Tractatus Psalmi.
1.
Psalmorum superiorum varii gradus.—Efficitur rebus, quod titulo praescriptum est: gradibus enim cantici tamquam de humilibus ad excelsa conscenditur. Namque
in primo
0667D In mss. Reg. et Turon.
in primo cantici, non male si post
in primo, subintelliges
psalmo.
cantico graduum ad Dominum de tribulatione clamatum est. Postea levati oculi in montes sunt, et quaesitum unde veniret auxilium.
Dehinc 440 quia elevanti oculos, et unde auxilium veniat quaerenti, adest doctrinae propheticae institutio, in his quae
sibi sunt dicta laetatus est. Nunc vero quia usque ad id quod doctrina instituebat accessum est, de quodam quasi profectus
sui gradu cantat Propheta, Vers. 1:
Ad te
0668B
levavi oculos meos, qui habitat in coelo, incrementis competentibus contemplandi Dei usus, tamquam post multam caecitatem,
0667D Regius codex cum Turon.
per Dominica et dimensa. Tum solus Turon.
amissae. Mox Par.
consuetudini totius luminis praeparatur. Editi alii,
consuetudine.. praeparatur. Corriguntur juxta mss. e quibus Turon. habet,
est reparatus.
per modica et dimensa admissae sibi lucis intervalla, ad consuetudinem totius luminis praeparatus. Deus enim, qui primum
in tribulatione invocatus est, quaesitus est a prophetis, eosque prophetiae laetificavit
0667D In vulgatis,
auditus, et nunc. Concinnius ms.
0668D Turon
auditu (nempe laetificavit Deus),
sed nunc.
auditu. Sed nunc jam oculis mentis per fidei fiduciam contemplandus est habitans in coelo.
2.
Coelum visibile non est Dei habitatio, sed Filius. —Sed coelum hoc, quod visibus nostris per materiem sui subjacet, quod tamquam fumus solidatum firmamenti et naturam et nomen
accepit, praeteribit et non erit: sedes autem Domini manet in aeternum. Necesse est vero, ut habitatio habitatore suo
0668C digna sit:
0668D Editi,
et si corruptibili loco; et mox,
et si Deum in coelo hoc, etc. Horum emendationem debemus ms. Turon. Non displiceret tamen,
et corruptibili loco (proinde indigno)
id quod infinitum et incorruptibile est, concludamus, si Deum in hoc caela habitare credimus: quod habet ms. Reg. excepta particula
si. Vid. lib. l de Trin. num. 6.
ne corruptibili loco id quod infinitum et incorruptibile est concludamus, dum Deum in coelo hoc habitare credimus. Quaeramus
ergo quae habitatio Dei sit.
0668D Reg. ac Turon. mss.
nempe ejus qui dixit.
Nempe is qui dixit:
Pater enim in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) ; et rursum:
Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30) , et de quo dictum est:
Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) : digno et sufficiente Filio, in quo Pater per eamdem naturae habitet virtutem;
0668D Sic mss. consentiente Bad., nisi quod pro
Patre, mendose praeferat
Pater: ex quo in aliis editis confectum est:
Pater autem Filium . . . . . non separat a se, etc., minus bene. Hic enim mutua Patris in Filio, et Filii in Patre habitatio explicatur. Ex habitatione Patris in Filio
utriusque aequalitas sic demonstratur l. IV de Trin. n. 38:
Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque ex se genito manet, Deus in Deo: quia
ex Deo Deus est.
Patre autem filium, quem ex se genuit, non separante a se differentia divinitatis. Sed non nunc de inseparabili virtute Patris
et Filii sermo est. Deus enim ex Deo genitus non abest per naturam ab eo, ex quo genitus confitendus est: et Deus innascibilis,
0669A unigenitum Deum gignens, manet in illo quem genuit proprietate generandi. Omnis autem spes in eo nostra est, ut unigenitum
Deum noverimus. Nam de innascibili Deo, nemo tam amens est, qui coelum contuens Deum esse non sentiat (V. tract. Psal. LII,
n. 2) . In hoc ergo coelo Deus inhabitat, digno majestatis suae et divinitatis habitaculo.
