IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Doctoris est Angelum cognoscere se per suam essentiam, tanquam per causam partialem,intellectu simul active concurrente, de quo 1. d. 3. quaest. 7. num. 20. Probat primo, quia essentia Angeli est actu intelligibilis, et proportionata ad eliciendam intellectionem, et unita alteri causae proportionatae. Secundo, species continens objectum diminute efficit intellectionem, ergo magis ipsum objectum. Ponit quatuor instantias contra has rationes, et eas optime solvit, de quibus egit 1. d. 3. q. 6. 7. 9.
Ad quaestionem igitur dico (a), quod Angelus potest intelligere se per essentiam suam, secundum intellectum expositum in principio quaestionis. Quod probo primo, quia objectum habet aliquam causalitatem partialem respectu intelleotionis, et hoc inquantum est actu intelligibile: et intellectus habet suam causalitatem respectu ejusdem actus, secundum quam concurrit cum objecto ad talem actionem perfecte producendam, ita quod ista duo, quando sunt in se perfecta et unita, sunt una causa integra respectu intellectionis.
Ex hoc arguitur sic : omnis causa partialis, quae est in actu sibi perfecto proprio, secundum quod talis causa, potest causare causalitate sibi correspondente effectum, et quando est unita alteri causae partiali in suo actu potest cum ea perfecte causare. Sed essentia Angeli est de se in actu primo correspondente objecto, quia de se est actu intelligibilis, et etiam de se est unita intellectui, sicut objectum in conjunctione utriusque causae partialis ; ergo potest immediate cum alia causa partiali unita habere actum perfectum intellectionis respectu suae essentiae.
Praeterea (b), in intellectibus habentibus species intelligibiles, istae species virtute objectorum cum intellectu causant intellectionem, in quibus tamen objecta habent esse diminutum ; ergo si in se habent tale esse absolutum simpliciter, et esse scilicet actu intelligibile, possunt melius et verius causare eumdem effectum ; et quidquid potest causari ab aliquo diminute tali in aliquo esse, virtute alicujus simpliciter talis, potest ab illo simpliciter tali causari. Sed essentia Angeli, ut in se est praesens intellectui suo, quae quidem essentia est simpliciter tale, scilicet actu intelligibilis in se, qualis ipsa est, secundum quid in specie intelligibili: igitur si in specie intelligibili, ubi habet esse tale secundum quid, potest causare intellectionem, multo magis hoc potest, ut est in se secundum esse simpliciter et absolutum.
Objicitur (c) contra istud primo, quia secundum hoc, etiam res sensibilis posset immediate absque specie intelligibili causare intellectionem, quod negatum est in 1. lib. dist. 1. Probatur consequentia, quia res sensibilis praesens sensui est simpliciter talis, qualis est secundum quid in specie intelligibili; igitur si in specie intelligibili, ubi est secundum quid, potest causare intellectionem, igitur multo magis ut est in se, secundum esse simpliciter et absolutum.
Praeterea videtur contra istam positionem posse argui, sicut argutum est contra opinionem, quia nihil est alicui ratio operandi operatione immanente, nisi informet illud. Essentia autem Angeli, licet sit actu intelligibilis, et praesens intellectui, tamen non informat istum intellectum ; ergo non est ei ratio operandi operatione immanente.
Praeterea (d), ista duo agentia semper concurrunt ad eumdem effectum communem, igitur habent ordinem, cum non sint ejusdem rationis: alterum igitur est prius sive superius, alterum posterius sive inferius, et ita unum est movens motum, et alterum in respectu ejus erit movens non motum ; objectum autem non est movens motum respectu intellectus ; igitur intellectus est movens motum respectu objecti.
Praeterea quarto, quod dicitur de istis causis partialibus concurrentibus ad eumdem effectum communem, videtur inconveniens, quia duo distincta genere non possunt causare effectum ejusdem rationis: spirituale et corporale, sive intelligibile et sensibile, differunt genere, quare, etc. Probo majorem, tum quia duabus illis rationibus in causis partialibus correspondent aliqua duo distincta in effectu, et ita idem effectus erit corporalis et spiritualis, quod est inconveniens. Tum secundo, quia omne agens est praestantius patiente; corporale autem sive sensibile nullo modo est praestantius spirituali: igitur non potest esse agens respectu ejus, nisi virtute alicujus alterius praestantioris agentis, et ita erit movens et motum. Tum tertio, quia tunc unum posset ita intendi, quod virtus tota amborum esset in altero, et tunc illud potest causare istum effectum sufficienter sine alio, quod est inconveniens de talibus duobus agentibus.
Ad primum dico,(e) sicut dictum est dist. 3. primi, ideo posita est species intelligibilis differens ab actu, quia objectum, sive ut in se existens, sive in quacumque specie extra intellectum possibilem, non habet rationem actu intelligibilis, et tunc conceditur hoc, quod ubicumque est aliquid existens secundum quid tale, et potest aliquid facere simpliciter, si esset ibi simpliciter tale in actu, posset simpliciter idem facere. Objectum autem tale secundum quid est in specie intelligibili, et non est extra istam actu intelligibile, et ideo licet in isto, ubi est secundum quid, possit causare diminutam intellectionem, nunquam tamen extra illam potest causare nec diminutam, nec perfectam, quia non est extra istam actu ens tale, sed potentia tantum, quale est suum activum; essentia autem Angeli est diminute ens tale in specie, est autem in se simpliciter ens tale, scilicet actu intelligibile, quare, etc.
