IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Titulus quaestionis sic intelligitur : An Angelus cognoscat se per essentiam suam,idest, an essentia Angeli, puta contrahibilis sit ratio formalis producendi intellectionem sui in intellectu suo, ita quod intellectus Angelicus intelligat essentiam ipsius Angeli, tanquam per principium formale productivum ipsius intellectionis, sic quod inter ipsius essentiam et intellectum non sit simpliciter necessarium aliquod aliud repraesentativum, quod sit formalis ratio repraesentandi essentiam Angeli ipsi intellectui: et hoc loquendo de cognitione intuitiva. Secus esset de abstractiva, qua Angelus potest se abstractive intelligere, quia tunc poneretur species intelligibilis ratio formalis repraesentandi ipsum Angelum in ratione actu objecti intelligibilis, de qua patebit infra quaest. ultima dist. praesentis.
Primo arguit Doctor, probando quod Angelus non cognoscat se per essentiam suam, quia si sic, sequeretur quod essentia animae cum sit actu intelligibilis et praesens intellectui, posset esse ratio intelligendi seipsum respectu suiipsius,
quod est contra Philosophum 3. de anima text. com. 8. qui vult quod anima intelligat se sicut alia, ubi sic habetur secundum aliam translationem : Et eum quodlibet eorum fuerit sic, scilicet sicut dicitur scientia in actu, et hoc continget quando poterit intelligere per se, tunc etiam erit in potentia quoquomodo, sed non eodem modo quo ante erat antequam scivit, aut invenit, et ipse tunc potest intelligere per se. Et ibi Commentator : Quando intellecta fuerint in eo entia in actu, et hoc continget intellectui, quando poterit intelligere per se, non quando intellexerit per aliud, et hoc quod dixit est differentia inter virtutes agentes propinquas, aut remotas, propinquae enim actui sunt quae agunt per se, non indigent extrahente eas de potentia in actu, remotae autem indigent. Et cum intellectus fuerit in hac dispositione, tunc intelliget se secundum quod ipse non aliud, nisi formae rerum, inquantum extrahit eas a materia. Haec ille. Hoc idem habetur text. com. 13. Cum enim dicit, anima intelligit se sicut alia, debet sic intelligi, quod sicut aliae res cognoscuntur ab intellectu, virtute intellectus agentis et phantasmatis, quae causant speciem intelligibilem rei sensibilis, ut patet in primo dist. 3. q. 8. et quod res sensibiles extra speciem intelligibilem sunt tantum intelligibiles in potentia, sic anima non potest immediate movere intellectum suum ad sui cognitionem; ut enim est extra speciem intelligibilem ( non ipsius animae, quia talis pro statu isto haberi non potest, sed ut est extra speciem intelligibilem sensibilium ) est tantum intelligibilis in potentia remota ; habita vero specie intelligibili alicujus sensibilis, potest arguitive cognoscere seipsam, ut alias exposui. Sequitur ergo quod intelligat se per essentiam suam, et quod hoc sit verum, patet etiam auctoritate Philosophi 3. de
Anima text. com. 5. qui vult quod ante intelligere aliorum intellectus non sit intelligibilis. Dico, inquit, intellectum, quo opinatur et intelligit anima, et hoc nihil aliud est in actu eorum, quae sunt ante intelligere. Haec ille. Caetera argumenta clara sunt.