3.
Per Christum Deus in nobis habitat.—Sed est et alia complacita Deo et electa habitatio, eorum scilicet, de quibus dictum est:
Habitabo in his, et deambulabo in ipsis, et ipsi mihi erunt in populum, et ego illis in Deum (II Cor. IV, 16) ; de quibus et Apostolus 441 ait:
Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) . Idem quoque Apostolus ait:
Qualis de limo, tales et de limo; et qualis coelestis, tales et coelestes (II Cor. XV, 48) . Coelestis ergo est secundus Adam: et idcirco coelestis, quia Verbum caro factum est, ex Spiritu scilicet
et Deo homo natus
0669D In vulgatis,
natus est: abundat verbum
est. Secundus Adam idcirco coelestis, quia verbum erat in coelis, priusquam caro fieret in terris. Atque ita, ut Athanasii verbis,
lib. de salut. Adventu J. C., p. 647, utamur,
coelestis homo erat Dominus, non quod e coelo carnem secum attulerit, sed quod eum qui ex terra erat coelestem reddiderit. Proxime illud,
ex Spiritu scil. et Deo, id est, cum prius esset Spiritus ac Deus: ubi
Spiritus vocabulum nihil aut prope nihil aliud significat quam
Deus. Vid. lib. X de Trinit., n. 16 et 17.
. In hoc ergo Verbo, non inani sono vocis, sed in Deo Verbo; neque in dissidenti a se diversaque substantia, sed
0669D Rursum ms. Turon.
in Deo Verbo.
in Dei Verbo, Deus tamquam in coelo habitat, in eo scilicet, quod ex se ac suum est, manens: per eum in eis quoque qui coelestes
sunt habitans, sicut ipse ad Patrem ait:
Ut omnes unum sint,
0669D Excusi,
sicut ego: dissentiente sacro textu, necnon mss.
ego in illis, et tu in me (Joan. XVII, 21 et 23) . Ergo si qui in Adam limus fuimus, nunc coelestes sumus in Christo, et Christus habitator est nostri,
per habitantem Christum in nobis etiam ille (
nimirum Pater) quoque habitator est nostri, qui est habitans in nobis Christus habitatio.
0669C 4.
Publica de Dei sede opinio non excluditur.—Et quia secundum corporalem intelligentiam ille nobis subest sensus, ut coelum quod ultra
0669D In ms. reg.,
firmamenti coeli. Vid. tract. psal. CXXXV, n. 8.
firmamenti hujus naturam est, Deus inhabitare existimetur; non excludimus publicam illam de sede Dei opinionem ut ei coelum
coeli thronus sit; sed et illam dignam Deo habitationem in (Christo) coelestis Adam suo significatam esse credentes. Etiam
hoc ergo Deus coelum habitare noscendus est, per eum quoque inhabitans, quos in eo constituit esse coelestes.
5.
Animus Deo deditus non distrahendus.—Oportet autem eos qui ad Deum oculos mentis erexerint, non retorquere eos atque deflectere, quia ut in Evangeliis
0670A dictum est:
Nemo retro respiciens
0669D Male in vulgatis,
et aratrum tenens: cum in Evangeliis non retro respiciat quis, simul et aratrum teneat. Jam expuncto
et auctoritate mss. et verbo
tenens eamdem vim habente ac
cum tenuerit, juxta
0670D graec. ἐπιβαλών, perspicua sunt sacra verba.
aratrum tenens aptus est regno coelorum (Luc. IX, 6) . Relinquentes enim templa, aras, cupiditates, lascivias et omne vitiorum profundum, convenit indefesso obtutu
invictoque persistere. Si enim gentes errore suo caecae indemutabili pertinacia falsis religionibus detinentur, ita ut reflecti
a superstitionibus suis
0670D Regius codex,
vera ratione: ac post pauca cum Turon.
