IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad quaestionem ergo respondeo. Nunc Doctor respondendo ad quaestionem dicit,
quod ratio individuandi est aliqua entitas positiva, quod probat duabus rationibus, quarum prima est ista: sicut unitas in communi per se consequitur, etc. Et hoc argumentum proprie stat in hoc, quia constituens aliquid ex natura rei in unitate, puta specifica, et hoc ultimate, de necessitate dicit aliquam entitatem ex natura rei, quam consequitur unitas specifica; ergo constituens aliquid in unitate numerali dicit aliquam entitatem ex natura rei, quam concomitatur unitas numeralis, sive unitas indivisibilis in plura numero ; sicut enim homo ex natura rei constituitur ex animali ad quod consequitur unitas generica, et ex rationali ad quod consequitur unitas specifica speciei specialissimae, ita singulare hominis constituitur ex natura humana, quam consequitur ex natura rei unitas specifica, et ex aliqua alia entitate ex natura rei, quam consequitur unitas numeralis. Nec valet dicere, quod unitas numeralis praecise consequatur entitatem naturae, quia tunc non posset assignari unitas numeralis, quia cuicumque unitati supponitur entitas propria, ut patet discurrendo in omni unitate ; ergo unitati numerali supponitur aliqua entitas propria, alia a natura cujus est.
(b) Item omnis differentia differentium. Haec est secunda ratio Doctoris, qua probat principale intentum, et stat in hoc quod differentiae, quibus aliqua differunt, aut sunt primo diversae, aut ultimate reducuntur ad aliqua primo diversa, patet, quia per rationale et irrationale, homo et asinus differunt.
Quaero, tunc aut rationale et irrationale sunt differentia, aut primo diversa ? Si secundo, habetur propositum, videlicet quod differentiae, quibus aliqua differunt, sunt primo diversa. Si primo, ergo rationale et irrationale aliis differentiis differunt, vel ergo erit processus in infinitum,
vel oportebit stare ad aliquas, quae erunt primo diversae, ut etiam supra patuit in primo, dist. 3. q. 3.
Cum ergo Franciscus et Joannes vere differunt ab invicem, quaero de differentiis quibus differunt, aut sunt primo diversae, aut non. Si primo. habetur propositum. Si secundo, ergo ab invicem differunt, et sic per alias differentias; vel ergo erit processus in infinitum in hujusmodi differentiis, vel oportebit stare ad aliquas quae erunt primo diversae, et illae ultimate dicunt unitatem numeralem, quae differentiae non possunt esse negationes, ut patuit supra q. 2. nec aliqua accidentia ex q. 4. ergo erunt aliquae entitates positivae per se determinantes et contrahentes naturam.
(c) Sed individua. Declaro tamen istam litteram. Cum dicit: Sed individua proprie differunt, quia sunt diversa aliquid idem entia. Hoc debet sane intelligi, individua non dicuntur proprie differre, quia quando aliqua proprie differunt differentia proprie dicta, talis differentia pertinet ad entitatem formalem et essentialem; quae etiam differentia proprie sumpta est divisiva generis, et constitutiva speciei, et sic individua alicujus speciei non differunt proprie, accipiendo differentiam proprie. Debet ergo sic intelligi, quod eo modo quo differunt individua alicujus speciei, illa quibus differunt, vel erunt primo diversa, vel reducentur ad aliqua primo diversa. Et cum dicit, quod differentia sunt aliquid idem entia, debet intelligi de his, quae per se differunt, nam quae per accidens differunt non sunt aliquid idem entia, id est, quod non conveniunt in aliquo quidditative, illa vero quae per se differunt, per se etiam conveniunt quidditative in aliquo, et sic quaecumque singularia alicujus speciei per se differunt, et per consequens habent aliquid quo conveniunt quidditative, et aliquid quo differunt. Sequitur: Illa primo diversa non sunt natura in illo, etc. Vult Doctor quod Franciscus et Joannes conveniant in natura formaliter, et per haecceitates differant realiter, et sic non est idem quo conveniunt et quo differunt.
Sed hoc dictum videtur implicare, videlicet, quod aliqua duo sint idem formaliter, et quod differant realiter, patet. quia cum identitate reali stat distinctio formaIis, patet de essentia divina, et paternitate, et de creatura, et relatione ad Deum, et de subjecto, et propria passione, et de multis aliis, ergo quae sunt idem formaliter, a fortiori erunt idem realiter. Nec valet dicere, quod praecise dicuntur esse eadem formaliter, quia conveniunt in natura aliqua quidditative et formaliter, inter se tamen non sunt idem formaliter.
