IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra rationes opinionis. Hic Doctor specialiter arguit contra rationes factas a Goffredo in principio quaestionis, cum dicit, quod dividi in partes ejusdem rationis est proprietas, quae per se convenit Quantitati, et per Quantitatem convenit substantiae dividi in partes ejusdem rationis. Et Doctor hic probat, quod etsi quantitas sit ratio dividendi in partes integrales et quantitativas ejusdem rationis, non est tamen ratio dividendi in partes subjectivas, de quibus est. quaestio ista, quia tunc inesset formaliter ipsi substantiae, quod est falsum; non enim quantitas inest naturae humanae, inquantum ipsa est divisibilis in partes subjectivas.
(b) Confirmatur ratio, etc. Ista confirmatio est satis evidens, qua probatur quod quantitas non sit ratio formalis dividendi in partes subjectivas ; est enim manifesta differentia inter partes subjectivas et partes quantitativas homogeneas, quia subjective recipiunt praedicationem totius in recto, ut ista est vera: hic homo est homo, quantitative vero non, quia haec est falsa: haec pars vini est ipsum totum vinum. Et addit Doctor, quod licet ad divisionem totius integralis in partes quantitativas, sequatur divisio partium subjectivarum, tamen istae partes sunt aliae et aliae respectu alterius et alterius totius. Nam si quantitas vini dividatur in decem partes integrales ipsius, licet respectu ipsius dicantur integrales, ut sunt in toto, tamen ipsae ut separatae recipiunt praedicationem totius universalis, quia haec est vera: haec pars vini est vinum, et hoc est quod dicit Doctor, hoc idem dico de toto heterogeneo.
(c) Et quod accipitur a Philosopho in quinto Metaphysic. text. com. 15. quod dividi in partes ejusdem rationis est proprietas per se conveniens quantitati, dicit quod Philosophus non dicit quantum dividi in partes ejusdem rationis, etc.
(d) Quia inquantum aliquid est pars quantitativa dividens, ita per se potest esse, sicut lotum divisum, quia ita pars est composita ex materia et forma, sicut ipsum totum; et si totum natum sit esse individuum alicujus speciei, puta aliqua caro, ita quaelibet pars ipsius, ut separata, erit simpliciter individuum ejusdem speciei, ut supra patuit dist. 2. quaest. 9. Et haec divisio in partes est contra divisionem compositi ex materia et forma, ut patet, et divisio in hoc aliquid, et hoc aliquid, puta in singularia est contra divisionem generis in species, quae non sunt hoc aliquid, sed quale quid. Sequitur: et si numerus componeretur, etc. Vult ostendere Doctor, quod etiam non est necesse quantitatem dividi in partes ejusdem rationis, sive ejusdem speciei, quia si componeretur aliquis numerus, puta senarius ex ternario et ternario, ita quod diceretur numerus numerorum, ille numerus divideretur in plures species, et sic non divideretur in partes ejusdem rationis.
(e) Praeterea arguo contra secundam rationem. Secunda enim ratio Goffredi fuit, quod generans distinguitur a genito, et e contra per aliam et aliam quantitatem. Contra quam rationem arguit Doctor sic: quia sicut ratio formalis generandi est substantia, ita et terminus generationis est substantia ; et sicut substantia illa non generat, nisi inquantum haec, ut est prior quantitate, sic substantia non generatur nisi inquantum haec, ut prior quantitate.
Quidam novus expositor primae partis sancti Thomae, in libro de Ente et essentia, nititur solvere rationes illas, quas facit Doctor contra positionem Aegidii de differentia individuali, quae ultimo loco ponuntur. Et primo ad primam respondet. Ad cujus evidentiam est notandum, quod proportio materiae signatae ad hanc quantitatem est proportio potentiae ad proprium actum. Unde sicut potentia materiae est eadem realiter ipsi materiae, et tamen dependet a forma, ita potentia seu capacitas materiae respectu hujus quantitatis, quae vocatur ejus signatio, dependet a quantitate, et tamen est eadem materiae. Et quia potentia est prior et posterior naturaliter actu, prior est, quoniam causa materialis, posterior in ordine causae formalis, ideo signatio materiae est prior quantum in ordine causae materialis, posterior autem in ordine causae formalis. Unde utroque modo major est falsa, tam si intelligatur de priore et posteriore secundum genus causae materialis, quam si intelligatur de priore et posteriore in ordine causae formalis; aliquid enim dependens a forma, est idem realiter materiae, et aliquid dependens a materia, est idem realiter formae, ut patet ad probationem primam, qua dicitur quia tunc idem esset prius et non prius ; dico, quod non est inconveniens in diversis generibus causarum. Ad aliam probationem, qua dicitur, ubi est vera et realis identitas, negatur, et sic propositio assumpta, non enim omne prius potest esse sine posteriori, ut alias ostendetur.