quia ut potens fuerit, non
qui. Hic autem
veri ratione, id est quod superius, p. 404, c.
veri judicio. Habes rursum
veri rationem in ps. CXXXVII, n. 2.
veri ratione non possint, diversis diis, ut vocant, perseverante stultitia servientes, et si anima peccantium, capta vitiorum
illecebris, devotissime servit tamquam imperanti sibi corpori; quanto nos magis convenit Deum conditorem coeli et terrae cognoscentes
(qui ut potens fuerit ex terra inanima animare hominem, ita et potens sit hominem 442 qui jam animatus occiderit, in aeternitatis
consortium excitare),
0670B sine deflexu aliquo ac devia religione venerari, neque quoquam intentae fidei pertinaciam deflectere?
6.
Manus, opera. Servi peccati. In quae opera intendant. —Et docet propheta hos mentis suae oculos indemutabili ad Deum esse semper obtutu, dicens, Vers. 2:
Ecce sicut oculi servorum
0670D Editi hic ac deinceps, non tamen constanter,
in manibus. At mss. hic et mox,
in manu; in sequentibus autem
in manus, quomodo legendum constanter putamus juxta graec. εἰς χεῖρας, subaudito verbo
intenti. Quae sequuntur, necnon duo tractatus subsequentes, et pars tract. ps. CXXV, desunt in mss. Turon.
in manus dominorum suorum et sicut oculi ancillae in manus dominae suae: sic oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec
misereatur nobis.
Exempli comparationem propheta posuit, ut sicut in manus dominorum oculi servorum sunt, ita ad Deum oculi fidei suae intenti
sint: quia fidelis servus ad omnem obedientiam voluntatis dominicae sollicitus sit, indeflexosque oculos semper intendat.
Sed si de servis ac dominis corporalibus sermo esset, dictum ita fuerat, oculos servorum in
0670C oculis vel in lingua, vel in conspectu esse dominorum aut nutu enim his jubetur, aut ore. Sed manus pro operibus Scriptura
frequenter significat. Sunt autem qui neque hominum, neque Dei servi sunt; sed servi sunt peccati, Domino dicente:
Omnis qui facit peccatum, servus est peccati (Joan. VII, 34) . Hi ergo servi harum spiritalium nequitiarum
0670D Omittit Regius codex,
in coelestibus in opere eorum tamquam.
in coelestibus, in opera eorum tamquam in manus dominorum suorum oculis mentis suae semper intenti sunt, vitiorum in id desiderio
atque admiratione defixi. Sunt autem haec diabolica, id est, deorum gentilium opera, quae significantur in manibus, venter,
otium, luxus, libido, superbia, avaritia, ambitio: in haec ergo
0670D In vulgatis,
voluptatum. Malumus cum reg. ms.
voluntatum, scil. nequitiarum seu deorum gentilium, quorum nutibus parent. Tum in eodem ms.
quorum non
quarum (sic supra,
in opera eorum); et mox more antiquo
exspectantes pro
spectantes.
voluntatum,
0671A quarum dominatui subjacent, opera spectantes sensus sui oculis intendunt, quibus dii plures sunt innumerosique
0671D Editiones, una priore Par. excepta,
et numerosi Domini; renitentibus mss.
domini, prout uniuscujusque studium et natura auctorem sibi religionis elegerit.
7.
Deus nobis unus, non solus.—Nobis autem unus Deus est, non tamen per
0671D Quod graecis μονὰς, hoc Hilario est
unio: quo verbo non naturarum tantum, sed et personarum pluralitas excluditur.
unionem Dei Domino nostro Jesu Christo quod Deus est abnegantes; sed sequentes Legem et prophetas et Evangelia et apostolos,
divinitatis unitatem in innascibili Deo et in unigenito Deo secundum proprietatem atque naturam cum fide et veritate profitemur.
