IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad quaestionem igitur dico. Nunc Doctor respondendo ad quaestionem dicit, quod essentia Angeli est ratio formalis partialis tamen intelligendi se, id est, quod est ratio formalis partialis productiva intellectionis sui, et in hoc discrepat a S. Thoma, qui posuit ipsam essentiam Angeli esse rationem formalem totalem ; et addit Doctor quod intellectus Angeli est alia ratio formalis partialis respectu intellectionis essentiae Angeli, et istae duae causae partiales integrant unam totalem.
Sed hic occurrit aliqualis difficultas, videlicet, quomodo intellectus et essentia Angeli, ex quo sunt una et eadem res dicantur duae causae partiales, quae sic se habent, quod una est principalior, et alia minus principalis, ut patet a Doctore in primo, d. 3. q. 8. Dico primo, quod etsi realiter sint penitus una res, tamen inter intellectum et essentiam Angeli est aliqualis distinctio praeter omne opus intellectus, sicut etiam est de intellectu et anima nostra, ut infra patebit d. 16. et talis distinctio erit sufficiens ad hoc, ut dicantur duae causae partiales. Dico secundo, quod etiam posito quod sint penitus eadem res, saltem secundum rationem sunt duae causae partiales, quarum una erit in ratione objecti, puta essentia, et alia in ratione potentiae, puta intellectus. Et hoc patet per illam propositionem Doctoris in q. 3. prolog, et 1. q. quodlib. et alibi, qualis est ordo inter aliqua, ubi realiter distinguuntur, talis est ubi sola ratione distinguuntur. Sed si essentia et intellectus Angeli realiter distinguerentur, essent duae causae partiales respectu intellectionis, quarum una se haberet in ratione objecti, et alia in ratione potentiae; ergo ubi sola ratione distinguuntur, erunt duae causae partiales secundum rationem, quarum una se habebit secundum rationem per modum objecti, et alia per modum intellectus.
(b) Praeterea in intellectibus habentibus spectes intelligibiles. Hic Doctor probat secundo, quomodo essentia Angeli sit ratio formalis, partialis tamen respectu intellectionis suae. Et argumentum est a minori: si de quo minus, etc. Sed minus videtur, quod species intelligibilis objecti, in qua objectum habet tantum esse diminutum, possit esse ratio formalis partialis producendi intellectionem talis objecti, quam si objectum esset in se praesens, patet, quia objectum in se praesens est magis ens. Sed species intelligibilis, per quam objectum est praesens intellectui, est ratio formalis producendi intellectionem talis objecti,partialis tamen ; ergo a fortiori, et objectum in se praesens. Hic tamen adverte, quia Doctor in ista littera plura dicit, quae sunt valde dubia, nisi sane intelligantur. Primum dictum est ibi: Istae species virtute objectorum, cum intellectu causant intellectionem, exemplum intellectus Joannis, habens speciem intelligibilem albedinis, illa species causat intellectionem albedinis virtute ipsius albedinis. Si ergo intelligat Doctor quod species albedinis causet partialiter cognitionem albedinis virtute ipsius albedinis, ita quod in causando dependeat ab illa, hoc non videtur, quia talis albedo habet tantum esse diminutum. Si vero sic intelligat, quod quia talis species est causata partialiter ab ipsa albedine, tanquam a ratione formali causandi, conceditur ; sic tamen intelligendo, quod albedo extra causat speciem sensibilem in potentia visiva, et post causato in phantasia phantasmate albedinis repraesentante ipsam cum hic et nunc, et ut singularem. Et ipsum phantasma est causa partialis speciei intelligibilis repraesentantis ipsam albedinem, et sic intelligendo species intelligibilis albedinis causat partialiter intellectionem albedinis in virtute ipsius, modo praeexposito; patet enim a Doctore quod ipsa species intelligibilis ponitur, ut partialis causa cognitionis abstractiva?, ut supra patuit in primo, dist. 3. q. 6. 7. et 8. et dist. 17. et multis aliis locis, sed dicitur agere in virtute objecti, quia ab ipso est causata saltem ut a causa remota. Potest etiam dici agere in virtute objecti, quia ex quo albedo extra est ratio formalis causandi speciem sensibilem, et quia est talis ordo, quod illa species intelligibilis fortius movet intellectum, quae fortius excitatur a phantasmate, et phantasma fortius excitat, cujus singulare fortius movet sensum exteriorem, ut patet in primo, dist. 3. q. 2. Dicit ergo Doctor quod si talis species intelligibilis causat intellectionem objecti partialiter, a fortiori si objectum esset in se perfecte praesens, esset magis causa partialis intellectionis sui.