Ad secundum negatur major, cum causatum est causa, sive causae in aliquo genere causae, sicut in proposito accidit; materia enim signata est causa quantitatis in genere causae materialis. Quantitas est causa materiae signatae in genere causae formalis, ut actus potentiae, et patet falsitas majoris in exemplo supra posito ; potentia enim materiae est necessaria conditio materiae ad causandum formam, et tamen dependet a forma in genere causae formalis.
Ad probationem dicitur, quod causa materialis secundum causalitatem suam dependet a suo effectu,scilicet forma, sed non inquantum est effectus ejus, sed in eo quod est causa materiae ; causae enim sunt sibi invicem causae, ut dicitur secundo Physicorum, et Comment. com. 30. non ergo inconvenit causam in causando dependere a causato, ut non causato, sed ut causa est secundum aliud genus.
Ad tertium dicitur, quod quantitatem causare talem signationem in materia, nihil aliud est, quam materiam esse ab hoc agente factam capacem, adeo hujus quantitatis, quod non illius, et sic quantum concurrit ad signationem materiae ut actus, propter quem talis capacitas sit agens, non ui efficiens illam ; et talis signatio seu capacitas praeest ipsi quantitati in genere causae materialis, et non potest ex hoc inferri, ergo non fit per quantitatem, eo quod fit per quantitatem in genere causae formalis, quae sicut et finis inter causas posteriores in esse numeratae.
Ad quartum dicitur, quod non solum quantitates tali modo signant materiam, sed etiam qualitates propriae ; materia enim Socratis ita est capax harum qualitatum, quod non aliarum. Sed quia sola quantitas immediate recipitur in substantia, et haec sola ostenditur, oritur radicaliter distinctio materialis, ideo ad propositum materiam signatam, materiam sub certis dimensionibus, et non sub certis qualitatibus dicimus.
Ad quintum dicitur, quod quantitas illa, quae ad individuationem, ut originale non intrinsecum individuationis principium concurrit, est quantitas determinata, nec obstat, quod sequatur formam, quia etiam forma sequitur potentiam materiae, a qua tamen causatur, et concedimus hanc substantiam etiam causam materialem hujus quantitatis, sed e converso in genere causae formalis hanc quantitatem esse causam hujus signationis materiae, modo praeexposito.
Ad confirmationem Antonii Trombettae dicitur, quod quantitas terminata ad individuationem concurrens, non stat in indivisibili, sed latitudinem habet ; sicut enim quaelibet species naturalis determinat sibi quantitatem maximam et minimam infra quamdam latitudinem, ita et quodlibet individuum determinat sibi hanc quantitatem infra tales limites, et non in indivisibili, unde patet fieri rarefactio, sive ut individuativa est variatione, non enim hic accipitur quantitas terminata punctualis, sed cum certa latitudine.
Ad sextum dicitur, concedendo consequentiam primam, sed negando quod ex hoc sequatur falsitas illius propositionis fundamentalis firmissimi aedificii. Peccavit enim arguens peccato maximo non distinguens inter differentiam formalem et formarum ; omnis enim differentia formalis est specifica, non autem omnis differentia formarum, ut dicit sanctus Thomas 2. contra Gentil. cap. 81. alioquin forma hujus ignis, et si est alius ignis, distinguerentur specifice, cum sint formae, et differant) unde linea Mathematica divisa in partes habet duo individua) quaelibet enim pars lineae est linea, et illa individua sunt formae et differunt, sed non differentia formaliter. Appellatur autem differentia formalis illa, quae est per principia quidditativa, haec enim semper oritur a forma in eo quod forma, qualis non est inter hanc lineam et illam, cum sit eadem utriusque quidditas; verum arguentis error est valde puerilis : sunt formae, et differunt) ergo differunt formaliter) est Monachus et est albus, ergo est Monachus albus.
Ad ultimum negatur consequentia, licet enim id quod in praedicamento Substantiae sit prius simpliciter quolibet alio Praedicamento, tamen aliqua conditio, sine qua individuum, ut sic non est in Praedicamento, potest esse posterior in genere causae formalis alterius Praedicamenti, eo quod causa formalis est posterior in esse.
Ad confirmationem dicitur, quod quodlibet Praedicamentum completur per res sui generis, si loquamur de his, quae ponuntur in Praedicamentis, et de ratione reponendi ea in illis, non autem si loquamur de conditione rei reposita in Praedicamento ; Socrates enim non est nisi substantia, et ratio ponens ipsum in Praedicamento est substantia, conditio autem individuationis suae, quae non est ratio reponendi ipsum in Praedicamento non convenit, quod coexigat aliquid actus, puta quantitatis.
