IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Et per hoc patet. Nunc respondendum est ad argumenta principalia.
Ad primum. Respondet Doctor quod aliud est loqui de composito ex re et re, et aliud est loqui de composito ex realitate actuali et potentiali in eadem re. Primo modo est compositum ex materia forma. Secundo modo singulare potest componi, puta ex natura contrahibili et realitate haecceitatis contrahente, quia illa realitas a qua accipitur differentia specifica potentialis est respectu realitatis, a qua accipitur differentia individualis, non enim realitas specifica ex se habet, etc. Sicut etiam dicimus, quod intellectus ut intellectus, non habet ex se unde per identitatem includat voluntatem, nec e contra, sed aliquod tertium, puta natura intellectiva includit utrumque per identitatem realem, ut infra patebit dist. 16. sic in proposito, nec ultima differentia specifica hominis, sive natura specifica, sive compositum ex natura et differentia specifica, habet unde per identitatem includat differentiam individualem, sed natura hominis, ut hic includit utrumque per identitatem, et sic dicuntur idem realiter respectu illius tertii. Et addit, quod haec est talis compositio, qualis non potest stare cum simplicitate divina, et de hoc diffuse pertractatum est in primo dist. 5. q. 2. et dist. 8. q.
penultim. Ad secundum. Respondet concedendo, quod sit per se intelligibile, licet forte pro statu isto non sit per se intelligibile, et de hoc satis dictum est in primo, dist. 3. quaest. 3.
Ad tertium. Respondet Doctor, quod loquendo de definitione exprimente quidditatem rei, sive quod quid est, non posset definiri, quia haecceitas non pertinet ad quidditatem, ut supra patuit.
Ad ultimum. Respondet Doctor, quod de ipso proprie non est scientia, quia nec de ipso primo, et per se est definitio, quae ponitur medium in demonstratione potissima, nec enim habet aliquam passionem propriam, sed tantum passionem speciei.
Quidam novus Expositor, in libro de Ente et Essentia sancti Thomae, nititur improbare positionem Scoti de haecceitate, et probat quod non dicat actum positivum additum naturae, et arguit sic :
Primo, omnis actus singularis praeexigit potentiam singularem quam actuat ; sed haecceitas est actus singularis, ergo praeexigit potentiam singularem quam actuat ; sed illa potentia est natura, seu in natura ipsius individui, ergo natura individui est singularis ante adventum haecceitatis, et sic haecceitas non est principium individuationis ; propositiones assumptae omnes sunt Scoti in hac materia.
Major probatur tamen ex doctrina Aristotelis 2. Physic. text. com. 38. ubi Doctor, et comparationes causarum, unde sicut forma particularis praeexigit materiam particularem, sic actus potentiam. Si dicatur, quod hoc est verum, ubi actus et potentia distinguuntur realiter, eo quod tunc potentia realiter recipit actum, hoc non obstat, eo quod secundum Scotum, quando aliqua duo adunantur realiter, eumdem ordinem ex natura rei retinent quem haberent, si essent distincta realiter ; cum ergo, actus singularis, si distinctus esset realiter, ex natura sua praeexigeret potentiam singularem, oportet quod et tunc hoc idem exigat, cum ordo idem servetur.
Secundo sic : Illa quae sunt principia individuationis, sunt seipsis primo diversa, haecceitas Socratis et Platonis non sunt hujusmodi ; ergo major est Scoti. Minor probatur, id quod convenit magis cum uno quam cum alio, non est primo diversum ab eo cum quo magis convenit ; sed haecceitas Platonis magis convenit cum haecceitate Socratis, quam cum haecceitate albedinis, ergo haecceitas Platonis et Socratis non sunt primo diversa. Major syllogismi patet ex terminis, primo enim diversa non conveniunt cum illo. Minor probatur dupliciter :
Primo, quia haecceitas Socratis et Platonis conveniunt in specie, haecceitas Socratis et albedinis differunt genere.
Secundo, quia illa magis conveniunt, quae magis assimilantur, magis autem assimilantur, quae sunt magis comparabilia ; haecceitas autem Socratis et Platonis sunt magis comparabiles, quam haecceitas Socratis et albedinis, sicut universaliter res ejusdem Praedicamenti sunt magis comparabiles, quam res diversorum Praedicamentorum.
