IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit substantiam materialem individuari entitate positiva. Primo, quia ratio individualis se habet ad naturam specificam, sicut differentia ad genericam. Secundo, Petrus et Paulus differunt ; si per aliqua, primo diversa, intentum ; si non per talia, dabitur processus. Ponit objectionem contra rationem primam, et explicat quomodo aliquid reale sit in individuo, quod tamen non est idem cum eo, numero. Explicat etiam optime di ferentiam specificam et individualem, et unde sumantur.
Ad quaestionem ergo (a) respondeo, quod sic. Ad quod sic arguo: sicut unitas in communi per se consequitur entitatem in communi, ita quaecumque unitas per se consequitur aliquam entitatem: ergo unitas simpliciter, qualis est unitas individui, saepe prius descripta, scilicet cui repugnat divisio in plures partes subjectivas, et cui repugnat non esse hoc signatum, si est in entibus, sicut omnis opinio supponit, consequitur per se aliquam entitatem, non autem consequitur per se entitatem naturae, quia illius est aliqua unitas propria, et per se realis, sicut probatum est in solutione 1. quaest igitur consequitur aliquam entitatem aliam determinatam istam, et illa faciet unum per se cum entitate naturae, quia totum, cujus est haec unitas, perfectum est de se.
Item, omnis (b) differentia differentium reducitur ad aliqua primo diversa, alioquin non esset status in differentibus; sed individua (c) proprie differunt, quia sunt diversa aliquid idem entia: ergo eorum differentia reducitur ad aliqua primo diversa. Illa primo diversa non sunt natura in illo et natura in isto, quia non est idem quo aliqua conveniunt formaliter, et quo differunt realiter, licet idem possit esse distinctum realiter, et conveniens formaliter. Multum enim refert esse distinctum et esse quo aliquid primo distinguitur, ergo sic erit de unitate: igitur praeter naturam in hoc et in illo, sunt aliqua primo diversa, quibus hoc et illud differunt, illud in illo, et hoc in isto; ita non possunt esse negationes, ex 2. quaest nec aliqua accidentia, ex 4. quaest. ergo erunt aliquae entitates positive per se determinantes naturam.
Contra primam (d) rationem objicitur, quia si est aliqua unitas realis minor unitate numerali, aut est alicujus in eodem uno numeraliter, aut in aliquo alio ; non in eodem numero, quia quidquid est in eodem numero, est unum numero ; nec est in duobus, quia in eis nihil est unum numero realiter,quia hoc estproprium suppositi in divinis, sicut expositum est dictum Damasceni supra.
Respondeo, (e) sicut dictum est in solutione 1. quaest de hac materia, quo 1 natura est prius naturaliter quam haec natura, et unitas propria consequens naturam, ut natura, prior est naturaliter unitate ejus, ut haec natura: et sub ista ratione, est de ea consideratio Metaphysica, et assignatur definitio ejus, et sunt propositiones per se primo modo. In eodem ergo quod est idem numero, est aliqua entitas, quam consequitur minor unitas quam sit unitas numeralis, et est realis, et illud cujus est unitas talis formaliter, non est de se unum unitate numerali. Concedo ergo, quod unitas realis non est alicujus entitatis existentis in duobus individuis, sed in uno.
Et cum objicis, quidquid est in eodem individuo numero, est idem numero, respondeo primo in alio simili manifestiori, quidquid est in una specie, est unum specie: color ergo in albedine est unum specie; ergo non habet unitatem minorem unitate speciei: non sequitur, nam sicut alias dictum est, scilicet in primo lib. quaest, de attributis, solvendo primum dubium. aliquid (f) potest dici animatum denominative ut corpus, vel per se primo ut homo, et ita superficies dicitur alba denominative: superficies alba dicitur alba per se primo modo, quia subjectum includit praedicatum. Ita dico quod potentiale quod contrahitur per actuale, informatur ab illo actuali, et per hoc informatur ab illa unitate consequente illam actualitatem sive illum actum, et ita est unum unitate propria illius actualis, sed denominative est sic unum ; non autem est de se sic unum, nec primo, nec per partem essentialem ; color ergo in albedine est unum specie, licet non de se, nec per se, nec primo, sed denominative tantum. Differentia autem specifica est una specie : Primo, quia sibi primo repugnat dividi in plura specie: albedo est una specie per se, sed non primo, quia per aliquid intrinsecum sibi ut per illam differentiam. Ita concedo quod quidquid est in isto lapide, est unum numero, vel primo, vel per se, vel denominative. Primo forte ut illud, per quod unitas talis convenit huic composito: per se, ut hic lapis, cujus illud quod est primo unum hac unitate, est per se pars; denominative tantum, ut illud potentiale quod perficitur isto actuali, quod quasi denominative respicit actualitatem ejus et unitatem similiter.
(g) Ulterius declarando solutionem istam, quae sit ista entitas a qua sit unitas ista perfecta, per . simile ad entitatem a qua sumitur differentia specifica, potest declari. Nam differentia quidem specifica, sive entitas a qua sumitur differentia specifica, potest comparari ad illud, quod est infra se, vel ad illud quod est supra se, vel ad illud quod est juxta se. Primo modo differentiae specificae et illi entitati specificae repugnat per se dividi in plura essentialiter specie vel natura, et per hoc repugnat toti, cujus illa entitas est per se pars. Ita in proposito, huic entitati individuali repugnat primo dividi in quascumque partes subjectivas, et per ipsam repugnat talis divisio per se toti, cujus illa entitas est pars ; et tantummodo est differentia in hoc, quia illa unitas naturae specificae minor est ista unitate, et propter hoc, illa non excludit omnem divisionem, quae est secundum partes subjectivas, sed tantum illam divisionem, quae est partium essentialium; ista autem excludit omnem. Et ex hoc confirmatur satis propositum, quia ex quo quaecumque unitas minor unitate ista, habet entitatem propriam, quam per se consequitur, non videtur probabile isti unitati perfectissime negare propriam entitatem quam consequitur.