Nunc ostendendum est has responsiones hujus novi expositoris minime evacuare rationes Doctoris. Et cum dicit primo, negando majorem primae rationis, patet quod non recte negat, quia est simpliciter impossibile, quod si A realiter distinguitur a B, ut a posteriori, quin etiam realiter distinguatur a C causato ab ipso B, quia si prius C non potest realiter identificari A, multo minus, nec realiter posterius ipso B, aliter ipsum C esset realiter prius, et realiter posterius ipso B, patet, quia si B, quia posterius A, non realiter identificatur A, sequitur quod C, si identificatur realiter
A, quod erit realiter prius B, sequitur etiam, quod idem C sit realiter posterius
B, cum realiter ponatur causari a B, et sic patet quomodo male negavit illam majorem. Et cum ostendit illam majorem non esse veram ex hoc, quod potentia materiae est eadem realiter ipsi materiae, et tamen dependet a forma, dico hoc esse impossibile; et quaero quid accipit per potentiam materiae? aut accipit pro ipsa materia praecise, aut accipit pro potentia, quae dicit ordinem ad actum, aut accipit potentiam materiae pro aptitudine essendi sub forma.
Si primo, patet quod potentia materiae realiter distinguitur ab actu, quia secundum Doctorem et secundum veritatem, et secundum viam Philosophi, ut patebit infra dist. 12. quaest 1. materia dicit entitatem realem realiter distinctam ab actu sive forma, sive etiam accipiatur materia, prout ipsi accipiunt, ut non dicit entitatem realem actualem; sed ut dicit puram potentiam, patet quod talis potentia non est causata a forma, sicut nec materia accepta secundum opinionem Doctoris.
Si secundo, accipitur pro potentia, ut dicit ordinem ad actum, patet, quod illa distinguitur realiter ab actu, quia adveniente forma in materia desinit talis potentia, aliter idem esset actu sub A, et in potentia ad ipsum A, quod est implicatio.
Si tertio accipit potentiam pro aptitudine, patet, quod talis aptitudo non causatur a forma, cum omnis aptitudo praecise oriatur a re, cujus est ; tum etiam, quia quaereretur de tali aptitudine in quo fundetur, ipsi non possunt assignare subjectum talis aptitudinis, cum dicant materiam esse purum nihil, quia tantum purum esse in potentia. Et sic patet, quod illa probatio nihil est ad B, nisi exponat potentiam materiae aliter, et quomodocumque exponatur, si talis potentia ponitur causari a forma, a qua materia realiter distinguitur, ut a posteriori, oportebit eum dicere eamdem potentiam realiter distingui a materia. Et cum infert, quod illa potentia, seu capacitas materiae respectu hujus quantitatis, quae vocatur ejus signatio, dependet a quantitate, et tamen est eadem materiae, patet hoc esse falsum per ea quae dixi supra. Et ultra quaero quid intelligit per capacitatem materiae respectu hujus quantitatis? aut intelligit ipsam materiam nude, et patet quod illa non dependet a quantitate, aut intelligit aliquid additum ipsi materiae, et tunc quaero, aut illud additum quod accipitur pro capacitate, est praecise aptitudo materiae respectu hujus quantitatis, et tunc arguatur ut prius, sicut de potentia aptitudinaria, aut dicit aliquam entitatem actualem, et tunc quaero, in quo fundetur? Non in materia, cum ponant eam esse puram potentiam. Modo entitas actualis non potest immediate fun dari in eo quod nihil est in se ; tum etiam quia si entitas actualis ponatur realiter causari a quantitate, est simpliciter impossibile ipsam realiter identificari matriae, ut dixi supra, et quomodocumque assignetur capacitas materiae respectu illius quantitatis semper arguatur, ut argutum est de potentia materiae. Et cum dicit, quod potentia materiae est prior et posterior naturaliter actu: prior, quia causa materialis posterior in ordine causae materialis ; posterior in ordine causae formalis, dico, quod ista responsio nullam includit veritatem, quia quomodocumque accipiatur potentia materiae, non potest dici realiter prior ipso actu, et realiter posterior. Posito enim, quod potentia materiae, ut causa materialis compositi sit prior actu,est tamen impossibile, quod ipsa eadem potentia dicatur causa formalis, patet ; tum quia talis potentia poneretur actus materiae, quod est omnino inconveniens ; tum etiam, quia in eodem composito essent plures actus, non enim est intelligibile, quod idem respectu ejusdem subjecti, dicatur prius et posterius naturaliter ; quod enim potentia materiae sit realiter prior ipsa materia, et realiter posterior, videtur omnino implicatio contradictionis. Et sic patet quomodo prima ratio Doctoris minime evacuetur.