Tertio sic: quod convenit uni, et repugnat alteri individuo ejusdem speciei praeexigit necessario ipsorum distinctionem, proprietas individualis, puta Socrateitas convenit Socrati, et repugnat Platoni ejusdem speciei individuo ; ergo proprietas individualis praeexigit distinctionem Socratis a Platone, et sic proprietas individualis non est id quo primo Socrates distinguitur a Platone. Conclusio est falsa secundum Scotum, processus est bonus, ergo altera praemissarum est falsa, utraque autem est sua ; ergo omnino falsus convincitur, et major item habetur a Scoto in quodlib. quaest. 2. minor autem est sua conclusio, quam nunc impugnamus.
Quarto ostendo hanc positionem contradicere Peripateticis, Aristoteli et Commentatori. Duodecimo enim Metaph. text. com. 49. fit haec consequentia : primum caelum, id est, primum principium est unum specie, et plura numero ; ergo habet materiam, quae consequentia nulla esset, si proprietas individualis poneretur distinguere individua ejusdem speciei. Glossam autem Scoti : intelligentis per materiam individualem proprietatem, destructivam esse textus apparet ex Commentatore ibi dicente : Omne quod est unum in specie, et plura in numero habet materiam, sed jam declaratum est, quod primum coelum non habet materiam. Ex quibus verbis apparet, quod de illa materia loquitur, quam declaravit non esse in primo principio. Apparet autem in text. com. 30. expresse declarasse motorem coeli non habere materiam ad ubi et ad esse et nullam fecisse mentionem de proprietate in individuali. Apparet tertio fictio illius glossae ex tertio Metaphysicorum text. com. 11. ubi dicitur, quod omnis multitudo, aut ex rerum differentium secundum formam, aut secundum quantitatem, quod idem habes in Commentatore in primo Physicorum, com. 9. Nec admittenda est glossa Antonii Trombettae, quod inter concomitatur : eodem enim modo et uniformiter debet teneri ly secundum in primo membro et in secundo ; in primo autem notat causalitatem, ergo et in reliquo. Deprehendi quoque potest esse puram fictionem novam hanc de haecceitatibus inventionem ex primo Caeli, text. com. 2. et 93. ubi unitatem et pluralitatem individuorum in eadem specie in rebus materialibus, non nisi ex materia assignant Aristoteles et Commentator: haec de tertio.
Respondeo ad objectiones istius novi expositoris, cum primo dicit quod omnis actus singularis praeexigit potentiam singularem :
Dico, quod haec propositio non est simpliciter vera, non enim formaliter sequitur, quod quanta unitas est in actu, tanta sit in potentia, quae actuatur per illum actum ; patet, quia differentia specifica dicit praecise unitatem specificam, et tamen est actus entitatis generis, quam contrahit ad esse specificum, ut patet de rationali et animali, et tamen animal actuatum per differentiam dicit simpliciter minorem unitatem, sic dico in proposito de natura specifica et sua haecceitate.
Dico secundo, quod aliud est loqui de actu singulari per se, quod habeat rationem quod, et aliud est loqui de actu singulari, et per se et primo qui proprie habet rationem quo. Primo modo concedo, quod omnis actus singularis praesupponit potentiam singularem quam actuat, sed secundo modo simpliciter negatur ; et intelligendo sic actum, primo modo, qui constituitur in esse singulari, sive qui constat ex natura contracta et ratione individuali contrahente, sive qui proprie recipit per se praedicationem speciei specialismae, ut individua posita in recta linea Praedicamentali, vel saltem qui est vera pars, vel quasi pars individui speciei specialissimae, sicut hoc corpus organicum, et haec anima intellectiva sunt duae partes, puta Francisci ; omnis enim talis actus singularis praesupponit potentiam singularem quam actuat, et sic haec albedo tantum actuat subjectum vere singulare, et similiter haec anima intellectiva tantum actuat hoc corpus organicum, talis enim actus habet rationem quod, quia simpliciter constitutum ex natura et haecceitate. Et intelligendo secundo modo actum singularem primo et per se ut quo, qui est praecise ratio formalis constituendi naturam in esse singulari, et est simpliciter hoc, quo aliquid est singulare, talis enim actus, qui est praecise ratio singularitatis, non dicitur proprie singularis, sed ratio singularitatis ; et talis non praesupponit naturam singularem quam actuat, quia tunc esset processus in infinitum in hujusmodi actibus, et patet exemplum de natura specifica ut quod, et de natura specifica ut quo. Nam si natura specifica ut quo, quae est praecisa ratio formalis constituendi aliquid in esse specifico, praesupponeret naturam specificam ut quod, esset processus in infinitum, quia quaererem de illa natura specifica per quid ultimate constituitur in esse specifico, oportebit dicere quod per ultimatam differentiam specificam ut quo, et tunc quaererem de illa, aut praesupponit naturam specificam ut quod quam actuat, et sic processus in infinitum, aut naturam non specificam, dandum est simpliciter secundum, sic dico in proposito. Et sic patet quomodo illa propositio, videlicet omnis actus singularis, etc. si enim esset simpliciter vera, quod tanta unitas requiritur in potentia actuabili quanta in actu, multa inconvenientia sequerentur.