Contra hoc est propositio Doctoris in primo, dist. 2. parte 2. q. 1 . in primo argum. principali : Quae uni et eidem simpliciter sunt eadem simpliciter, inter se sunt eadem simpliciter. Et concedit Doctor quod eo modo quo sunt idem in tertio, eo modo sunt idem inter se.
Dico, quod aliud est aliqua esse eadem formaliter proprie, sic quod vel dicant eamdem formalitatem, vel quod unum includat formaliter aliud. Et aliud est aliqua duo includere aliqua, quae praecise pertinent ad quidditatem seu formalitatem rei, sic tamen quod unum non includit aliud formaliter, nec e contra.
Primo modo conceditur, quod quae sic sunt idem formaliter, sunt idem realiter. Et hoc modo duae naturae existentes in duobus individuis, non sunt sic idem formaliter.
Secundo modo, quae sic sunt idem formaliter, possunt etiam differre realiter, et sic natura Francisci, et natura Joannis sunt simpliciter ejusdem rationis, nec sunt id quo Franciscus et Joannes formaliter differunt, sed quo magis conveniunt.
Occurrit etiam difficultas, quia dicit Doctor, quod aliud est quo duo individua conveniunt formaliter, et aliud est quo differunt realiter, quia per naturam conveniunt formaliter in isto, et in illo, et per differentias individuales differunt realiter. Hoc non videtur, quia si in Francisco et Joanne, est alia et alia natura, ut etiam intelligitur prior haecceitate, ut patuit supra q. 1. hujus dist.
Quaero quomodo istae duae naturae differunt? Certum est quod realiter, quia sunt simpliciter alia et alia res, et per consequens Franciscus et Joannes non dicuntur praecise differre realiter per aliam et aliam haecceitatem, imo magis per aliam et aliam naturam, quae natura est magis res.
Dico, quod in Francisco et Joanne est alia et alia natura realiter, ut dixi supra in q. 1. hujus dist. per illam etiam magis differunt realiter, non tamen per aliam et aliam naturam praecise differunt realiter, et numeraliter, et individualiter, quia natura, ut est prior singularitate, non potest esse una numero. Hic ergo Doctor intelligit, quod Franciscus et Joannes per aliam et aliam haecceitatem differunt realiter et numeraliter, licet etiam differant realiter per aliam et aliam naturam, sed nullo modo numeraliter.
Adverte etiam, quod natura in Francisco. et natura in Joanne conveniunt formaliter et quidditative in natura specifica, non quod detur aliqua natura specifica communis ex natura rei istis naturis, cum hoc sit simpliciter impossibile, sed dicuntur sic convenire, quia natura Francisci, ut prior haecceitate,nata est ita contrahi ab haecceitate Joannis, et nata identificare realiter illam sibi, et similiter dico de natura Joannis et de qualibet alia ; et ut sic sunt rationes, propter quas dicimus, quod Joannes et Franciscus conveniunt in homine quidditative, quia sicut natura humana in Francisco nata est contrahi ab haecceitate Francisci, ita nata est contrahi ab haecceitate Joannis , licet ergo illae duae naturae sint duae res, et duae naturae ab invicem realiter et essentialiter distinctae, et formaliter, tamen quia quaelibet ex se dicit entitatem specificam, et una non differt specie ab alia, quoad hoc dicimus quod sunt idem formaliter et essentialiter, ut identitas formalis et essentialis opponitur distinctioni specificae.
Cum ergo Doctor dicit, quod Franciscus et Joannes per haecceitates differunt realiter, verum est, quod differunt realiter ; et cum dicit, quod per naturam in isto, et per naturam in illo conveniunt formaliter, debet intelligi formaliter, id est, specifice, quia tam natura Francisci quam natura Joannis sunt simpliciter ejusdem rationis quidditative, id est, quod nullo modo dicunt entitates quiddiiativas specie distinctas, et tamen cum hoc stat, quod vere realiter et essentialiter differunt. Et ex hoc apparet quomodo ista propositio est vera, et quomodo non vera, videlicet quod quae differunt realiter differunt essentialiter ; est enim vera quoad hoc, quod quaecumque duae res dicentes essentiam differunt realiter ab invicem, differunt etiam essentialiter, hoc est, sunt duae essentiae realiter distinctae.