Ad illa, quae dicit ad secundam rationem Doctor, cum dicit quod non est inconveniens aliquid causatum ab A in uno genere causae esse causam ipsius A in genere, et sic materia signata est causa quantitatis in genere causae materialis, et quantitas est causa materiae signatae in genere causae formalis, ut actus potentiae. Dico simpliciter, quod haec responsio videtur tantum ad placitum: est enim impossibile, aliquid causatum in genere causae materialis esse causam illius causae in genere causae formalis, quia tunc idem esset realiter et essentialiter prius et posterius respectu ejusdem. Si enim A est realiter causa materialis B, erit realiter prius ipso, et si B est causa formalis ipsius A, sequitur quod erit realiter prius ipso A causato ; non enim est intelligibile causam in quocumque genere esse realiter posteriorem ipso causato. Si ergo materia signata est causa materialis quantitatis, sequitur quod erit realiter prior ipsa quantitate, et ex alia parte, si materia ut signata est realiter causata a quantitate ut a causa formali, erit realiter posterior ipsa quantitate, et sic idem respectu ejusdem erit realiter et essentialiter prius et posterius.
Praeterea quaero, cum dicit quod materia signata est causa materialis quantitatis, et quod talis signatio est praecise a quantitate, aut talis signatio est causata a quantitate potentiali, aut actuali. Non primo, quia quod non est in se, nihil potest causare in quocumque genere causae, loquendo de causatione reali. Non secundo, quia tunc non est quantitas in actu, patet, quia quantitas in actu ponitur causari a materia signata: modo causa materialis praesupponitur ipsi quantitati, ergo talis signatio materiae non erit a tali quantitate.
Praeterea, si quantitas est causa signationis materiae, aut ipsam causat, ut actu informat materiam, aut ut non informat actu. Si primo, sequitur quod materia erit prius signata, quam informetur a quantitate, patet, quia causa materialis est naturaliter prior illo, cujus est causa; sed materia, per te, ut signata, est causa materialis talis quantitatis, ergo. Non secundo, quia nihil causat formaliter in subjecto, nisi inquantum actu informat; et sic patet quomodo propositio Doctoris est ita evidens, quod nullo modo improbari potest, nisi forte formando propositiones ad placitum. Et quod infert, quod causa materialis secundum causalitatem suam dependet a suo effectu, scilicet forma, sed non inquantum est effectus ejus, sed in eo quod est causa materiae, hoc patet esse falsum, quia nec materia in eo quod causat compositum dependet a forma, nec e converso, sunt enim distinctae causalitates, quarum una in causando non dependet ab alia, et hoc magis patebit infra dist. 12. Et quod adducit, quod causae sunt sibi invicem causae, ut patet 2. Physic. com. 30. dico, quod hoc non est ad propositum, quia quamvis materia sit subjectum formae, et forma sit actus materiae, non tamen dicimus quod sit causa materialis formae, nec quod forma sit causa formalis materiae, sed materia dicitur causa materialis respectu compositi, et similiter forma. Non enim habetur ab Aristotele quod materia sit causa formae, nec forma causa materiae, ut patet in text. 30. ubi ostendit, quae sunt illae causae quae ponuntur sibi invicem causae, vide ibi. Et licet Commentator com. 30. sic dicat: Materia est causa formae, secundum quod forma non potest inveniri nisi per illam, forma autem est causa materiae, secundum quod materia non potest esse in actu et demonstrata, nisi per illam, et praecipue prima materia. Haec ille; tamen hoc dictum Commentatoris non est ad propositum, quia per hoc vult formam non posse existere, nisi in materia, et materiam non posse habere actum formalem,sive non posse existere in actu formali, nisi per formam;nonenim vult,quod forma secundum suam entitatem sit causata a materia, sed tantum ab agente extrinseco, nec similiter entitas materiae sit causata ab ipsa forma, ita quod nullam entitatem actualem dicat realiter distinctam ab ipsa forma: et si hoc intenderet negandus esset Commentator, quia in hoc est expresse contra doctrinam Magistri sui, ut prolixe patebit infra distinct, 1 2. quaest, prima. Ad illud, quod dicit ad tertiam rationem,
quod quantitatem causare talem signationem in materia nihil aliud est, quam materiam esse ab hoc agente factam capacem a Deo hujus quantitatis, quod non illius, et sic quantum concurrit ad signationem materiae ut actus, patet ex supradictis hanc responsionem non evacuare rationem Doctoris, quia semper quaero de illa capacitate materiae, ut supra. Cum enim dicit, quod ipsa materia est effecta capax hujus quantitatis a Deo, quae capacitas dicitur signatio materiae, et ut sic est prior quantitate, hoc concesso habetur propositum, quod talis signatio non erit per quantitatem ; tum etiam, quia ipsa quantitas secundum eum est causata a materia signata, et sic erit posterior materia signata, et per consequens signatio materiae praecedit quantitatem, et ut sic, nullo modo erit a quantitate. Et quia responsiones sequentes ad alias rationes Doctoris procedunt ex eodem fundamento falso, quae etiam ex his, quae dixi supra, facillime solvi possunt, ideo brevitatis causa pertranseo illas.
