo verum est, (licet a Philosopho non posset accipi) quod quantum dividatur in partes ejusdem rationis, omnino non est ad propositum, quia non dividitur in partes, in quibus includatur ratio divisi, sed in partes, quae infuerunt diviso, et habent rationem unam non illius, sed alicujus communis illi toti et ipsis; species autem dividitur in partes ejusdem rationis. quarum quaelibet includit rationem divisi, et non aliquid aliud alterius rationis commune diviso et dividentibus.
(e) Praeterea arguo contra secundam rationem. Generans inquantum generans, circumscripto omni alio, distinguitur a genito, quia non est intelligibile, quod idem generet se ; etiam in divinis, persona non generat se ; sed generans inquantum generans , non includit quantitatem, sicut proprium generativum, nec genitum ut genitum, includit quantitatem ut per se formalem terminum generationis: ergo circumscripta utraque quantitate, scilicet gignentis et geniti, haec substantia distingueretur ab illa numeraliter.
Concedo ergo conclusionem omnium istarum rationum, quod impossibile est per aliquod accidens substantiam esse individuam, hoc est, quod per aliquod accidens sibi, dividatur in partes subjectivas, et quod per illud repugnet sibi esse non hanc.
Ad primam rationem (f) pro opinione, patet ex 5. art. ad quaestionem, quomodo male accipit minorem, et quae non potest haberi a Philosopho, et eo modo quo haberi potest vera illa minor, non est ad propositum de divisione totius in partes quantitativas.
Quando etiam ulterius accipit, quod eodem est aliquid divisibile, per quod partes dividentes distinguuntur, hoc falsum est, nam natura communis divisibilis est ex se in dividentia ; non autem dividentia distinguuntur ex ratione naturae communis, sed ex propriis distinctivis; ita enim apparet in genere, quia genus est divisibile secundum se in plura genera et in plures species, et tamen genus non est ratio distinctionis specierum, sed differentiae constituentes plures species.
(g) Ad secundam rationem patet, quomodo ex illa potest concludi per idem , quod idem generaret seipsum. Sed ad formam argumenti dico, quod ambae praemissae sunt falsae. Licet enim alia forma sit in alia materia, non tamen propter alietatem materiae est alia forma, sed sicut entitas formae est prior illa, ita et sua alietas. Similiter alia praemissa, scilicet quod est alia pars materiae propter aliam partem quantitatis, falsa est, quia sive sit distinctio partium materiae in se praeter quantitatem, sive non, prior est distinctio partium materiae quam quantitatis, quia hujus accidentis subjectum est hoc aliquid. Ad confirmationem, (h) cum dicitur quod generans non generat nisi de materia quanta alia quantitate, sive ita sit, sive non (de quo alias) saltem in partibus materiae distinctis secun lum formam quantitatis, dico quod unitas materiae est passio immediata, ita quod unitas ejus naturaliter praecedit rationem quamcumque generationis ; ratio enim generantis praecedit generans tale, scilicet naturale, quod scilicet requirit extra materiam suam aliam, de qua generat, et requirit istam quantitatem, sicut concomitantem distinctionem materiae a materia ; et deberet probari, quod quantitas esset propria ratio unitatis talis, scilicet singularitatis in substantia, et probari quod est ratio sine qua non respectu ultimi. Unde locus illius consequentiae nullus est.
Si objicitur, (i) quod saltem ex confirmatione habebitur, quod quantitas praecedit naturaliter individuationem substantiae generandae , quod est contra conclusionem secundae viae improbantis opinionem: nam si generans prius requirat materiam quantam antequam generet, ergo naturaliter praesupponitur quantitas materiae individuationi ipsius geniti.
(j) Respondeo, quod individuationi geniti praesupponitur quantitas corrupti, et omnia accidentia corrupti ordine durationis, quia corruptum praeexistit cum omnibus partibus suis, sed ex hoc nihil sequitur ad B, quod scilicet sit prioritas naturaliter quantitatis ad ejus individuationem, vel individuationem substantiae illius in qua est quantitas: nam ista accidentia corrupti, quae praecedunt tempore genitum, sequuntur substantiam illam in qua sunt, et etiam illam, ut singularem, et eodem modo accidentia geniti, sequuntur substantiam genitam.