Non est autem vera, accipiendo essentialiter, id est, specifice, quia non sequitur quae differunt reafiter differunt specifice ; patet, quia natura in Francisco et natura in Joanne differunt realiter, non tamen specifice, ut exposui supra, quaest 1. hujus dist. Nec tamen ex hoc sequitur, differunt realiter et non specifice; ergo differunt realiter et numeraliter, quia illae duae naturae non sunt singulares.
Adverte etiam, quod etiam in creaturis non semper valet, differunt realiter, ergo et essentialiter, quia duae haecceitates sunt diversae realiter, non tamen essentialiter, quia nullo modo pertinent ad esse essentiae ; sola ergo illa dicuntur differre realiter et essentialiter, quae dicunt aliam et aliam rem ad esse essentiae pertinentem, quae omnia bene nota.
In ista etiam littera Doctoris occurrit aliqualis difficultas, cum dicit quod per haecceitates, Franciscus et Joannes differunt realiter, et per aliam et aliam naturam conveniunt formaliter. Ex hoc nihil aliud habetur, nisi quod per illas haecceitates differunt realiter, accipiendo realiter numeraliter. Ex hoc non sequitur, quod illae haecceitates sint primo diversae, id est, in nullo quidditative convenientes, patet in simili, quia homo et asinus per rationale et irrationale praecise differunt specie, et tamen rationale et irrationale non sunt primo diversa ; ergo nec similiter illae haecceitates.
, Dico breviter, quod aliud est loqui de entitate constituente aliquid in esse specifico, et aliud est loqui de entitate constituente aliquid ultimate in esse individuali, quia prima pertinet ad esse quidditativum et essentiale, ideo videtur includere ens quidditative ; alia vero nullo modo pertinent ad quidditatem, et ideo a rationali et irrationali potest abstrahi conceptus entis dictus in quid de eis, cum pertineant ad esse quidditativum. Sed ab haecceitaie Francisci et Joannis non potest abstrahi conceptus dictus in quid de eis, cum nullo modo pertineant ad esse quidditativum rei. Et de hoc, vide quae exposui in primo, dist. 25. et sic habetur intentum Doctoris, videlicet quod differentiae individuales, sunt simpliciter primo diversae, licet intendat in ista ratione principaliter probare, quod sint entitates positivae, et ratio stat in hoc: Illa, quibus, aliqua differunt realiter et numeraliter dicunt entitates positivas et reales ; sed Franciscus et Joannes vere et realiter, et numeraliter differunt per aliam et aliam haecceitatem, ergo illae duae haecceitates sunt entitates positivae; an modo sint primo diversae, vel ne, non est principalis intentio Doctoris, et sic patet ista secunda ratio.
(d) Contra primam rationem objicitur. Hic Doctor adducit unam instantiam contra illud, quod dicit in prima ratione, probando quod non detur aliqua natura, habens unitatem realem, minorem unitate numerali. Et ratio stat in hoc, quia talis natura non esset in se, quia, ut dictum est supra, praesenti dist. q. 1. non datur natura realis actu existens, nisi singularis ; ergo erit in singularibus, et tunc quaero : Aut praecise erit in uno numero, et tunc erit tantum una numero, quia quod est realiter in uno numero, realiter est unum numero, et hoc patet, quia quod actu existit in aliquo uno numero, videtur quod actu sit unum numero, non enim commune actu existit in aliquo uno numero. Aut erit simul in pluribus numero differentibus, puta in duobus vel tribus, contra, quia in eis, nihil est unum numero realiter, cum hoc sit proprium essentiae divinae, quod existens realiter una numero, et singularis est in tribus suppositis. Modo natura realis non videtur actu communis, quia non datur aliqua unitas realis actu communis ; ergo erit una numero, ut ly tamen numero non accipiatur pro individuo et singulari, sed quod sit una res de numero rerum actu existentium.
(e) Respondeo sicut dictum est, etc. sub ista ratione, supple, ut est prior singularitate, est de ea consideratio Metaphysica, etc.
Adverte, cum dicit Doctor quod de ea est consideratio Metaphysica, quod accipit naturam, ut praecise habet esse objectivum, sive in esse possibili, aliquo modo prius existentia possibili, sicut res ponitur prior modo suo intrinseco, quia tunc praecise dicit entitatem quidditativam ; et dicitur realis secundum quid, quia sibi non repugnat poni in actuali existentia, et ut sic praecise verificantur praedicata primi modi. Potest etiam accipi natura in esse reali simpliciter, ut aliquo modo prius existentia reali actuali, sicut res est prior suo modo intrinseco, et ut sic de ea realiter verificantur praedicata primi modi, ut supra exposui in prima, quaest, praesentis dist. sequitur in littera ibi. In eodem ergo, quod est idem numero, est aliqua entitas, quam consequitur minor unitas quam sit unitas numeralis, et est realis, est illud cujus est, unitas talis formaliter non est de se unum unitate numerali.