Primo, quod tanta esset unitas in ente contrahibili per gradum intrinsecum, quanta in ipso gradu.
Secundo sequeretur, quod tanta esset unitas in genere generalissimo, quanta esset in differentia actuante et contrahente ipsum.
Tertio sequeretur, quod tanta unitas esset praecise in animali actuabili et contrahibili per rationale, quanta esset in rationali.
Quarto sequeretur, quod tanta esset unitas in albedine informante suppositum, quanta in ipso supposito, et sic sicut suppositum est incommunicabile ut quo et ut quod, ita et albedo informans ipsum esset simpliciter incommunicabilis ut quo et ut quod ; et multa alia inconvenientia adduci possent, quae brevitatis causa omitto. Et cum dicit, quod illa propositio est Scoti, dico, quod Doctor intelligit de actu singulari ut quod, non autem de ipsa ratione singularitatis. Dico secundo, quod intelligit de actu, qui est vera pars compositi, sive essentialis, si est compositum ex partibus essentialibus, sive accidentalis, si est compositum ex subjecto et accidente reali ; omnis enim talis pars singularis tantum informat et actuat potentiam subjectivam singularem) sed non intelligit de parte vel quasi parte, quae nec est essentialis compositi nec vere accidentalis, sed praecise pars constitutiva alicujus in esse singulari, quae praecise est ratio singularitatis. Et sic non oportet glossare propositionem illam, dicendo quod intelligitur de actu et potentia, quae realiter distinguuntur, quia si ratio singularitatis realiter distingueretur a natura, praecise actuaret naturam non singularem; non enim ideo actuat naturam communem, quia identificatur realiter tali naturae, sed ideo actuat talem naturam, quia est talis entitas, cui repugnat posse actuare, nisi naturam priorem omni singularitate. Et sic concedo quod si ut realiter distinctus praesupponeret naturam singularem,
quod etiam ut idem realiter illi quasi praesupponeret quasi singularem, per propositionem Doctoris : qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, talis est, ubi sola ratione distinguuntur. Et cum probat illam propositionem per Philosophum 2. Physic. text. com. 38. quod sicut forma particularis praeexigit materiam particularem, sic actus potentiam, vera est auctoritas de actu singulari per se, et non de actu singulari per se primo. Est etiam vera de actu singulari, qui est vera pars, vel essentialis, vel accidentalis: accipiendo accidens pro contento in genere accidentali, non accipiendo accidens pro omni eo quod est extra rationem formalem alicujus, quia ut sic differentia individualis dicitur accidens naturae quam contrahit, et differentia specifica dicitur accidens respectu generis, quod contrahit. Et quod Philosophus non intelligat de actu singulari ut quo, qui est praecise ratio singularitatis, sed tantum de singulari ut quod, sive de vera parte essentiali vel accidentali, patet per textum allegatum, ubi dicit: Amplius autem alia quidem genera sunt generum, aliae autem singulares sunt singularium, ut statuae statuam quidem faciens. Hae autem et hujus, et potentias quidem possibilium operantes autem ad operata : haec ille. Ex quo texta apparet, quod nullo modo loquitur ibi de ratione singularitatis, imo ex illo texta tantum habetur, quod causa extrinseca singularis est tantum respectu singularis, imo nullo modo loquitur ibi de causa intrinseca actuante et informante, ut expressius patet in illo textu secundum aliam translationem, ubi sic habetur : Genera sunt causae generum, et particularia particularium, verbi gratia, quoniam artifex est causa statuae, et iste artifex est causa hujus artificiali, et potentiae sunt causae potentiarum, et quae agunt, sunt