(k) Sed adhuc ulterius deducitur argumentum, quia quantitas non tantum praecedit, ut in corrupto genitum, sed praecedit naturaliter in genito formam geniti: probatio, alioquin in instanti, in quo generans inducit formam. induceret in non quantum, quod videtur esse contra illam propositionem, quod agens particulare non attingit ad substantiam materiae, sed praecise attingit eam inquantum quantam.
Similiter hoc videtur esse contra Averroem in de substantia orbis, ubi videtur velle, quod maneat eadem quantitas in generato corrupto, alioquin generans generaret de non corpore corpus.
(1) Contra illud primo arguitur, quod haec ratio non valet, nec debet adduci pro ista positione, quia fundator hujus positionis videtur tenere contra hoc adductum. Tenet enim quod quantitas non sit primus actus materiae, neque quod aliqua forma corporeitatis manet eadem in generato et corrupto ; loquendo de corporeitate in genere substantiae, dicit nullam quantitatem manere eamdem numero in isto et in illo, et etiam cum ponat eam perficere substantiam compositam, et non materiam immediate ut subjectum, debet ponere illam aliam quantitatem geniti posteriorem naturaliter ipso genito, sicut illam corrupti posteriorem naturaliter ipso corrupto ; et ita ista deductio de prioritate quantitatis ad substantiam vel formam geniti (quidquid sit de Averroe) non est de opi. nione ponentis eam: hoc quoad hominem.
(m) Sed ad conclusionem in se, dico cum isto quoad istud, quod si nulla forma corporeitatis maneat formaliter in igne et in aqua, nullum omnino accidens, quod requirit pro subjecto substantiam compositam, potest manere idem numero ; sed quodlibet vel erit in corrupto ut in subjecto, vel in genito ut in subjecto, et ita quantitas et quodcumque aliud accidens, erit posterius naturaliter substantia, et ita quantitas corrupti et quodcumque accidens ejus fuit naturaliter posterius substantia corrupta, et tunc de illa propositione non multum curo, quia videtur impossibilis. Nihil enim aliud videtur esse agens attingere passum in ratione passi, quam inducere in ipsum actum quo perficiatur: agens autem particulare inducit formam substantialem, qua materia perficitur inquantum materia, et non inquantum quanta, ita quod quantitas sit ratio media inter agens et passum; ergo agens naturale illam attingit secundum substantiam nudam, ut passum ab eo immediate transmutatum.
Ad Averroem dico (n), quod de eo quod aliquando esset non corpus, posset generari corpus, sed forte non posset naturale agens generare de non corpore, corpus, sicut de corrupto, quia materia non corrumpitur, sed totum: sed de eo, quod fuit corpus usque ad instans generationis, et hoc quantitate inhaerente sibi, potest agens naturale aliud quantum alia quantitate generare in illo instanti, quia sicut potest producere substantiam, quae non praefuit, ita potest producere omnia accidentia consequentia eam.
Et si dicas (o), quod si non producat corpus de non corpore, ut corrupto, producet tamen de materia non ut quanta, aliquod corpus quantum :
Dico, quod necesse est de non composito ut parte fieri vel produci compositum, vel ibitur in infinitum; et ita de materia secundum suam substantiam absolute ut de parte, potest produci corpus aliquod, quod est substantia composita, et concomitatur substantia quanta, quia quantitas est passio istius substantiae compositae.
Ista responsio negat dimensionem interminatam manere eamdem numero, in generato composito et corrupto, de qua alias diffusius, si occurrat, sed nunc tactum est propter argumenta.
(p) Ad auctoritates, quae adducuntur. Ad Boetium concedo, quod variabilitas accidentium facit in substantia differentiam numeralem, eo modo quo forma dicitur facere differentiam, quia omnes distinctae formae faciunt aliquam differentiam in eis, in quibus sunt: accidentia autem non possunt facere differentiam specificam in substantia, in qua sunt, ex 10. Metaph. cap. penult. sed faciunt in substantiis differentiam, et hoc numeralem, sed non faciunt primam differentiam: sed alia est prior differentia numerali, nec illa sola faciunt differentiam numeralem. Et nullum istorum dicit auctoritas illa. Et nisi alterum istorum duorum haberetur, non haberetur propositum quod intenditur.