Adverte, quod naturam esse in eodem numero potest multipliciter intelligi, puta quod humanitas consideretur primo in esse objectivo sive possibili, et ut sic ponitur in uno numero, ita quod eadem natura praeter omne opus intellectus collativum non est in duobus numero, sed praecise in uno numero, licet ut prior unitate numerali possit esse in alio numero, non collective, sed divisive ; ita quod ista nullo modo est concedenda, quod natura humana in esse objectivo, ut praecedit omnem actum intellectus collativum, actu possit esse in duobus numero, quia si sic ipsa in esse reali quidditativo, tunc realiter posset esse in duobus numero, quod est falsum.
Secundo si consideretur, ut includit existentiam possibilem et objectivam praecise, et ut sic etiam erit tantum in uno numero, sed ut sic, non erit proprie praedicatum quidditativum, cum existentia in quocumque esse, sive possibili, sive reali non pertineat ad quidditatem rei.
Si tertio consideretur natura humana in esse reali actuali et essentiali, adhuc erit tantum in uno numero, non quod ipsa in se sit formaliter una numero, imo, ut sic, est naturaliter prior unitate numerali ; potest tamen dici in pluribus numero divisive, non collective, sic intelligendo, quod quantum est ex se, sicut potest esse in uno numero, ita et in alio, sed ut actu est in uno numero, simul non potest esse in alio.
Quarto si consideretur natura humana, ut includit existentiam in esse reali et actuali, ut modum sibi intrinsecum, adhuc praecise erit in uno numero, licet possit esse in pluribus divisive non collective, ut supra dixi; sed ut sic non erit praedicatum dictum in quid, cum talis existentia non pertineat ad quidditatem. Istis ergo quatuor modis, ut consideratur prior unitate numerali, habet unitatem minorem unitate numerali, formaliter tamen. Sequitur, et cum objicis, quidquid est in eodem individuo numero, est idem numero.
Dicit Doctor in sententia, quod esse unum numero potest tripliciter intelligi, scilicet, primo et per se, per se et non primo, nec per se, nec primo, sed denominative.
Primo modo, differentia individualis cum sit ratio constituendi praecise in unitate numerali, erit primo et per se una numero.
Secundo modo, constitutum ex natura et differentia individuali erit per se unum numero.
Tertio modo, natura quae ponitur in uno numero erit tantum denominative una numero, ita quod haec praedicatio : homo est Franciscus, nullo modo est per se, sed denominativa, accipiendo denominativum pro omni eo quod est extra rationem formalem alicujus, ut prior tamen singularitate erit per se una unitate minore unitate numerali. Expono tamen aliqualiter litteram. Cum dicit :
(f) Aliquid potest dici animatum denominative ut corpus, vel per se primo, ut homo. Nam corpus organicum dicitur animatum anima tantum denominative, quia anima nullo modo est de essentia corporis, sed tantum est forma denominans illud. Homo vero in communi, ut est prior singularitate, est per se primo animatus, quia anima est de essentia et quidditate hominis, et per se convenit homini; dicitur tamen denominativa per se primo, quia omne animatum, ut est concretum hujus abstracti, scilicet arimae, habet praecise modum praedicandi denominative, licet talis denominatio sit essentialis. Et hoc patet a Doctore in primo, dist. 8. quaest 3. de attributis. Sequitur ibi :
Et ita superficies dicitur alba denominative, superficies alba dicitur alba per se primo modo, quia subjectum includit praedicatum. Albedo enim, ut comparatur ad superficiem, praedicatur proprie denominative de ipsa ; ut vero comparatur ad superficiem albam, et ad totum suo modo constitutum ex superficie et albedine, praedicatur per se primo denominative, quia albedo suo modo est de essentia compositi albi. Et dixi suo modo, quia compositum ex subjecto et accidente non est per se compositum, ut patet per Philosophum 8. Metaph. text. com. 15. et 16. quia tamen albedo dicitur de essentia talis compositi, per accidens dicitur suo modo denominative praedicari de illo. Sequiritur : Ita dico, quod potentiale, quod contrahitur per actuale, informatur ab ipso actuali, etc. sed denominative est sic
unum, quia denominative ab illa unitate, non autem est de se sic unum, nec primo, nec per partem essentialem. Patet, quia natura humana, ut dicitur una numero per haecceitatem, praecise dicitur una numero denominative, quia talis haecceitas quae per se primo est una numero, nullo modo est pars essentialis talis naturae. Hoc idem dico de genere respectu speciei ; color enim, ut est in albedine, dicitur unum specie solum denominative, quia ut est in albedine, denominatur a differentia ultimata albedinis, quae non est pars essentialis esse coloris.