Secundo principaliter nota, quod dicit ibi de objecto actu intelligibili, sic debet intelligi, quod tunc objectum est actu intelligibile, quando est in potentia proxima ad causandum partialiter cognitionem sui, si tamen est tale ens, quod possit causare: si vero sit tale ens, quod non sit ex se sufficiens ad causandum partialiter cognitionem sui, sed talis cognitio causatur ab aliquo, in quo continetur virtualiter, vel quidditative, ut supra exposui in primo, distinct, 3. q. 3. tunc dico, quod tale ens dicitur actu intelligibile, quia objectum continens ipsum essentialiter vel virtualiter est in potentia proxima ad causandum partialiter cognitionem illius objecti contenti.
Tertio nota, quod dicit in ista littera, quod objectum relucens in specie intelligibili, sive habens esse ibi diminutum, quia tantum repraesentatum, causat diminute cognitionem sui, talis causatio non debet attribui tali objecto sic relucenti, sed speciei intelligibili, ut patet a Doctore in locis praeallegatis. Ex hoc enim, quod species talis objecti vere causat partialiter cognitionem talis objecti, dicimus, quod objectum sic relucens causat.
(c) Objicitur contra istud. Hic Doctor, quia dixit supra, quod substantia, ut relucet in specie intelligibili potest causare cognitionem sui secundum quid; ut vero non relucet in tali specie, poterit absolute causare. Modo arguit Doctor,quia si sic, sequitur, quod aliquod sensibile, puta albedo, ut est extra speciem intelligibilem poterit causare in intellectu nostro cognitionem sui simpliciter, patet, quia ut relucet in specie sua intelligibili, potest causare secundum quid ; ergo a fortiori si sit in se praesens, poterit simpliciter causare.
(d) Praeterea, ista duo agentia, etc. Hic Doctor specialiter arguit, quia si tu vis dicere, quod essentia Angeli sit causa partialis intellectionis ipsius, et intellectus ejus sit alia causa partialis, cum non sint ejusdem rationis, altera causa erit prior, altera vero posterior: accipiendo pinus pro perfectiori in causando, patet, quia quando sunt duae causae alterius rationis, semper una est perfectior, ut patet in essentialiter ordinatis cum vero sunt ejusdem rationis, sicut sunt causae accidentaliter ordinatae ; una non est perfectior alia, ut patet in primo, distinct. 2.
quaest. 1. et distinct. 3. quaest. 8. et distinct. 17. Et sic sequitur, quod intellectus erit movens et motum respectu objecti, quod est contra Philosophum tertio de Anima, nam si intellectus esset causa minus principalis respectu essentiae Angeli, ut sic esset motus ab essentia Angeli, quia causa secunda eo modo movet, quo movetur a prima, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. quaest. 1. et ex alia parte moveret se, causando in se partialiter intellectionem essentiae Angeli.
