IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit argumenta in principio quaest. posita. Ad primum, explicat quomodo individuum est magis compositum quam natura. Ad secundum, ait singulare esse vere per se intelligibile, licet non a nobis, de quo infra q. fin. et alias. Ad tertium, ait non esse definibile, nisi definitione speciei.
Et per hoc patet (a) ad argumentum primum principale quod concludit, quod omne individuum, in quo natura est contrahibilis, est compositius illa natura. Dico, quod compositio potest intelligi proprie prout est ex re actuali et re potentiali, vel minus proprie, prout est ex realitate et realitate actuali et potentiali in eadem re. Primo modo non est individuum compositius respectu naturae specificae, quia nullam rem addit, quia nec materiam, nec formam, nec compositum, sicut procedit argumentum. Secundo modo est necessario compositius, quia illa realitas, a qua accipitur differentia specifica, potentialis est respectu hujus realitatis, a qua accipitur differentia individualis, sicut si essent res et res; non enim realitas specifica ex se habet unde per identitatem includat realitatem individualem, sed tantum aliquod tertium includit ambo ista per identitatem. Et haec est talis compositio, qualis non potest stare cum simplicitate divina, illa enim tantum non compatitur compositionem rei et rei actualis et potentialis, sed nec realitatis actualis cum realitate potentiali. Comparando enim quodcumque essentiale ad quodcumque essentiale in divinis est formaliter infinitum, et ideo ex se habet unde per identitatem includat quodcumque quod potest secum esse, sicut frequenter tactum est supra in lib. 1. quaest, de attributis, solvendo articulum principalem primum, quia non sunt praecise illa extrema eadem perfecte, quia aliquod tertium includit utrumque perfecte. Sed in proposito, nec entitas specifica includit per identitatem, entitatem individualem, nec e converso, sed aliquod tertium tantum ( cujus ista ambo quasi sunt primo per se partes), includit ambo ista per identitatem, et ita tollitur ista compositio perfectissima, quae est ex re et re, non tamen omnis. Universaliter enim quaecumque natura non est de se haec, sed determinabilis ad essendum haec, sive determinetur per aliam rem, quod est impossibile in quocumque, sive per aliam realitatem, non est simpliciter simplex.
Ad secundum concedo, quod singulare est per se intelligibile, quantum est ex parte sui; si autem alicui intellectui non sit per se inintelligibile, puta nostro, de hoc alias, saltem non est incompossibilitas ex parte singularis, quin per se posset intelligi, sicut nec ex parte Solis est impossibilitas videndi, vel visionis in noctua, sed ex parte oculi.
Ad illud de definitione dico, quod etsi aliqua ratio possit exprimere quidquid concurrit ad entitatem individui, non tamen illa ratio erit perfecta definitio, quia non exprimit quod quid erat esse ; et secundum Philosophum primo Topic. Definitio est exprimens, etc. et ideo concedo quod singulare non est definibile definitione alia a definitione speciei, et tamen est per se ens addens aliquam entitatem entitati speciei, sed illa per se entitas quam addit, non est entitas quidditativa.
Per hoc patet ad aliam de scientia et demonstratione, quia definitio subjecti est medium in demonstratione potissima; singulare autem non habet definitionem propriam, sed tantum definitionem speciei, et ita non est de ipso demonstratio propria, sed tantum demonstratio, quae est de specie, non enim habet aliquam passionem propriam, sed tantum passionem speciei.
(b) Ad argumenta pro opinione, cum primo dicitur quod species est atoma, dico quod est atoma, hoc est, indivisibilis in plures species, non est tamen pure atoma, hoc est, simpliciter indivisibilis ; indivisibilitas enim in plures species, compatitur secum divisibilitatem in plura ejusdem speciei.
Et cum probatur indivisibilitas per illud Porphyrii, quod jubet Plato quiescere, etc. Dico quod divisio artificialis statum habet ad speciem specialissimam, quia ulterius procedere est in infinita, quae sunt relinquenda ab arte, secundum ipsum. Non est (c) enim ex parte individuorum, unde sit eorum numerus certus, sed possunt esse infinita, non repugnante ratione eorum, et si accipiatur divisio stricte, prout est in illo, quod requirit determinatas partes in multitudine et magnitudine, hoc modo species non dividitur in individua: genus autem requirit determinatam multitudinem specierum, quia secundum Boetium, genus primo divisibile est in duo: quantum autem requirit determinatam magnitudinem, et ista praesupponit determinatam multitudinem, quia sunt in toto duae medietates. Et si stricte accipiatur divisio, prout est in partes proportionem habentes ad totum, quae vel constituunt, vel sub eo continentur, in determinata multitudine, vel magnitudine, species per se non dividitur in individua ; et per hoc potest exponi tam Plato quam Porphyrius. Si autem accipiatur divisio communiter, prout est in quaecumque participantia naturam divisi,sive habeant talem proportionem ad totum in integrando,sive in subjiciendo, sive non, species per se dividitur in individua, et reducitur ista divisio ad genus apud Boetium, quia illae conditiones et proprietates, quas assignat Boetius in divisione generis, conveniunt huic divisioni, quae est speciei in individua.
Ad aliud, species dicit totum esse, etc. dico, quod ibi esse accipitur pro esse quidditativo, sicut Porphyrius loquitur in cap. de Differentia, ubi vult quod differentia per se non recipit magis neque minus, et probat ibi: esse enim unicuique unum et idem est, nec intentionem nec remissionem suscipiens. Accipit esse pro quidditate, sicut Philosophus 8. Metaph. anima et animae esse sunt idem. Et quia ista entitas, quam addit singulare super speciem, non est entitas quidditativa, ideo dico quod tota quidditas quae est in individuo, est entitas speciei, et ita species dicit totum esse individuorum ; non sic autem genus dicit totum esse speciei, quia species superaddit entitatem quidditativam.
Ad argumentum pro alio membro de quantitate, dico quod ista propositio est falsa, idem est principium divisibilitatis et distinctionis dividentium. Conceptus quidem quidditativus secundum se communis speciebus, est ratio divisibilitatis ejus in species, sed non est ratio distinguendi species ab invicem, sed species una ab alia distinguitur per differentiam; in quidditativa autem divisione tota quidditas, ut confuse continens omnes partes, est ratio divisibilitatis in toto quanto: non sic autem est ratio distinctionis partium ad invicem, sed haec quantitas inquantum distincta in actu, non est illa in actu quae est in toto.
Quod etiam deducitur ultra, quod diviso toto quanto homogeneo, habetur per quantitatem divisio, sit ita; tamen ista divisio non est prima divisio individuorum, sed haec substantia et illa habent divisionem ab invicem et distinctionem, inquantum haec et haec, priorem naturaliter distinctione inquantum erant partes distincti quanti per accidens, accidebat enim eis esse partes; tamen facta divisione secundum partes quantitativas, per accidens fit divisio secundum partes subjectivas.