Nunc solvendae sunt rationes factae pro opinione Goffredi, n. 2. textus.
(f) Ad primam rationem. Dicit Doctor quod male accipit illam propositionem Philosophi, ut supra declaratum est. Non enim Philosophus dicit quantitatem dividi in partes ejusdem rationis,sed quod quantum est divisibile in ea quae insunt, quorum utrumque, vel singulum est natum esse aliquid, et hoc aliquid. In ea quae insunt, inquit, tanquam componentia totum cui insunt ; igitur non sicut in partes subjectivas, quae non sic insunt, etc. ut supra expositum est. Et cum ultra dicit, quod eodem est aliquid divisibile, et quod partes dividentes distinguuntur, hoc est falsum, quia natura communis divisibilis est ex se in individentia, puta animal in specie, et tamen dividentia non distinguuntur ratione naturae, cum conveniant in ea, sed distinguuntur propriis rationibus. (g) Ad secundam rationem. Respondet, et primo dicit, quod ex ista ratione potest concludi, quod idem generaret se, cum sit eadem quantitas, praesertim secundum eos, ingenita et incorrupta, ut supra patuit. Deinde ad formam argumenti dicit, quod ambae praemissae sunt falsae. Prima enim est falsa, scilicet ista forma non differt a forma, nisi quia est in alia materia, licet enim actu sit in alia materia, non tamen propter hoc differt ab alia forma, sed praecise quantitatis, ratione suae unitatis. Secunda etiam propositio est falsa, scilicet ista, non est alia pars materiae, nisi propter aliam partem quantitatis ; prior enim est distinctio partis materiae quam quantitatis, quia subjectum hujus accidentis est hoc aliquid.
Ultimo, ista opinio confirmat rationem, quia generans generat aliud propter distinctionem materiae,sed materia geniti necessario praesupponitur quanta, et sic quantitate distincta. Quod quanta, patet, quia agens naturale non potest agere in non quantum ; quod etiam quanta alia quantitate, patet, quia non potest esse quanta quantitate generantis, sed ista quantitas praecedit naturaliter esse ipsius geniti) igitur et distinctionem ipsius generantis et geniti, non autem praecederet naturaliter, si non esset naturaliter requisitum, et per se ut distinctivum ipsius.
(h) Ad confirmationem. Ad hanc confirmationem respondet Doctor, et responsio stat in hoc : Posito enim, et non concesso, quod generans non generat, nisi de materia quanta alia quantitate, adhuc unitas materiae supple numeralis, inest materiae, non ratione quantitatis, imo, ut simpliciter praecedit ipsam quantitatem; ponatur enim quod ignis quantus generet alium ignem de aqua quanta, quamvis ignis quantus generet de aqua quanta, tamen ignis quantus non est unum numero praecise per quantitatem sibi inhaerentem, nec similiter materia ipsius ignis quanti erit praecise una numero per quantitatem, sed per aliquid sibi intrinsecum praecedens quamcumque quantitatem.
Declaro tamen hanc litteram cum dicit: Sive ita sit, sive non, de quo alias, id est, sive generans generet de materia quanta, sive non, et tenet Doctor quod non de materia quanta generet, saltem in partibus materiae distinctis secundum formam quantitatis, ita quod una pars materiae sit sub una quantitate, et alia pars materiae sub alia quantitate, quod non debet intelligi immediate, quia non ponitur materia immediatum subjectum accidentis, sed mediante forma substantiali, et sic materia ut est sub una forma substantiali, puta ignis, et materia ut est sub alia forma substantiali, puta aquae, utraque materia est sub alia et alia quantitate. Sequitur :
Dico, quod unitas materiae est passio immediata, id est, quod unitas numeralis sive indivisibilis materiae existentis sub quantitate ignis, et materiae existentis sub quantitate aquae, est passio immediata ipsius aquae, id est, quod talis unitas inest materiae per aliquid intrinsecum, et non per quantitatem, ita quod unitas ejus naturaliter praecedit rationem quamcumque generationis. Ratio enim generantis, supple naturalis est, quod generet aliquid, non in materiam quam habet, sed in aliam materiam, de qua generat ; patet, quia ignis generans alium ignem, id est, producens formam substantialem ignis, non producit eam in materiam quam habet, quia tunc eadem materia numero esset sub duabus formis substantialibus ejusdem speciei, quod non est possibile; ad hoc ergo, quod generet alium ignem, sive aliam formam substantialem ignis, requirit aliam materiam, puta materiam ligni de qua generat, quae erit immediatum receptivum formae ignis geniti. Et dicit hoc de agente naturali, quia agens supernaturale non praesupponit materiam aliquam, ad hoc, ut aliud generet. Sequitur : Et requirit istam quantitatem, sicut concomitantem distinctionem materiae a materia,id est, quod ignis generans, quando generat de aqua quanta, licet requirat quantitatem, quae concomitetur distinctionem materiae a materia, quia in materia ignis generantis est alia quantitas, mediante forma substantiali ignis. et in materia aquae de qua generat, est alia quantitas mediante forma substantiali aquae.Istae tamen duae quantitates non efficiunt primo aliam et aliam materiam, imo praesupponunt distinctionem numeralem materiae a materia, sed praecise concomitantur.