in respectu actorum. Et ibi Commentator: ailae sunt causae universales, aliae particularia, quemadmodum causatorum ad universalia, alia particularia, et quod opinandum est, quod particulare est causa particularis, et universale causa universalis, et dixit hoc, praeservando se a Platonica opinione, scilicet quod universalia sunt causae particularium, verbi gratia, quoniam artifex simplex est causa statuae simpliciter, et iste artifex demonstratus, est causa istius statuae demonstratae, deinde induxit. Et potentiae sunt causae potentiarum, id est, et causae quae sunt in potentia, sunt causae eorum quae sunt in potentia, et quae sunt in actu sunt causae eorum quae sunt in actu, et hoc intendebat cum dixit : Et quae agunt in actu actorum, id est causae, quae sunt in actu, dicuntur respectu actorum quae sunt in actu : haec ille, et sic patet quomodo male adduxit auctoritatem Philosophi.
Ad secundam rationem, dico breviter quod non intelligit mentem Doctoris, nec verba, cum enim Doctor dicit, quod differentiae individuales sunt primo diversae, sic intelligit, ut etiam ipse exponit in primo, distinct. 3. quaest, prima, de primo diversis, quod illa dicuntur simpliciter primo diversa, quae non conveniunt in aliquo quidditative, quod dupliciter intelligi potest, vel quod non conveniant in aliqua realitate quidditativa et communi, vel quod non conveniant in aliquo conceptu quidditativo, quae distinctio patet a Doctore in primo, distinct. 8. quaestione 2. distinct. 25. et 26. et vide quae exposui in secundo, distinct. 3. ubi habetur quod differentiae individuales, nullo modo pertinent ad esse quidditativum. Et sic sequitur, quod non conveniunt aliquo modo, nec in realitate quidditativa, nec in conceptu quidditativo, et ut sic dicuntur simpliciter primo diversa. Et cum arguit, id quod magis convenit cum uno, quam cum alio non est primo diversum ab eo, cum quo magis convenit ; conceditur, si magis convenit quidditative, puta in aliqua realitate quidditativa, vel in aliquo conceptu quidditativo ; et sic negatur illa minor, videlicet, quod haecceitas Platonis magis conveniat cum haecceitate Socratis, quam cum haecceitate albedinis, cum nullo modo conveniant in aliquo quidditative.
Et cum probatur, quod haecceitas Socratis et Platonis, conveniunt in specie, haecceitas autem Socratis et albedinis differunt genere, dico quod convenire in specie potest dupliciter intelligi, uno modo per se et quidditative; alio modo concomitanter et per identitatem realem, quam habet cum aliquo, quod per se et quidditative continetur in aliqua specie ; primo modo negatur, secundo vero modo conceditur, sed postea nihil ad B. Potest etiam distingui, quod aliqua esse ejusdem speciei potest dupliciter intelligi, vel per se quidditative, et sic haecceitas Socratis et Platonis, non sunt per se in aliqua specie, nec pertinent ad esse quidditativum alicujus, sed tantum sunt ibi reductive. Cum secundo probatur, illa magis conveniunt quae magis similantur, et magis aliqua similantur quae sunt magis comparabilia, dico, quod aliqua magis similari dupliciter potest intelligi, scilicet quidditative, et concomitanter sive reductive. Primo modo negatur haecceitatem Socratis et Platonis magis assimilari, cum nullam quidditatem dicant. Secundo modo conceditur, sed tunc nihil est ad propositum. Et cum dicit, quod sunt magis comparabilia, negatur, quod per se et quidditative sint magis comparabilia, licet forte concomitanter et reductive, sed tunc nihil ad propositum. Posset etiam dici unica responsione, quod omnes haecceitates sunt praecise ejusdem rationis, sic intelligendo, quod una non magis differt ab alia nec una magis convenit cum alia. Et si una magis convenit cum alia, hoc non est ex sua ratione formali, sed quia concomitatur aliquam naturam, vel sibi identificatur realiter, vel saltem reducitur ad illam, et alia ad similem naturam comparatur, ut patet de haecceitate Socratis et Platonis, et hoc modo magis conveniunt, sed tunc nihil ad B.