Et nota, quod esse unum specie primo potest dupliciter intelligi ut quo et ut quod. Ut quo est differentia specifica, quia est id, quo aliquid primo constituitur in esse specifico, et in recta linea praedicamentali, et est id quo repugnat speciei, posse dividi in plura specie. Secundo modo albedo dicitur species primo ut quod, quia primo ponitur sub genere.
Debet ergo intelligi dictum Doctoris quod differentia specifica est una specie primo ut quo, et patet littera sequens.
(g) Ulterius declarando solutionem istam. Hic Doctor intendit declarare quid importet hoc quod dico, haecceitas, sive differentia individualis, et ad quod genus pertinet ; et declarat per simile ad entitatem, a qua sumitur differentia specifica. Nam differentia specifica potest comparari ad illud quod est infra se, et sic, et sibi et speciei constitutae repugnat dividi in plura specie, vel ad illud quod est supra se, vel ad illud quod est juxta se. Loquendo primo modo dicit Doctor, quod entitati individuali, puta haecceitati repugnat primo dividi in quascumque partes subjectivas, et per illam eamdem haecceitatem, sic similiter repugnat individuo constituto per ipsam. Sequitur: quod illa unitas naturae specificae minor est ista unitate, scilicet numerali) et sic istae duae unitates differunt, et dicit quod unitas specifica non excludit omnem divisionem secundum partes subjectivas.
Nota, quod actu una natura etiam, ut praecedens singularitatem, possit simul esse divisa in plures partes subjectivas, sed quia nulla natura ut prior haecceitate determinat sibi aliquam haecceitatem, sed est indifferens ad omnem, et ut sic, potest considerari ab intellectu, ut supra dixi, et sic non excludit divisionem in partes subjectivas. Sequitur : Sed tantum illam divisionem,quae est partium essentialium, id est, quod differentia specifica non est composita ex partibus essentialibus, sicut species componitur: potest tamen habere partes subjectivas, sic intelligendo, quod erit ratio formalis constituendi naturam divisibilem in plures partes subjectivas, et sic quod est sic dividi, primo competit differentiae specificae. Sequitur : Ista autem excludit omnem, id est, quod differentia individualis excludit omnem divisionem in partes subjectivas, etiam excludit divisionem in partes essentiales. Sequitur: Et ex hoc confirmatur salis propositum, quia ex quo quaecumque unitas minor unitate, ista habet entitatem propriam, quam per se consequitur, patet, quia unitas specifica prima, et per se est alicujus entitatis, puta differentiae specificae, cui primo et per se convenit talis unitas. Non videtur ergo probabile, quod isti unitati perfectissimae, quae est unitas numeralis primo et per se non habeat aliquam entitatem propriam, cui primo et per se conveniat talis unitas ; illa ergo entitas erit praecise differentia individualis.
(h) Comparando autem ad illud quod est supra se. Hic Doctor dicit, quod comparans differentiam specificam ad genus, ab alia entitate accipitur differentia speciei, et ab alia entitas generis ; et exemplum est clarum, ubi genus et differentia accipiuntur ab alia et alia re, puta in homine, a sensitiva accipitur animal, ab intellectiva rationale ; et sicut sensitiva est realiter in potentia ad intellectivam, quia homo prius vivit anima sensitiva quam intellectiva, sic et sensitivum est potentiale ad intellectivum, et intellectivum est simpliciter actuale, entitas ergo generis praecise accipitur a potentiali, et entitas differentiae specificae praecise accipitur ab actuali ; et sic patet, quod genus et differentia dicunt alium et alium conceptum, cum sumuntur ab alia et alia re, et aliquando accipiuntur ab alia et alia realitate, et hoc diffuse expositum est in 2. dist. 3. quaest. 3. et 8. quaestione 2. nec oportet hic multum morari.