Nusquam enim genere plurali, nec deos neque dominos sermo propheticus nuncupavit; sed unumquemque suo ordine. 443 Genesis
namque ait:
Et pluit sulphur et ignem Dominus a Domino (Gen. XIX, 25) ; et Propheta:
0671B
Unxit te, Deus, Deus tuus (Ps. XLIV, 8) ; et,
Dixit Dominus Domino meo (Ps. CIX, 1) ; et Evangelia:
Et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1) ; et Apostolus:
Unus Deus ex quo omnia, et unus Dominus Jesus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et rursum:
Ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom., IX, 5) . Hoc ergo propter Dominum dictum est: ut intelligeremus per id quod unus innascibilis Deus est, non adimi
unigenito Deo posse quod Deus est. Deus enim unus uterque est: non quod (ut Hierax) unus divisus in duos sit, aut uterque
ipse sit (ut Sabellius sensit), ut nuncupatio sola fecerit patrem et filium, non natura gignendi: sed idcirco Deus unus, quia
neque duo innascibiles, neque unigeniti duo, sed unus ex uno, et ambo unum,
0671C non dissimili scilicet aut differente a se substantia divinitatis in utroque.
8.
Cur plures servi ac domini, ancilla ac domina una. —Sequitur deinde:
Et sicut oculi ancillae in manus dominae suae. Tenuit vero eumdem Propheta ordinem, ut in comparationis exemplum ancillae quoque oculos in manus dominae esse commemoraret
intentos: ut in operum potius efficientias haec desideria servorum doceret intenta. Sed cum plures servi plurium dominorum
sint positi in exemplum; quaerendum cur ancilla una unius commemorata sit dominae. Plures enim servi, ut superius diximus,
plurimorum sunt
0671D Vulgati,
dominorum: renitentibus mss. Et quidem ad calcem num. 6, servi ii indicantur
quibus dii plures sunt.
deorum. Nunc autem una ancilla et una domina: quia natura una est animae humanae, sicuti et terrenae carnis una natura est.
Et quia nunc
0671D de peccatoribus, qui peccati servi sunt, sermo est; haec ancilla anima carni dominae suae dedita est,
0671D In excusis,
et per corporalium vitiorum blandimenta subjecta est. Praeferimus cum ms. reg.,
per corporalium, scil. rerum,
et vitiorum, quo nomine solet Hilarius intelligere carnis incentiva, seu carnales cupiditates.
per corporalium et vitiorum blandimenta subjecta: habetque
0672A inferiori sui per illecebrarum fomenta dominatum (
passive), fructus operum ejus inspiciens. Ergo ut hos servos et hanc ancillam indemutabiles vitia sua detinent, ut in his quadam
0672D Excusi cum ms. reg.
religiosae. Magis placet cum Mic.
religiosa.
religiosa stultitiae sua: intentione persistant; ita fidem
0672D Editi hic subjiciunt,
esse oportere: quae removimus auctoritate ms. reg. Horum loco rectius forsitan subintelligas,
detinet virtutes, aut quid simile.
, quae non temporaria ac mobilis sit, neque emissis tentationibus defatigetur, sed usque ad consummationem misericordiae Dei
immobilis et indemutata permaneat.
9.
Spes Prophetae pertinax.—Et idcirco Propheta pertinaciam spei suae usque ad finem accipiendae misericordiae demonstrat, dicens:
Ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nobis. Non desinit, non absistit,
0672D Bad., Er. ac postrema editio Par. cum. reg. ms.
tradat, Lips.
tardat: castigantur ex codice Miciacensi.
tardet licet ad tentationem fidei misericordiam suam Dominus: quia fides
0672B constantem praestare debet fiduciae suae 444 expectationem, et desperatio omnis diffidentiae confessio sit. Sed Propheta
non incertus est misericordiae Dei: nam oculi ejus in eum, quoad usque misereatur, intenti sunt. Intenti autem adeo, ut intentioni
eorum oratio geminata subjecta sit. Ait enim post haec, Vers. 3:
Miserere nobis, Domine, miserere nobis. Et intentus est, et intentus orat: ea scilicet perseverantia, qua vitiorum servi in dominantibus sibi vitiis demorantur,
ille certissima bonorum aeternorum spe, et perfectae in se misericordiae fiducia perseverat.