(q) Sed quid ad intentionem Boetii? Dico, quod Boetius intendit probare, quod non est differentia numeralis divinarum personarum. Et licet spartim in principio illius libelli de Trinitate, possunt haberi tales propositiones, videtur tamen quod velit sic arguere : in numero varietas accidentium differentiam facit, sed in personis divinis nulla est talis varietas accidentium, quia forma simplex subjectum esse non potest; igitur ibi non est differentia numeralis. Videtur argumentum non valere, nisi ipse intenderet quod sola accidentia possent distinguere numeraliter: si enim distinctio numeralis potest esse per aliqua alia, ergo ex negatione accidentis, non sequitur negatio distinctionis numeralis.
Dico, (r) quod omnem distinctionem numeralem concomitatur distinctio accidentium, et propterea ubi nulla potest esse accidentium varietas, ibi nulla potest esse distinctio numeralis. Et ex hoc patet argumentum Boetii tenere, quod cum non possit in divinis esse accidens aliquod, nec accidentium varietas, ibi non potest esse distinctio numeralis vel differentia numeralis, non sicut a causa praecisa negata, ad negationem illius cujus est causa, sed tanquam a necessario concomitante negato, ad negationem illius, quod necessario concomitatur.
Sed quomodo ad istam intentionem est verum, quod varietas accidentium facit differentiam numeralem? Dico, quod facit aliquam differentiam, sed non primam, et necessario concomitatur omnem primam, et ita habet intelligi, quod facit differentiam numeralem. Nec videtur ista glossa extorta a littera, sed littera ipsa facit, ut sic intelligatur, cum oporteat eos necessario exponere, quod ipse subdit ibi de loco. Non est locus principium distinguens duo individua ad invicem, nec loquendo de loco, qui est passio locantis, nec de loco, qui est passio locati, scilicet de ubi derelicto in locato. Cum ergo oporteat eos exponere locum pro quantitate secundum opinionem suam, quid mali est exponere, facit differentiam, pro facere non primam, sed facere aliquam et concomitantem primam ?
Ad Damascenum (s) patet per ipsum in fine cap. illius, ubi exponit, quomodo intelligit ibi accidens, dicens : quaecumque in aliquibus earum, quae unius species hypostases sunt, in aliquibus autem non sunt, accidentia et adventitia sunt. Concedo igitur, quod quidquid est extra rationem per se ipsius naturae specificae, et non est per se consequens naturam illam, est tali naturae accidens: et hoc modo quidquid ponitur individuans est accidens, non tamen est proprie accidens, sicut alii intelligunt, et quod ipse non intelligat proprie de accidente, patet per ipsum 1. Sententiarum cap. 8. Intelligimus enim intellectu, quoniam Petrus et Paulus sunt ejusdem naturae, et communem unam habent naturam; et paulo post: neque enim hae hypostases in se invicem sunt. Seorsum autem unaquaeque et secundum partem, id est, secundum seipsam separata est, plurima separantia eam ab altera habens. Etenim loco distant, et tempore differunt, et mente dividuntur, et virtute, et forma, id est, figura, et habitu, et complexione, et dignitate et adinventionibus et omnibus distinctis characteristicis proprietatibus ; et subdit notabile : Plus autem omnibus, eo quod non sunt in se invicem, sed separatim sunt, unde et duo et tres homines dicuntur, et multi. Hoc autem et in omni videre est creatura.
Nota valde quod dicit, quod plus quam characteristicis proprietatibus differunt hypostases creatae per non in se invicem esse, sed separatim, et per oppositum ibidem statim dicit : Hypostases Trinitatis in se invicem esse causa, cujus est unitas naturae, praesupposita distinctione personali, ex dist. 2. 1. Est ergo divisio naturae in suppositis creatis prima et maxima ratio distinctionis.
(t) Ad Avicennam dico quod praecisissime considerat quidditatem inquantum nihil includit, quod non pertinet ad per se rationem quidditatis ejus: et hoc modo equinitas tantum est equinitas, et nec una nec plures, quantumcumque unitas ejus non sit alia res addita, sed necessario consequatur istam entitatem, sicut et omne ens secundum quamcumque entitatem consequitur propria unitas, non tamen ista unitas est intra formalem rationem quidditatis ut quidditas est, sed est quasi passio consequens quidditatem, et omne tale apud eum vocatur accidens. Et hoc modo Philosophus quandoque accipit accidens, a quo dicitur fallacia Accidentis, pro omni eo quod est extra rationem formalem alterius; omne autem tale est extraneum illi alteri, ex comparatione ad aliud, et hoc modo Differentia accidit Generi, et quidquid est individuans, accidit naturae specificae, sed non sicut ipsi intelligunt de accidente, et ideo ibi est aequivocatio de accidente.