Adverte tamen, quod tam in igne generante quam in aqua de qua generat, sunt quatuor entitates, entitas materiae, entitas formae substantialis, entitas compositi ex materia et forma, et entitas quantitatis, quae subjective est composita. Et quaelibet entitas habet propriam unitatem numeralem et propriam haecceitatem, non enim materia ignis est haec per formam ignis, nec e contra. Nec similiter materia ignis et forma ignis sunt haec praecise per formam totius compositi, cum praecedant eam, nec e contra. Nec quantitas est haec per entitatem compositi, vel partium, nec e contra, imo simpliciter quot entitates realiter distinctae sunt in composito, tot haecceitates sunt in illo, licet postea compositum dicatur praecise unum numero, de quo alias. Sequitur : Et deberet probari, quod quantitas esset propria ratio unitatis talis, scilicet singularitatis in substantia, et probatur quod est ratio
sine qua non, id est, quod per hanc rationem, in qua dicit quod generans non generat, nisi de materia quanta, non probat quod quantitas sit ratio singularitatis ipsius materiae sive substantiae ; sed si aliquid probat, tantum probat quod est ratio sine qua non, supple sine qua generans non generat, quia generans non generat nisi de materia quanta, quamvis etiam hoc non sit verum, quia generans immediate generat de materia, cum inducat formam substantialem in materia immediate, et non in materia ut quanta, ut infra patebit.
(i) Si objicitur, quod saltem ex confirmatione, etc. ergo naturaliter praesupponitur quantitas materiae individuationi ipsius geniti. Nam ex secunda via, quae erat ex ordine substantiae ad accidentia, probatum est quod singularis substantia est naturaliter prior omni accidente per Philosophum 1. Metaphys. text. com. 4. et sic non erit haec per quantitatem. Hic modo videtur probare oppositum, quia si ignis generat alium ignem de materia quanta ; ergo quantitas ignis generandi, erit prior ipso igne genito.
(j) Respondeo, quod individuationi, etc. Vult dicere in ista littera, quod ignis singularis genitus, puta de aqua, praesupponit ipsam aquam et quantam, quae prius corrumpitur, quam de ipsa ignis generetur, quia generans prius agit in aquam habentem propriam quantitatem, et caetera accidentia, puta frigiditatem et humiditatem, etc. quam sit ignis genitus. Et hoc modo quantitas aquae corrumpendae, et caetera accidentia ipsius naturaliter praecedunt individuationem ignis generandi ex tali aqua.
Adverte tamen, quod quando in materia aquae inducitur forma substantialis ignis, desinente forma substantiali aquae, omnia accidentia, quae erant in ipsa, desinunt. Non enim aliquod accidens ipsius aquae corrumpendae remanet igne genito, quia tunc aliquod accidens migraret de subjecto in subjectum ; modo ex hoc, quod talis quantitas aquae corrumpendae naturaliter praecedit singularitatem ignis generandi, non habetur quod quantitas sit ratio singularitatis, nec aquae corrumpendae, nec ignis generandi, imo talis quantitas cum aliis accidentibus praesupponit materiam aquae singularem. Et similiter quantitas ignis geniti ex aqua cum accidentibus ipsius ignis, puta caliditate et siccitate praesupponit singularitatem ipsius ignis geniti, et hoc est quod dicit.
(k) Sed adhuc ulterius deducitur argumentum, etc. Vult dicere Doctor quod si quantitas materiae, de qua generatur ignis, non praecederet ignem, et sibi inexisteret, tunc agens particulare induceret formam ignis in materiam nudam, et non quantam ; videtur enim quod forma geniti, ut quando generatur ignis, puta de materia aquae, inducitur in materia aquae ut quanta. Et hoc patet per Commentatorem in de Substantia orbis, ubi videtur velle, quod maneat eadem quantitas in generato et corrupto, alioquin generans generaret de non corpore corpus. Vult dicere Commentator quod eadem quantitas numero, quae erat in materia aquae corrumpendae, erit etiam in materia ignis geniti ex tali aqua, aliter generaretur ignis, qui ponitur corpus de non corpore.
(1) Contra illud primo arguitur. Hic Doctor primo arguit ad hominem, et secundo arguit contra conclusionem in se. Primo dicit, quod haec ratio non debet adduci pro ista positione, quia fundator hujus positionis videtur tenere contrarium ; tenet enim ipse, quod nulla forma accidentalis potest immediate induci in materia, sed immediate inducitur in forma substantiali. Et vult etiam, quod nulla forma corporeitatis maneat eadem in generato et corrupto, et sic nulla quantitas manet eadem in generato et corrupto, quidquid sit de Commentatore, hoc tamen non est de opinione ponentis eam.
