IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quod Philosophus sumpsit materiam pro differentia individuali ostendit q. praeced. n. 20. Nunc admisso quod intellexerit alteram partem compositi per materiam, docet hoc eum ideo fecisse, quia indicavit intelligentias esse necessarias, in quo erravit ; et sic melius est dissentire ab eo, in principio et conclusione simul, quam concedendo falsum principium, negare conclusionem. Explicat quomodo differunt, distinctio formarum, et formalis, in rigore Logico, et illud formas sunt sicut numeri, et alia solemnia loca ex Philosopho. Item quare Philosophus negavit corpus caeleste in tempore produci posse, et asseruit unum tantum posse esse individuum in singulis speciebus corporum caelestium.
Ad primum (a) argumentum dico, quod licet Philosophus intelligat ibi per se de materia, hoc est, de entitate contrahente per se, quidditatem, tamen applicando ad habens materiam, quae est altera pars compositi, et non habens, concedo intellectum Philosophi fuisse, quod omne non habens materiam pro aliqua natura componente, est idem suo quod quid est. Primo, quia omne tale quod quid est ponit per se hoc, et ratio ad hoc est, quia omne tale quod non habet materiam partem sui, posuit formaliter necessarium ; quidquid autem potest esse in natura formaliter necessaria, est in ea; ergo quodlibet quod potest habere illam quidditatem, habet eam, quia non est potentia distans ab actu; igitur omnem possibilitatem, quam posuit in tali natura ad supposita, posuit in actu ; si autem ibi esset possibilitas ad plura individua, esset possibilitas ad infinita ; igitur essent infinita in actu; quare cum infinitas sit impossibilis in aliqua natura, igitur et in hac natura secundum eum, est impossibilitas ad infinitatem ; ideo est de se haec secundum ipsum.
(b) Sed discordamus ab eo in hac proportione : Omnis quidditas non habens materiam est formaliter, necessaria, et ideo in conclusione. Rationabilius est enim Theologo discordanti a Philosopho in principio, propter quod tenet aliquam conclusionem, consequenter discordare in conclusione, quam errare cum eo in conclusione, et discordare ab eo in principio, propter quod ipse erravit. Ita enim concordare cum eo, nec est philosophari, nec Theologice sentire, quia talis non habet rationem, quae valeat apud Philosophum, quia nec Philosophus concederet conclusionem, nisi propter principium illud, nec ad conclusionem suam habet principium Theologicum, quia praecise ad ea est principium philosophicum, quod ipse negat.
Per idem patet ad Avicennam: dico quod intentio ejus fuit quod tantum sit unus Angelus in una specie, sed propositio cui haec conclusio innititur, scilicet quod Angelus superior creat inferiorem, a nullo Theologo vel Catholico conceditur, quare nec ejus conclusio debet concedi ab aliquo Theologo.
(c) Ad rationem primam, alias fuit dictum quod differentia formalis potest accipi pro differentia in forma, et hoc videtur proprie significare hoc quod dicetur differentia formalis ; vel potest accipi differentia formalis, pro differentia formarum, licet non sit in forma, ut in ratione differendi. Primo modo potest concedi major, et sic est minor falsa. Probatio autem minoris, scilicet quod Angelus differt ab Angelo, qui est forma, ergo habent differentiam formalem , includit fallaciam Consequentis ; non enim sequitur : formae differunt, ergo formaliter differunt, vel differunt in forma ; sicut non sequitur, homines plures differunt, igitur in humanitate differunt. Aliud enim est aliquid distingui, et aliud ipsum esse primam rationem distinguendi, vel distinctionis, quia cum hoc quod ipsum sit distinctum, stat quod ipsum non sit ratio distinguendi: cum hoc autem quod ipsum sit prima ratio distinguendi, non stat ipsum non esse distinctum.