10.
Fideles injuriis vexati, de injuriis suis ac de vexantium peccatis dolent. Levamen iis a solo Deo.—Sequitur vero, ut saepenumero cognovimus, hanc fidelium spem gravis iniquorum obtrectatio, et molesta
0672C malignorum insectatio. Justitiam enim a nobis praedicari, iniquus odit; pudicitiam si laudamus, impudicus offenditur; exsecratur
in nobis ebrietas jejunia. At vero cum ad liberalitatem cohortamur, insipientiam nostram avarus accusat. Cum Christum Deum
praedicamus
0672D Reg. ms.
cruciari.
crucifixum, religionem Judaeus et omnis ex gentibus persecutor exprobrat. Cum judicium Dei exspectamus, offenduntur saeculi
reges, et Deum arbitrum vitae ab unoquoque actae recusant. Cum resurrectionem annuntiamus, mortua cum vitiis suis infidelium
corpora contradicunt. Fidem quoque nostram a Lege et Prophetis et Evangeliis et Apostolis susceptam omnes haereticorum falsitates
coarguunt. Caedimur, maledicimur, fugamur, necamur ferro, flammis, profundo;
0672D Isthaec,
desaevitur in nostram verecundiam, omittit regius codex.
desaevitur in nostram
0672D verecundiam, desaevitur in corpora: dolor nobis est ex injuriis nostris. Et quia injuriae nostrae his qui eas inferunt mors
est, dolor nobis est ex miseratione
0673A pereuntium. Ideoque post geminam precationem, qua dixerat:
Miserere nobis, Domine, miserere nobis; adjecit:
Quia multum repleti sumus adspernatione. Vers. 4.
Quia multum repleta est anima nostra: Deo solo adversum haec opitulari potente, ut ab adspernatione atque contemptu eximat usque in finem misericordiae (
subaud. accipiendae) in se semper intentum. Et
0673D Excusi,
et quia donec sibi, etc. Rectius ms. reg.
et idcirco, etc.
idcirco donec sibi Deus misereatur intentus est, idcirco gemina oratione misericordiam sibi Dei precatur, quia multum ipse
atque anima sua repleta adspernatione sit, Deo, ut diximus, tantum potente in multa adspernatione misereri: neque solum in
id potente, sed potente etiam
0673D Editi,
intro versum. Melius mss.
in contraversum. In his mox
patiendi, pro
patienti, potest commode referri ad eos qui sanctos injuria afficiebant.
in contraversum omnia retorquere, et quamdam vicissitudinem praestare patienti.
0673B 11.
Lazari pauperis et divitis vicissitudo.—Testis nobis est et pauper in Abrahae 445 sinu quiescens, et dives perustus in poena.
0673D Reg. ms.
illo enim posito in aggestu divitiarum ad januam fame tabidus: quod et habent Bad., Er. et Lips. addita voce
pauper post
tabidus.
Ille enim in aggestu fimi ante divitis januam, fame tabidus, ulcerum sanie defluens sederat, canibus vulnera dissoluta lingentibus.
