IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Henrici Angelum cognoscere suam, et alias essentias in universali per habitum scientialem, et media hac scientia" cognoscere easdem in particulari. Hanc refutat Scotus primo, quia intellectus imperfectior, scilicet hominis, intelligit sine tali habitu. Secundo, tale objectum est proportionatum, nec requiritur quod intellectum informet. Tertio, non posset cognoscere rei existentiam.
Ideo dicit Gandensis aliter, quodlibeto 5. quaest 14. quod Angelus non cognoscit se per essentiam suam, sed per habitum scientialem, in quo intellectui suo repraesentatur sua essentia, sicut essentiae aliorum, ita quod si per se in nuda substantia sua per impossibile ponatur absque omni habitu scientiali, a nullo omnino immutaretur ad actum intelligendi, neque a sua essentia propria, neque ab alia. Ratio autem, quae ibi innuitur, est haec : Intellectus Angelicus per se et primo nullam essentiam particularem per se intelligit, sicut nec intellectus noster, quia essentiae non repraesentantur intellectui, nisi ut sunt abstractae ab omnibus conditionibus particularibus, quia scientia non est nisi eorum, quae necessaria sunt et incommutabilitatem suae essentiae sortiuntur, secundum Boetium in sua Arithmetica, quales solum sunt essentiae, ut abstractae a conditionibus singularibus. Sed essentia per seipsam in actuali existentia, non praesentatur intellectui, nisi sub ratione particularitatis, in habitu autem praesentatur et relucet sub ratione universalis; igitur primo intelligit suam essentiam, ut relucet in habitu, et illa cognita in universali ab intellectu Angeli, est medium cognoscendi suam essentiam singularem, sicut et quaelibet alia species, est sibi ratio cognoscendi quaecumque singularia sub ipsa.
Contra istam opinionem arguo, inconveniens est quod intellectus creatus perfectus, ex toto ordine causarum naturalium, non possit in actum intelligendi intelligibile sibi proportionatum, quia hoc potest intellectus imperfectior, ut humanus cum ordine causarum naturalium, ut cum phantasmatibus et cum intellectu agente; sed hoc sequitur, si Angelus nihil possit intelligere nisi per istum habitum, quia ille habitus a solo Deo est, et ita omnes causae naturales activae et passivae, non possunt istum habitum causare.
Praeterea, si non potest intelligere essentiam suam, nisi ut relucet in habitu, aut hoc est, quia objectum non est intelligibile, nisi sit relucens in habitu ; aut quia non est huic intellectui intelligibile, nisi ut sic sit relucens; aut quia requiritur praesentia objecti per informationem. Non primo modo, quia tunc Deus non posset illam cognoscere nisi per habitum, vel nisi in habitu, quia non potest cognoscere aliquid, nisi sit intelligibile. Nec secundo modo, quia huic intellectui est summe proportionata, et non est objectum magis adaequatum et proportionatum alicui intellectui quam suo. Nec tertio modo, quia non requiritur praesentia per informationem ad hoc, ut aliquod intelligibile sit praesens intellectui, quia tunc Deus non cognosceret essentiam suam. Unde sufficit, quod sit praesens sub ratione, qua potest ad eam redire reditione completa; ergo est proportionatum intellectui ejus praesentatum praeterquam per habitum ; igitur alio modo est ab ipso intelligibilis quam per habitum.
Praeterea secundum sic opinantem, eadem est ratio intellectivitatis et intelligibilitatis, quia immaterialitas secundum ipsum; sed essentia Angeli est immaterialis secundum se, igitur secundum se est intelligibilis; sed tanta est intelligibilitas uniuscujusque, quanta est ejus immaterialitas ; ergo Angelus secundum se sine habitu tali est intellectivus et intelligibilis.
Praeterea, si Angelus non potest intelligere nisi per talem habitum, sequitur quod non potest cognoscere existentiam rei. Probo, quia illud cognoscens non potest praecise cognoscere existentiam rei, quod cognoscit per rationem indifferentem ad existentiam et non existentiam. Sed talis habitus si ponatur, indifferenter se habet ad repraesentandum existentiam et non existentiam, quia quidquid repraesentat, naturaliter repraesentat; aut igitur sibi repraesentat A fore et non fore, et tunc nihil repraesentat quia contradictoria; aut tantum A esse, et sic non cognosceret ipsum quando non est: aut tantum A non esse, et sic e converso, igitur, etc.
Confirmatur, quia impossibile est quod aliquid sit repraesentativum alicujus secundario, nisi primum objectum repraesentatum determinetur ad illud ; quidditas autem, quae primo per istum habitum repraesentatur, non determinatur ad existentiam; ergo, etc.
Praeterea, contra hoc quod dicitur quod non intelligit per se particulare, nisi per universale, quia singularitas non impedit quin intelligatur, aliter Deus non posset seipsum intelligere ; nec etiam limitatio, quia sic quidditas Angelica, non esset per se ab ipso intelligibilis ; nec est ibi materialitas, aut alia conditio impediens, ergo, etc.
Praeterea, rationes quas facit contra speciem sunt aeque contra habitum, ut patet intuenti.