(i) Sequitur ibi: Quoad hoc ista realitas individui est similis realitati specificae, etc. id est, quod sicut entitas differentiae specificae est actus entitatis generis contrahens et determinans ipsam ad esse specificum, ita entitas differentiae individualis est actus naturae specificae contrahens eam, et determinans ad esse individuale.
Sequitur ibi: sed quoad hoc dissimilis, quia ista nunquam sumitur a forma addita, sed praecise ab ultima realitate formae, id est, quod differentia specifica sumitur praecise ab ultima forma, puta ab anima intellectiva, si sumitur ab alia re; si vero non sumitur ab alia re, ab illa a qua sumitur ratio generis, saltem realitas sumitur ab alia realitate, quae tamen non erit simpliciter ultima. Differentia vero individualis praecise sumitur ab ultima realitate formae, loquendo de differentia individuali, quae proprie constituit individuum per se in aliquo genere, quia et partes componentes aliquod individuum essentialiter, puta hunc hominem, habent propriam singularitatem, quia hic homo constituitur ex hoc corpore et ex hac anima.
Hic tamen adverte, quod pro anima intellectiva accipitur rationale, et sicut anima intellectiva includit ens quidditative, ita et rationale. Et sicut ab ultima realitate animae intellectivae, qua differt ab anima sensitiva, accipitur alia differentia, quae proprie non erit specifica, et similiter ab ultima realitate animae sensitivae, et sicut duae ultimae realitates non includunt ens quidditative, quia sunt primo diversae, ita nec differentiae sumptae ab eis, et ab ista ultima realitate non accipitur differentia individualis, quia tunc per illas realitates,anima sensitiva et intellectiva praecise differrent numeraliter, quod est falsum; differenda ergo individualis dicitur sumi ab ultima realitate formae, qua mediante una forma, puta una anima intellectiva praecise numeraliter differt ab alia, et sic istae duae realitates ultimae a quibus accipiuntur duae differentiae individuales, praecise seipsis differunt, et sunt primo diversa, et per consequens, et differentiae sumptae ab eis.
(k) Comparando vero ad illud, quod est juxta se, scilicet differentiam specificam, puta comparando differentiam specificam hominis ad differentiam specificam asini, licet quandoque posset esse non primo diversa ab alia, sicut est illa entitas quae sumitur a forma, puta sicut anima intellectiva, a qua sumitur rationale, non est primo diversa ab anima sensitiva asini a qua sumitur differentia specifica asini, et sic tales differentiae sumptae non sunt primo diversae. Tamen ultima differentia specifica est primo diversa ab alia, id est, quod sicut ultima realitas animae intellectivae, qua differt ab anima sensitiva asini, est primo diversa ab illa entitate sive realitate ultima, qua etiam anima sensitiva asini differt ab anima intellectiva, ita differentiae sumptae ab illis realitatibus sunt primo diversae; et tales differentiae habent conceptum simpliciter simplicem, quia non habent aliquid in quo conveniant quidditative, et aliquid in quo differant, ut supra expositum est in primo, distinct. 3. quaest 3.
Sequitur : Et quoad hoc dico, quod differentia individualis assimilatur differentiae specificae ultimo sumptae, quia sicut ultima realitas differentiae specificae est primo diversa a quocumque alio, quia cum nullo alio convenit quidditative, ita entitas differentiae individualis est primo diversa a quocumque.
(1) Et per hoc apparet responsio ad istam objectionem: Aut entitas individualis Francisci et Joannis sunt ejusdem rationis vel alterius. Non primo, quia esset processus in infinitum, quia si essent ejusdem rationis ab eis, posset abstrahi conceptus dictus in quid, e t sic quaerendum est per quod contrahitur ille conceptus ad hanc entitatem et illam, si de se contrahitur, pari ratione poterit esse status in natura lapidis: si per aliud, quaero prius de illis contrahentibus, aut sunt ejusdem rationis vel alterius, et sic videretur processus in infinitum. Si secundo, tunc constituta erunt alterius rationis, quia quanta distinctio erit in constituentibus, tanta erit in constitutis, et sic constituta per differentias individuales nullo modo erunt ejusdem speciei.
(m) Respondeo. Haec responsio clara est in littera, et diffuse patet a Doctore in primo, distinct. 1. et distinct. 13. ubi ostendit constituta non tantum differre sicut constituentia, quia ultra id quo differunt, includunt: aliquid in quo conveniunt.