IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum plures Angeli possint esse in eadem specie.
Alensis. 2. p. q. 20. m. 6. a. 2. D. Thom. 1. p. q. 50. a. 4. D. Bonavent. hic art. 2. q. 1. et d. 9. art. 1. q. 1. Richard. art. 5. q. 1. Durand. q. 3. Capreol. q. 1. a. 3. Gabr. q. 1. a. 1. Mars. 2. q. 3. Vasq. 1.p.d. 181. Mayr. 2. d. 3. q. 3.
Ultimo quaero quantum ad istam materiam : Utrum sit possibile plures Angelos esse in eadem specie ? Quod non, quia Philosophus 7. Metaph. cap. de partibus definitionis, dicit quod in his, quae sunt sine materia, idem est quod quid est, et illud cujus est; igitur cum Angelus sit sine materia, quod quid est ejus est idem ipsi Angelo; ergo impossibile est Angelum distingui ab Angelo, nisi quod quid est ejus distinguatur a quod quid est alterius ; ergo non potest esse distinctio individuorum in Angelis, manente eodem quod quid est.
Praeterea, Avicenna 9. Met. ponit ordinem Intelligentiarum, ubi videtur velle, quod Intelligentia inferior producitur a superiore quasi ipsam creante, illa causalitas non est in aliquo respectu alterius ejusdem speciei.
Praeterea, arguo per rationem : Omnis differentia formalis est differentia specifica ; Angeli autem cum sint plures, et formae, differunt aliqua differentia formali; ergo specifice. Probatio majoris sumitur ex 8. Metaphysicae, ubi formae conparantur numeris, in quibus quodcumque additum, vel subtractum variat speciem, ita in formis; igitur, etc.
Item 10. Metaphys. Masculus et foemina non differunt specie, quia masculinitas et faemineitas sunt differentiae materiales formae humanitatis, ex hoc innuens quod differentiae formales omnes distinguant specie, quia forma et species idem sunt.
Praeterea, omnis forma separata a materia in se habet totam perfectionem speciei illius ; ergo si ponatur aliqua talis forma in specie, ut forma hujus Angeli et illius, illa erit ista, et ista erit illa, quia uterque Angelus est forma separata a materia, et per consequens quilibet habet perfectionem totius speciei. Probatio antecedentis, quia quod forma non habet totam essentiam speciei, hoc est quia participat eam ; non autem habet essentiam formae per participationem, nisi ut est in materia: igitur etc.
Praeterea, in entibus perfectis nihil est quod non intendatur a natura, sed pluralitas numeralis non per se intenditur a natura, quia differentia numeralis quantum est ex se, potest intendi in infinitum: infinitas autem non intenditur per se ab aliquo agente:
quae autem sunt in Angelis, tanquam in perfectissimis entibus universi, sunt per se intenta: ergo non est in eis differentia numeralis, sed solum specifica, in qua principaliter consistit pulchritudo universi.
Praeterea 2. de Anima, videtur haberi quod multitudo individuorum non est nisi propter salvationem speciei ; sed in incorruptibilibus salvatur sufficienter natura in uno individuo, ergo, etc.
Confirmatur ex primo Coeli et mundi, quia in corporibus supercoelestibus, non est nisi unum individuum unius speciei, sicut unus Sol et una Luna ; ergo, etc.
Oppositum arguitur per Damascenum in Elementaria. cap. 12. secundum unamquamque speciem, fecit Deus Angelos.