(d) Et ratio Logica est ad hoc, quia negatio inclusa in nomine differentiae, non tantum confundit terminum hujus relationis confuse et distributive, sed etiam illud quod specificat differentiam, ut in quo notatur esse differentia. Hoc quippe confunditur quantum ad negationem inclusam in hoc nomine differentia, quia si Socrates differt a Platone in albedine, non est idem sibi, nec in hac albedine, nec in illa albedine.
(e) Si autem accipiatur major improprie, scilicet juxta secundum intellectum, nego majorem. Ad probationem dico, quod Philosophus loquitur in 8. Metaph. de forma, prout indicat quidditatem, quod apparet ex prima comparatione formarum ad numeros. Dicit enim : Si enim (inquit) sunt aliqualiter numeri substantiae, sic sunt, nam definitio numerus quidam divisibilis est, etiam in indivisibilia, non enim infinitae rationes, et numerus autem tale, hoc est, resolutio definitionum sic stat ad indivisibile, sicut resolutio numerorum ad indivisibile, et talis definitio est ejus, quod vocat substantiam, hoc est quidditatis, non formae quae est altera pars ejus. Hoc autem modo dico, quod nihil additur formae, quin variet speciem: vel simpliciter, hoc est, de una specie aliam facit contrariam vel disparatam ; vel secundum quid, hoc est, de non tali specie faciet talem speciem, puta si addatur differentia pertinens ad esse quidditativum generi, faciet speciem specialissimam, et non praefuit talis species specialissima, sed tantum praefuit species intermedia. Et hoc modo dico, quod quidquid est circa naturam in inferioribus, nihil addit formae, sive sit proprietas individualis, sive magis vel minus, vel quodcumque aliud quod non respicit naturam, et est in suo esse quidditativo, non aufert, nec addit aliquid substantiae hoc modo.
Exemplum (f) hujus esset, si unitas inquantum pars ternarii esset pars praecise inquantum differentia numeralis vel individualis, et tamen ipsa posset in se intendi et remitti: ista differentia esset ejus per se et per accidens inquantum est pars ternarii, ideo non esset alius ternarius unitate intensa et remissa.
Quando ergo dicis, quod quaecumque distinctio formarum, est sicut distinctio numeri, falsum est, nisi sit earum secundum esse formale quod pertinet ad quidditatem per se, et talis non est hic.
Ad illud (g) de 10. Metaph. dico, quod est fallacia Consequentis, inferendo ex textu omnes formas differre specifice; vere enim Philosophus vult ibi, quod differentia non est specifica, sed ex hoc non sequitur, quod omnis differentia formalis sit specifica; sed istud est quod isti volunt habere, sicut non sequitur in affirmativis aequipollentibus istis, quia universalis affirmativa non convertitur, terminis eodem modo se habentibus. A Philosopho igitur accipi potest, quod sola differentia formalis est specifica, non quod omnis differentia formalis est specifica, quia licet exclusiva inferat affirmativam de terminis transpositis, non tamen eodem modo de terminis non transpositis; sed est fallacia Consequentis, sicut convertendo indefinitam in universalem affirmativam ; imo ex illo loco magis videtur accipi oppositum hujus propositionis : Omnis differentia formarum est specifica ; differentia enim hominis albi et equi nigri est differentia formarum, et aliquo modo per formas. Non tamen specifica differentia secundum eum ibi, quia illae formae respectu naturarum in quibus sunt, non sunt formales, imo consequentes individua, non autem per se consequentes, vel per se determinantes esse quidditativum.