Sed haec erat militia corporis, haec adversum saeculum pugna. Interius tamen anima ejus per fidem invulnerabilis, et ad omne
telum
0673D Ms. Mic.
ad voluptatis vitia, Reg.
ad voluntatis vitia. Forte
invulnerabilis est ad omne talum (quod in animam nil potest)
ad voluntatis vitia invia. Pro
invia habent Bad., Er. et Lips.
invicta.
voluptatis ac vitia invia: et idcirco ab Angelis post carnis dissolutionem beata in Abrahae
0673D In reg. ms.
sinus.
sinum fertur. Ille vero cui omnis erat vestitus in purpura, cui totius civitatis nobilitas gravi dominatu subdita famulabatur,
cui aeris, terrae, maris copiae in usum convivii congerebantur, uni ventri ejus officiis elementorum omnium servientibus,
qui huic pauperi januam clauserat,
0673C micas de mensa excidentes negaverat, et tamquam contumeliam suam occursum ejus exprobraverat: excedens hoc quo male usus
erat corpore, impenetrabilis a sanctis chao separatur, omni poenarum ministerio excipitur, dolet, vexatur, amburitur, irrorari
se ac refrigerari minimo digito requiescentis in sinu Abrahae pauperis deprecatur. Cui Abraham respondit:
Fili, recordare, quia recipisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris (Luc. XVI, 25) . Fit alterna conversio: et demutatur laetitia in moerorem, et moeror in gaudium. Et videamus an idipsum
quod Evangelium exposuit, nunc quoque Propheta significet.
12.
Divitum et humilium seu egenorum exitus.—
0673D Ait namque:
Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis. Post
0674D Ita regius codex, favente Miciacensi, in quo extat
superius. Editi vero praeferunt
superbas.
superiores, quas commemoravimus,
0674A insectationes regum, gentium Judaeorum, haereticorum, atque etiam saepe nostrorum, facta hic quoque est evangelica conversio,
ut abundantibus sit opprobrium, et superbis adspernatio. Superbia in contemptum, et copia mutatur in inopiam: rursumque et
contemptus in superbiam, et inopia demutatur in copiam, propheta utrumque istud per verba eadem monstrante, cum dicit:
Opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis, sive quod modo opprobrium ferant, qui postea
0674D Editi,
in Regno Dei. Rectius mss.
in regno Domini. Aliunde notum est quod discrimen statuat Hilarius inter regnum Dei et regnum Domini, et quomodo justos statim a morte ponat
in regno Domini, quibus tamen regnum Dei differat.
in regno Domini abundabunt, et quod nunc in adspernatione sint, qui postea per fidei confidentiam
0674D In vulgatis,
superbiant; in ms. Mic.
superbiunt. Cum reg. scriberemus
superbiunt, si per grammaticos liceret, aut si saepius idem verbum recurreret.
superbient: sive quod judicii tempore opprobrium et adspernatio in eos, qui nunc in saeculo abundent ac superbiant, revertatur.
13.
Humilitatis exempla.—Paulus in infirmitatibus
0674B et in angustiis suis gloriatur. Judicem quoque eligi potentium ex contemptibilibus Ecclesiae praecepit (I Cor. VI, 4) .
Mutuam sibi legem ille et Petrus instituunt, 446 ut meminissent egenorum, eorumque curam facerent sollicite. Minimorum angeli
Deum quotidie vident (Math. XVIII, 10) ; humilis exaltabitur (Matth. XXIII, 12) ; et optimum sacrificium Deo est
0674D Editi,
cor contritum et humiliatum. Ex ms. Reg. restituimus
cor contribulatum, post quam legimus in Psal. CXXV, num. 9:
Cum igitur optimum Deo sacrificium sit cor contribulatum.
cor contribulatum (Ps. L, 19) . Non ergo abjiciamus humilem, non contemnamus pauperem, non transeamus indigentem: ne profundo
ab his chao separemus, ne, refrigerare nos minimo digito suo dedignentur, quia
opprobrium abundantibus, et adspernatio superbis sit. Demutabilis est ista conversio, et digna in bonos ac malos vicissitudo, quam in Evangeliis ostendit dicens:
Beati lugentes, quoniam ipsi
0674C
consolabuntur (Matt. V, 5) ; et rursum:
Vae vobis qui ridetis, quoniam flebitis (Luc. VI, 25) , ait Dominus noster Jesus Christus, qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.