Ad secundum dico, quod contra illam opinionem, (quae non ponit intellectum habere activitatem aliquam illam ab illa, quam habet formaliter ab objecto, vel per speciem objecti, sicut nec lignum habet aliquam actionem in calefaciendo aliam ab illa, quae est caloris) necessario sequitur, quod intellectus non habens aliquid formaliter, non operatur formaliter, et ita argutum est contra primam opinionem, quae hoc idem videtur sentire de intellectu. Sed sicut dictum fuit in primo lib. intellectus habet activitatem suam propriam, sive objecto praesente in se, sive in specie sua concurrente secum ad causandum effectum communem amborum, ita quod sufficit unio et approximatio istarum partialium causarum, nec tamen requiritur, quod altera alteram informet, quia neutra dat alteri actum pertinentem ad suam causalitatem partialem.
Ad tertium dico quod movens motum, potest intelligi duobus modis, vel quod recipiat a movente non moto formam aliquam qua moveat, sicut actum primum, vel quod ipsa forma habita sicut actus primus, recipiat ab eo aliam formam ulteriorem sicut actum secundum qua agat. Primo modo est in quibusdam causis ordinatis, quod prima dat virtutem secundae. Hoc modo non est in proposito, quia nec intellectus ut agens causalitate sua partiali, dat speciei objecti istum actum, quo operatur ad intellectionem; nec multo magis e converso, quia species nullam activitatem dat intellectui pertinentem ad causalitatem ejus. Secundo modo videtur esse in quibusdam moventibus localiter, sicut manus movet baculum, et baculus movet pilam: non autem manus dat baculo duritiem, per quam expellit corpus extra locum, sed dat praecise baculo motionem localem, qua scilicet applicatur ad istam expulsionem propter incompossibilitatem corporis duri ad aliud corpus, quod non cedit ei. Hoc modo videtur esse in agentibus ad aliquem effectum productum per generationem, vel per alterationem, quia licet ibi causae ordinatae habeant aliam rationem causandi, et inferior non causet nisi in virtute superioris, ista tamen virtus sive assistentia, sive influentia (quomodocumque nominetur) non est impressio alicujus formae, vel alicujus inhaerentis in causa inferiori, sed tantum est ordo sive actualis conjunctio talium causarum activarum, ex quibus sic conjunctis et suis propriis activitatibus praesuppositis conjunctioni, sequitur effectus communis ambarum causarum.
Ad propositum igitur dico, quod non solum ista non sunt movens et motum primo modo, sed nec secundo modo proprie, sicut se habet Sol et pater in generatione: sed tantum sunt duae causae quasi ex aequo se habentes, quantum ad hoc, quod neutra per se totaliter movet, et tamen una habet priorem causalitatem respectu effectus quam altera. Forte (f) enim causa inferior nunquam agit in virtute causae superioris, proprie loquendo, nisi in forma sua qua agit, aliquo modo dependeat a superiori forma, licet non tunc quando agit recipiat eam ab illo, sed prius duratione vel natura. Nec enim objectum dependet ab anima, saltem ut est intellectus possibilis, quantum ad istam formam, qua actualiter operatur ad istam intellectionem, nec multo magis e converso: et ideo nullo modo est objectum movens motum respectu animae ut operatur ad intellectionem. Potest tamen esse movens respectu ejus inquantum ipsa recipit speciem intelligibilem, sed tunc non movet animam quantum ad causalitatem, quam habet anima per se, sed per accidens quantum ad istam formam, quam habet respectu causae partialis inquantum operatur ad illam. Et Hoc modo dictum fuit in primo, dist. 3. quod intellectus agens et phantasma sunt una causa totalis speciei intelligibilis ; et ulterius, species intelligibilis, et aliquid animae, sive sit intellectus agens, sive possibilis, sunt una causa totalis intelle ctionis, ita quod in primo signo objectum, sive phantasma movet animam ad intellectionem, et non ad actum primum, qui sit animae, ut anima est, sed ad illum, qui est reliqua causa partialis sibi praevia. In secundo autem signo, objectum omnino non movet animam, neque ad actum primum, neque ad aliquam aliam causam concurrentem, sed praecise agit ad effectum communem, et tunc anima per suum actum quem habuit, agit in suo ordine ad eumdem effectum, ita quod nulla est ibi motio animae ad agendum prior naturaliter effectu producto. Ad effectum tamen movetur anima non inquantum activa, sed inquantum receptiva illius effectus, et licet sit mota, non tamen est movens mota, quia non movetur ad movere active, sed ad recipere.
(g) Ad quartum dico, quod illa propositio prima est falsa de causis partialibus quomodocumque ordinatis ad eumdem effectum, hoc est, quod sit ordo essentialis earum, et non sint omnino ejusdem rationis; tales enim, quae sunt alterius rationis, non sunt tantum distinctae specie, quia hujusmodi non concurrunt communiter ut causae ordinatae ad eumdem effectum, nec tantum distinctae numero, quia tunc non essent alterius rationis vel generis: igitur distinctae genere. Et si accipias, quod non in tali genere, ex ratione distinctionis generis, non potest quaeri magis hoc in hoc genere, quam in alio.