(m) Sed ad conclusionem in se. Hic Doctor ostendit illam conclusionem esse falsam, videlicet, quod eadem quantitas maneat in generato et corrupto. Et vult in ista littera, quod quando corrumpitur forma aquae, quod quantitas et caetera accidentia ipsius corrumpantur, cum sint posteriora substantia aquae, et sic nullum accidens aquae manet in materia aquae, de qua generatur ignis. Et vult quod forma substantialis ignis immediate inducatur in materia aquae, et non mediante aliquo accidente.
(n) Ad Averroem dico quod de eo. Sensus litterae est, quod agens naturale potest generare corpus de eo quod aliquando esset non corpus, quod dupliciter intelligi potest, vel tanquam de opposito, vel ut de aliquo inexistente ipsi genito. Primo modo ignis generatur de aqua, tanquam de opposito, quae aqua quandoque erit non corpus, patet quia in illo instanti in quo ignis generatur ex aqua, desinit forma substantialis aquae. Secundo modo generatur de materia aquae, quae ut actu est sub form aquae dicitur corpus. Et si desinit esse sub forma aquae, desinit esse tale corpus, quia corrupta forma substantiali aquae, corrumpitur et quantitas fundata in illa, et sic de eo quod aliquando esset non corpus, posset generari corpus. Sequitur : Sed forte non posset naturale agens generare corpus de non corpore, sicut de corrupto, accipiendo non corpus pro materia prima. Certum est, quod naturale agens non posset generare, puta ignem de tali materia corrupta, cum a nullo agente naturali sit corruptibilis, agens vero supernaturale posset generare quodcumque corpus de materia corrupta ipsam corrumpendo, ita quod ad corruptionem materiae possit immediate succedere aliquod corpus, et hoc praecise per actionem agentis supernaturalis; sed hoc magis patebit a Doctore in quarto, dist. 10. ubi ostendit quomodo Deuspotest convertere quodlibet in quolibet. Sequitur ibi: Sed totum, supple corrumpitur, solum enim compositum corrumpitur. Sequitur: Sed de eo, quod fuit corpus usque ad instans generationis, et hoc quantitate inhaerente sibi, potest agens naturale generare aliud quantum alia quantitate generare in illo instanti, id est, quod de materia, puta aquae, quae prius fuit corpus quantitate inhaerente, non immediate ipsi materiae, sed mediante forma substantiali aquae, potest generari, puta ignis, alia quantitate mediante forma substantiali ignis inhaerente materiae, quae prius fuit materia aquae. Sequitur: Quia sicut potest producere substantiam, etc.
Sed dubium est, an illa accidentia consequentia formam substantialem, producantur in eodem instanti in quo producitur forma substantialis, an etiam producantur a generante formam substantialem, an ab ipsa forma substantiali immediate, de hoc erit prolixior materia in quarto, dist. 12.
(o) Si dicas, etc. Dico, quod necesse est de non composito, ut parte fieri vel produci compositum, id est, quod de materia, quae non est compositum, sed pars compositi, producitur compositum per inexistentiam ipsius materiae, et non producitur tanquam de opposito corrupto, et intelligo sic: cum dicit, cum de parte compositi producitur compositum, quod de materia quae fuit aquae producitur compositum, puta ignis qui componitur ex tali materia et forma substantiali ignis, quia producendo formam substantialem ignis in tali materia, statim resultat compositum. Sequitur: Et ita de materia secundum suam substantiam absolute, ut de parte, potest produci corpus aliquod, quod est substantia composita, et concomitatur substantia quanta, quia quantitas est passio istius substantiae compositae, non quod sit passio convertibilis, nec eadem substantiae compositae, sed quia necessario concomitatur talem substantiam, licet a Deo posset fieri substantia composita sine tali quantitate.
Nunc solvendae sunt rationes principales. Ad auctoritatem Boetii.
