In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententiam D. Thomae, quod materia sit principium individuationis, refutat solide. Primo, ex locis Philosophi. Secundo, ratione, quia alias genitum et corruptum essent idem individuum. Loca adducta per D. Thomam, solventur q. seq. n. 20.
Contra istud primo (c) per auctoritates ejusdem Philosophi 7. Metaph. cap. de partibus definitionis: Palam autem, quod anima quidem substantia prima, corpus vero materia, homo vero aut animal, quod ex utrisque ut universaliter, Coriscus autem et Socrates, ut singulariter, supple, ex his, siquidem igitur anima dupliciter dicitur ; et postea subdit : ii vero anima haec, et corpus hoc, ut et homo quidem universale,
et singulare: et ante in eodem capite : Homo et equus, et quae ita in singularibus , universaliter autem non sunt substantia, id est, forma, sed simul quoddam lotum, id est, compositum ex hac materia, et hac ratione, ubi per ly hac, non intelligit materiam uniformem et singularem, sed determinatam, alioquin contradiceret sibiipsi. Unde subditur ibidem : et ut universaliter, et subdit postea : singulare vero ex ultima materia Socrates jam est, etc.
Praeterea (d) per eumdem, duodecimo Metaph. cap. quarto, ubi vult quod principia sunt eadem sicut principiata : et horum, inquit, quae sunt in eadem specie, diversa non specie, sed quia singularium aliud tua materia, et movens, et species, et mea, sed tamen ratione universali cadent: ergo ita concedit distinctionem formae, sicut materiae in particulari, et ita unitatem materiae in communi sicut formae, et ideo oportet adhuc quaerere, quo materia sit haec.
(e) Praeterea, sicut probatur ex multis locis 7. Metaph. cap. de partibus definitionis, materia est de essentia substantiae compositae, puta hominis, et non est tale compositum praecise essentia formae; ergo sicut illud compositum non potest de se esse hoc ex prima quaest. ita nec materia, quae est pars ejus de se haec, quia non potest esse compositum commune, et ejusdem rationis in diversis, quin quodlibet quod est de essentia ejus, posset esse ejusdem rationis cum eis.
Praeterea (f) per rationem, materia est eadem in generato et corrupto: ergo habet eamdem singularitatem in genito et corrupto.
Et si respondeas, quod non sit ejusdem speciei in genito et corrupto, arguo sicut prius contra quantitatem interminatam, et ita erit generatio circularis. Primo ignis ex aqua, secundo aqua ex igne: aqua primo corrupta, et aqua secundo genita, habent eamdem materiam, et sunt ejusdem speciei: ergo sunt realiter haec aqua, igitur primum redit naturaliter idem numero, quod est contra eos. Quia vero solutio auctoritatum Philosophi ad oppositum requirit solutionem sextae quaestionis, ideo juxta hoc quaero ulterius.