Ad tertium principale concedo illam propositionem, videlicet quod convenit uni, et repugnat alteri individuo ejusdem speciei, praeexigit necessario eorum distinctionem, sed negatur, quod haecceitas Socratis conveniat Socrati, et repugnet Platoni ; non enim haecceitas Socratis convenit Socrati post suum esse completum, sed convenit naturae quam contrahit, et concedo, quod natura contracta per haecceitatem Socratis, et natura contracta per haecceitatem Platonis differant ad invicem realiter, non tamen realiter numeraliter, nec realiter specifice, ut supra expositum est in praesenti quaestione, et prolixius in quaestione prima hujus distinctionis ; et sic patet quomodo non percipit, nec sensum nec verba Doctoris.
Ad quartum, quod procedit per auctoritatem Philosophi et Commentatoris, patet responsio ex supradictis, respondendo ad rationes Thomae, quomodo illae auctoritates intelligantur, nec oportet hic multum immorari.
(b)Ad argumenta. Ultimo loco respondendum est ad argumenta facta pro opinione Goffredi et Aegidii, cum primo arguit probando, quod natura sit de se haec, et non per aliquid positivum sibi adveniens. Respondet Doctor, quod species specialissima dicitur atoma, hoc est indivisibilis, in plures species, est tamen divisibiis in plura numero, et hoc modo non dicitur simpliciter atoma, hoc est singularis. Ad illud Porphyrii, dicit Doctor quod divisio Aristotelis statum habet ad speciem specialissimam, quia ulterius procedere est in infinita, quae sunt relinquenda ab arte, secundum ipsum, non quod de eis non possit demonstrari aliqua passio per se, et in subsumendo, licet non primo ; nec etiam dicuntur relinqui ab arte, quasi unumquodque singulare non sit per se intelligibile, sed ideo relinquenda sunt ab arte, quia numeraliter infinita ex parte eorum ; tale autem infinitum non est actu cognoscibile ab intellectu creato, nec etiam ab intellectu divino, et hoc secundum modum talis infinitatis, ut supra exposui in primo.
(c) Non enim est ex parte individuorum, unde sit eorum numerus certus, sed possunt esse infinita, non repugnante ratione eorum, ut patet per illam propositionem Doctoris in primo, dist. 2. parte. 1. quaest. 3. et parte. 2. quaest. 4. et in quodlib. q. 2. Species, inquit, plurificabilis in individuis non determinatur ex se ad certum numerum individuorum, sed quantum est ex se compatitur infinitatem individuorum, sicut patet in speciebus corruptibilibus : haec ille.
Sequitur : quia secundum Boetium, genus primo est divisibile in duo. Genus enim primo dividit in duas partes, puta in duas species, am animal primo dividitur per rationale constituens unam speciem specialissimam, et per irrationale constituens unam speciem subalternam, quae dicatur A : deinde ipsum A dividitur per B constituens speciem specialissimam, et per C constituens aliam speciem subalternam, et sic patet quomodo dividitur primo genus in duas species. De hujusmodi divisione generis in species, vide Franciscum in suis passibus, et hoc est quod dicit Doctor, quod requirit determinatas partes in multitudine, quia ex ratione sua primo dividitur in duas species, scilicet specialissimam et subalternam, licet ulterior divisio possit fieri sub subalterna. Secundo requirit determinatas partes in multitudine, quia primo tantum duas species. et in magnitudine, quia illae duae species sunt praecise tantae perfectionis ; gradus enim specificus non intenditur, neque remittitur ; species vero contrario modo se habet, quia non requirit determinatas partes in multitudine, ex parte enim sua primo potest esse in infinitis individuis secundum multitudinem, et etiam secundum magnitudinem perfectionalem.