(p) Ad auctoritates. Dicit Doctor primo, quod varietas accidentium facit in substantia differentiam numeralem, puta Franciscus et Joannes per quaecumque accidentia eis inhaerentia differunt numero, non tamen differentia prima numerali, cum differant per proprias haecceitates, sed per secundam et adventitiam ; nam omnes distinctae formae faciunt aliquam differentiam in eis, in quibus sunt, supple, vel specificam vel numeralem, accidentia autem non possunt facere differentiam specificam in substantia, in qua sunt, ut patet 3. Metaph. text. com. 25. Quapropter, inquit, hominis albedo non facit, nec nigredo, supple differentiam specificam in homine, nec albi hominis est differentia secundum speciem ad nigrum hominem. Haec ille ; faciunt ergo talia accidentia in substantiis solum differentiam numeralem, sed non faciunt primam differentiam, sed alia est prior differentia numeralis: nam albedo in Francisco, et nigredo in Joanne, faciunt tantum differre numero, quamvis nigredo et albedo in se differant specie, ut tamen sunt in alia et alia substantia tantum numero faciunt differre, praesupponendo tamen primam differentiam numeralem in substantiis. Sequitur: Nec illa sola, supple accidentia, faciunt differentiam numsralem, supple in substantiis, cum in illis alia sit prior, sed faciunt differre numero tantum per accidens. Sequitur : Et nullum istorum dicit auctoritas illa, etc. Patet, quia auctoritas Boetii non dicit, quod accidentia faciant differre numeraliter substantiam, prima differentia numerali, cum illa praesupponatur, nec quod per se praecise una substantia differat numeraliter ab alia per quaecumque accidentia, sed si differt, tantum per accidens differt.
(q) Sed quid ad intentionem Boetii. Postquam Doctor declaravit auctoritatem Boetii, nunc declarat intentionem ipsius Boetii, id est, quid intendat principaliter inferre, et dicit quod intendit inferre, quod divinae personae non differunt numeraliter sine differentia materiali numerali ; licet enim differant personaliter sive suppositaliter, non tamen differunt numero, nam quae numero differunt, dicunt simpliciter aliam et aliam rem numeraliter, sicut dicimus quod Franciscus et Joannes differunt numero, quia alia natura est in Francisco, et alia in Joanne: cum ergo essentia divina sit singularissima et simpliciter indivisibilis, in illa non possunt esse plura supposita numeraliter distincta, licet suppositaliter sive personaliter distincta. Probat ergo Boetius per hanc auctoritatem, divinas personas non differre numero, quia ubi est differentia numeralis, ibi potest esse varietas accidentium, per quae differunt numero accidentaliter: sed in divinis personis non est varietas accidentium, quia forma simplex, cujusmodi est persona divina, non potest esse subjectum alicujus accidentis ; igitur ibi non est differentia numeralis, inderetur ergo argumentum non valere, nisi ipse intenderet quod sola accidentia possent distinguere numeraliter; si enim distinctio numeralis, puta in substantiis, potest esse per aliqua alia, quam supple per accidentia, ergo ex negatione accidentis in divinis personis, non sequitur negatio distinctionis numeralis in illis.
(r) Dico, quod omnem distinctionem numeralem concomitatur divisio accidentium. Dicit Doctor, quod Boetius per illam auctoritatem non arguit, sicut a causa praecisa negata ad negationem illius, cujus est causa, quasi quod varietas accidentium sit causa praecisa differentiae numeralis in substantia, quia tunc bene sequeretur a negatione talium accidentium negatio distinctionis numeralis ; sicut in homine, pulmo est praecisa causa respirandi, ita ad negationem pulmonis, ut ad causam praecisam negatam, et respectu respirationis, sequitur negatio respirationis. Cum ergo per auctoritatem Boetii tantum habeatur quod varietas accidentium in substantiis necessario concomitetur distinctionem numeralem in illis, arguendo a negatione talium accidentium, arguitur praecise, sicut a negatione alicujus concomitantis ad negationem illius ad quod concomitatur, et ideo si personae divinae differunt numero, necessario concomitaretur in illis varietas accidentium. Cum ergo talis varietas nullo modo concomitetur, sequitur quod in illis non erit numeralis distinctio, et sic patet auctoritas Boetii.
(s) Ad Damascenum. Doctor dicit, si accipiatur accidens pro omni eo quod est extra rationem formalem alicujus, sic differentia individualis potest dici accidens, et hoc patet per Damascenum. Et quod ipse non intelligat proprie de accidente per accidens, patet per ipsum, et patet auctoritas in littera. Et cum dicit, quod hypostases non sint in se invicem in natura reali, sicut sunt hypostases divinae, quae habent unitatem naturae, propter quod sunt in se invicem, ut satis probatum est in primo, dist. 19. quaest 2. de circumincessione personarum. Cum etiam dicit ibi: Plus autem omnibus, eo quod non sunt in se invicem, sed separatim sunt, id est, quod hypostases creatae plus differunt quam hypostases divinae, quia hypostases creatae necessario sunt separatae ab invicem, et habent necessario aliam et aliam naturam, et una potest esse sine alia, non sic hypostases divinae, non enim una hypostasis divina potest separatim esse sine alia propter unitatem naturae in eis.
(t) Ad Avicennam. Et sic conceditur, quod differentia individualis est accidens naturae, quam contrahit ad esse individuale, non tamen accidens per accidens, sed aliquid, quod est extra rationem formalem ipsius naturae, sicut dicimus quod differentia generica accidit generi, ex hoc quod est extra rationem formalem generis.