Comparando autem ad illud (h), quod est supra se, dico quod illa realitas a qua sumitur differentia specifica, est actualis respectu illius realitatis a qua sumitur genus vel ratio generis, ita quod haec realitas non est formaliter illa, alioquin in definitione esset nugatio, et solum genus sufficienter definiret, quia indicaret totam entitatem definiti sine differentia. Quandoque tamen illud contrahens est aliud a forma, a qua sumitur ratio generis, quando scilicet species addit rem aliquam super naturam generis., quandoque autem non est res alia, sed tantum alia formalitas, vel alius conceptus realis ejusdem rei; et secundum hoc aliqua differentia specifica habet conceptum non simpliciter simplicem, puta quae sumitur a formali: aliqua habet conceptum simpliciter simplicem, quae scilicet sumitur ab ultima abstractione formae; de qua distinctione differentia tum specierum, dictum est dist. 3. primi lib. qualiter aliquae differentiae specificae includunt ens, et aliquae non. Quoad (i) hoc, ista realitas individui est similis realitati specificae, quod est quasi actus determinans illam realitatem speciei quasi possibilem et potentialem, sed quoad hoc dissimilis, quia ista nunquam sumitur a forma addita, sed praecise ab ultima realitate formae. Quoad aliud etiam est dissimile, quia illa realitas specifica constituit compositum, cnjus est pars, in esse quidditativo, quia ipsa est entitas quaedam quidditativa: ista autem entitas individui est primo diversa ab omni entitate quidditativa, quod probatur ex hoc, quia intelligendo quamcumque entitatem quidditativam, loquendo de quidditativa entitate limitata, non habetur in quidditate intellecta, unde ipsa sit haec; ergo illa entitas, quae de se est haec, est alia entitas a quidditate vel ab entitate quidditativa ; non potest ergo constituere totum cujus est pars, in esse quidditativo, sed in esse alterius rationis.
Et quia apud Philosophum, quidditas dicitur forma frequenter, ut patet 5. Metaph. cap. de causa, et in 7. cap. de partibus definitionis, quod tu quibuscumque non est materia, idem est quod quid est, cum eo cujus est, sicut exponitur loquendo de materia et forma: et materia apud eum vocatur quodlibet habens quidditatem contractam. Et Boetius vult. quod nulla forma potest esse subjectum accidentis, in lib. de Trin. quia forma dicitur in quid de quocumque alio, et si humanitas sit subjectum, hoc non convenit ei inquantum est forma: humanitas quidem non est forma alterius partis compositi, ut formae: vel materiae, sed totius compositi habentis quidditatem contractam, sive in quo est quidditas contracta. Ideo omnis realitas specifica constituit in esse formali, quia in esse quidditativo, et realitas individui constituit praecise in esse materiali, hoc est, in esse contracto: et ex hoc sequitur illa distinctio Logicalis, quod ista entitas essentialiter est formalis, et illa materialis, quia ista constituit in ratione subjicibilis, et illa in ratione praedicabilis praecise, praedicatum autem formale: habet rationem formae, et subjicibile habet rationem materiae.
(k) Comparando vero ad illud, quod est juxta se, scilicet differentiam specificam, licet quandoque posset esse non primo diversa ab alia, sicut est illa entitas, quae sumitur a forma, tamen ultima differentia specifica est primo diversa ab alia, i la scilicet, quae habet conceptum simpliciter simplicem; et quoad hoc, dico quod differentia individualis assimilatur differentiae specificae ultimo sumptae, quia omnis entitas individualis est primo diversa a quocumque alio.
(1) Et per hoc apparet responsio ad istam objectionem. Objicitur enim, aut haec entitas et illa sunt ejusdem rationis, aut non: si sic, ergo potest ab eis aliqua entitas specifica abstrahi, et de illa quaerendum est per quid contrahitur ad hanc entitatem et illam. Si de se, pari ratione potuit esse status in natura lapidis: si per aliud, igitur erit processus in infinitum; si autem alterius rationis, igitur et constituta erunt alterius rationis, et sic non erunt individua ejusdem speciei.
(m) Respondeo, differentiae specificae ultimae sunt primo diversae, et ideo ab eis nihil unum per se commune potest abstrahi. Non tamen propter hoc sequitur, quod constituta sint primo diversa et non alicujus unius rationis.
Aliqua enim aequaliter distingui, potest intelligi dupliciter, vel quia aequaliter incompossibilia, scilicet quia non possunt inesse eidem, vel quia aequaliter in nullo conveniunt. Et primo modo verum est, quod distincta sunt aeque diversa sicut ipsa distinguentia, non enim possunt distinguentia esse incompossibilia, quin etiam distincta sint incompossibilia. Secundo modo universaliter est impossibile, quia distincta non solum includunt distinguentia, sed etiam aliquid quod est quasi potentiale respectu distinguentium, et tamen distinguentia iu eo non conveniunt.
Et sicut responsum est de differentiis primo diversis, ita respondeo de entitatibus individuantibus, quae sunt primo diversa, id est, in nullo eodem numero convenientia, et tamen non oportet distincta simpliciter esse diversa, sicut tamen illae entitates sunt incompossibiles, ita etiam individua habentia illas entitates.