Sequitur : quia sunt in toto duae medietates, quantum enim, sive magnitudo, etsi sit divisibile in infinitas partes, primo tamen dividitur in duas medietates praecise, sic et genus, primo in duas species.
Sequitur : et si stricte accipiatur divisio, prout est in partes proportionem habentes ad totum ( puta scilicet totum dividitur in partes proportionales, quod fit primo dividendo in duas medietates), quae vel constituunt, vel sub eodem continentur in determinata multitudine vel magnitudine, puta sub animali in determinata multitudine vel magnitudine, ita quod sub animali est determinata multitudo specierum, et determinata magnitudo perfectionalis, semper habent talem proportionem, quod divisio generis, primo et immediate fit in aliquas duas species, quarum una sit specialissima, et altera subalterna, vel ambae ponuntur subalternae.
Sequitur : species per se non dividitur, id est, quod hoc modo species non dividitur in individua, videlicet, quod primo dividatur secundum determinatam multitudinem et magnitudinem, ut dixi supra,
sequitur : et per hoc potest exponi, tam Plato quam Porphyrius, videlicet quod a generalissimis ad specialissima, etc. loquendo, scilicet de divisione, quae requirit determinatas partes in multitudine et magnitudine.
Sequitur: si autem accipiatur divisio communiter, etc. species dividitur in individua, quia quodlibet individuum participat naturam speciei diversam in illis.
Sequitur: et reducitur ista divisio ad genus apud Boetium, quia illae conditiones et proprietates, quas assignat in divisione generis, conveniunt huic divisioni, quae est speciei in individua, quod sic debet intelligi, quod sicut genus dividitur, et descendit ad plures species per aliam et aliam differentiam, ita species descendit ad individua per aliam et aliam haecceitatem ; et sicut differentia est divisiva generis, et constitutiva speciei, sic haecceitas est divisiva speciei, et constitutiva individui, non tamen est omnimoda similitudo, quia genus descendit immediate tantum ad duas species , species vero potest descendere immediate ad omnia individua contenta sub ea. Caetera patent.
Occurrunt aliquae difficultates. Prima circa hoc quod dicit, quod differentia individualis est idem realiter naturae contractae per ipsam, quia quaero, unde sit talis realis identitas ? aut est a natura in eo quod recipit ipsam, aut in eo quod ipsam necessario causat; aut oportet assignare aliquam aliam causam hujus identitatis, puta ratione infinitatis, sicut dicimus de Deitate. Non primo, quia ut sic, se habet tantum in potentia passiva, quae est potentia contradictionis, ut patet a Doctore in pluribus locis ; nulla enim potentia passiva ut sic, potest sibi realiter identificare id quod recipit. Non secundo, quia si natura contrahihilis, etiam ut est in esse reali, est causa necessaria talis differentiae qua actuatur et individuatur, sequitur quod ita erit causa unius, sicut alterius ; patet, quia ipsa natura, ut prior natura haecceitate est indifferens ad omnem haecceitatem, ut patet a Doctore praesenti dist. quaest. 1. et ita est contrahibilis ab una sicut ab alia ; vel ergo erit causa simul omnium necessario, vel nullius, quia non videtur posse assignari ratio, quare magis unius quam alterius, cum sit aeque differens. Secundo mirum videtur, quod natura, quae ex natura rei est communis pluribus, possit causare quasi effectum simpliciter singularem. Non tertio, quia natura contrahibilis nullo modo est infinita et illimitata, ut patet.
Si dicatur, quod compositum ex natura et haecceitate identificat sibi illam realiter, contra, quia compositum illud est posterius, nullum autem posterius habetur, unde possit sibi realiter identificare prius, ut patet, quia identificans sibi aliquid realiter, continet illud per realem identitatem, ut patet a Doctore infra dist. 16. modo posterius non continet prius, quia hoc est contra rationem posterioris. Tum etiam, quia compositum, ut compositum non identificat sibi partem componentem, ut patet. Tum, quia identificans sibi realiter aliquid ex hoc identificat, quia necessario causat illud in seipso, vel saltem quasi causat ; compositum autem non habet rationem causae respectu partium componentium, cum illae sint priores composito.
Responsionem quaere ex dictis supra praesent. distinct. quaest. 2.