Ad aliud dico (h) quod si aliquod individuum ex hoc solo, quod est sine materia, habet in se totam speciei perfectionem, quae ex se nata est esse in infinitis, quantum est ex se, igitur videretur habere perfectionem infinitam ex sola carentia materiae; quidquid autem potest habere perfectionem infinitam, habet eam, et ita in qualibet specie esset perfectio infinita, et per consequens perfectio speciei non esset finita vel determinata per determinationem, vel specificationem, vel limitationem differentiae ultimae, quae ultimate speciem constituit, addita generi ; quod est falsum, et contra omnes Philosophos. Falsa est ergo ista propositio, quod scilicet illud individuum, quod potest esse sine materia ex hac sola causa privativa, quia est sine materia, habet totam perfectionem speciei,quia si cum hoc ponatur, quod nihil positive fiat circa ipsum, sed sola separatio materiae, nihil ponitur, quod non praefuit. Si autem intelligatur, prout habet aliquam probabilitatem, quod scilicet forma si esset separata a materia, ipsa haberet totam perfectionem speciei, quia non participabilis a materia ; illa esset falsa, et petit principium, nisi intelligatur prout materia dicit illam entitatem individualem contrahentem formam. Hoc modo intelligendo aequivocationem istius propositionis assumptae, omnis forma habet totam perfectionem speciei, et est de se haec, quae non est participabilis a materia, et tunc est minor subsumpta de Angelo, simpliciter falsa, quia licet ista essentia non sit participabilis a materia, quae est altera pars compositi, est tamen participabilis a pluribus materialibus, id est, a pluribus individuis habentibus quidditates materiales, quae dicuntur materiales, sicut saepe dictum est respectu quidditatis contractae, prout quidditas dicitur forma.
Ad aliud (i) dico, quod in forma arguendi est fallacia Consequentis; infinitas non intenditur; igitur nec pluralitas numeralis. Non enim pluralitas numeralis est de se infinita, sed tantum stare potest infinitas, ipsa non repugnante: licet ergo nullus intendat infinitatem per se, tamen aliquis potest intendere multitudinem numeralem, quae de se non est infinita, quia sicut compatitur secum infinitatem, ita et finitatem, et sic potest intelligi illud communiter dictum eorum. Et secundum veritatem, licet in toto universo principaliter ordo attenditur secundum distinctionem specierum, in quibus est imparitas pertinens ad ordinem, tamen quia secundum Augustinum de Civit. lib. 19. cap. 13. Ordo est parium impariumque rerum unicuique loca sua distribuens, congrua dispositio; ab illo autem agente qui principaliter intendit ordinem universi, sicut principale bonum intrinsecum sibi, non tantum intenditur ista imparitas, quae est unum requisitum ad ordinem, scilicet specierum, sed etiam paritas individuorum in eadem specie, quae est aliud concurrens ad ordinem. Et similiter individua intenduntur ab ipso primo, prout ipsum intendit aliquid aliud a se, non ut finem, sed ut aliquid aliud ad finem. Unde propter bonitatem suam communicandam, et propter suam beatitudinem, plura in eadem specie produxit; in principalibus autem entibus, est a Deo intentum individuum principaliter, et cum hoc modo sumitur, non intenditur differentia numeralis, falsum est: et cum probatur, hoc modo potest esse infinitas, non sequitur, potest esse infinitas, et ita infinitas non intenditur: ergo nulla differentia numeralis intenditur, non sequitur. Potest enim esse aliqua differentia numeralis finita, et est, et ista potest intendi et intenditur. Ad ultimum (k), licet Philosophus dicat, quod generatio est perpetua ad salvandum esse divinum, et hoc in corruptibilibus. Unde ista est una causa multitudinis individuorum in eadem specie, sed non praecipua causa, sed illa quae dicta est.
Et quod additur, de corporibus coelestibus quod tantum in una specie, est unum singulare corpus :
Respondeo, sua ratio fuit, quod tale corpus singulare fuit ex tota materia illius speciei, et hoc non tantum actuali, sed etiam potentiali secundum eum, quia secun dum eum, nulla erat materia possibilis, manente specie tali, quae non erat tota in uno singulari in tali specie ; nihil enim posuit posse produci novum in immobilibus seu in sempiternis, secundum quod talia sunt, scilicet immobilia et sempiterna ; et quia non concordant cum eo Theologi in hac propositione, omne corpus sempiternum est ex tota materia illius speciei actuali et potentiali, ideo non est concordandum cum in eo in conclusione.