(e) Ad primum dico. Hic Doctor negat quod sensibile in se possit causare cognitionem sui partialiter, negat etiam, quod ut sic sit actu intelligibile, scilicet quod sit sufficienter praesens intellectui in ratione objecti actu intelligibilis, nam si in se praesens posset causare cognitionem sui, tantum causaret cognitionem intuitivam ; sed pro statu isto non potest haberi cognitio intuitiva de aliquo sensibili in se, licet forte posset haberi aliqua cognitio intuitiva de aliquo actu nostro, de hoc in quarto distinct. 45. Videtur etiam, quod sensibile possit intuitive cognosci pro statu isto, de quo vide ibi. Et vult Occham in primo, dist. 1. quod haec sit mens Doctoris, quidquid alii Scotistae dicant. Si tamen sensibile posset esse in se perfecte praesens intellectui nostro in ratione objecti actu intelligibilis, certum est quod partialiter causaret cognitionem sui intuiti vam. sicut etiam nunc quando aliquod sensibile est perfecte praesens in sua existentia intellectui Angelico partialiter causat cognitionem sui intuitivam, ut patet a Doctore in isto secundo praesenti dist. q. ult. Sensibile vero pro statu isto nunquam est objectum intellectus nostri actu intelligibile nisi inquantum relucet in specie intelligibili. Et quod dicit circa finem hujus responsionis ibi, quia non
est extra istam actu ens tale, vult dicere quod ipsum sensibile, ut est extra speciem intelligibilem, est tantum potentia tale, supple intelligibile, quale est suum activum, nam activum partiale cognitionis objecti sensibilis est species intelligibilis, ut dixi supra. Et quod actu relucet in tali specie, est actu intelligibile, id est, quod potentia proxima potest causare cognitionem sui abstractivam sive diminutam ; causare dico denominatione extrinseca, prout relucet in specie intelligibili, quae est vere causativa, ut dixi. Cum vero ipsum sensibile nullo modo relucet in specie intelligibili est tantum in potentia intelligibile, et hoc est quod dicit Doctor.
Ad secundum, etc. patet littera. Et de hoc vide, quae dicit Doctor in primo, dist. 3. q. 8. et dist. 17.
Ad tertium dico, etc. haec littera clara est hic, et exposita supra in primo, d. 3. q. 7. vide ibi.
(f) Forte enim causa inferior eorum. Dicit Doctor quod in causis essentialiter ordinatis, quando inferior agit in virtute prioris, quod non dicitur agere in virtute ejus, nisi forma agendi iu inferiori dependeat a superiori, id est, quod ratio formalis agendi in inferiori dependet in esse forte tamen a superiori ; et etiam sic dependet, quod non potest esse ratio formalis agendi in inferiori, nisi actu dependeat a superiori in agendo, non tamen quod superior aliquid influat actu in inferiori, sed quod inferior non potest agere, nisi superior agat, et hoc vide clarius in quarto dist. 1. q. 1. et infra: Nec enim objectum. Dicit Doctor quod quando intellectus et objectum, vel saltem supplens vicem objecti, ut species intelligibilis, quod ipsum objectum, vel supplens vicem objecti in causando intellectionem objecti non dependet ab anima, accipiendo animam pro intellectu possibili ; et hoc dicit Doctor, quia vult quod species intelligibilis, quae est causa partialis abstractivae intellectionis dependet in esse ab intellectu agente ut a causa partiali, et a phantasmate ut a causa partiali, ut patet supra in primo, dist. 3. q. 8. et q. 15. quodlib. Ipsa tamen species intelligibilis in essendo dependet ab intellectu possibili, ut patet ubi supra, et sic accipiendo animam pro intellectu possibili, non dat speciei intelligibili esse, et sic ipsa species non agit in virtute intellectus possibilis, cum ab ipso non dependeat in esse. Sed est difficultas, ex quo species intelligibilis dependet ab intellectu agente ; ergo agit ad intellectionem in virtute intellectus agentis. Quidam dicunt quod sic, et ideo Doctor dicit: De intellectu possibili saltem. Sed judicio meo, isti qui sic exponunt Doctorem, scilicet quod species intelligibilis agat ad intellectionem objecti, in virtute intellectus agentis, non recte exponunt, nam ad hoc quod aliquid agat in virtute alterius (proprie loquendo ),oportet ipsum non tantum dependere in essendo ab illo alio, sive in forma quae agit, sed oportet etiam ipsum dependere in operando, ita quod talem operationem eliciat in virtute alterius, patet a Doctore in primo, dist. 2. q. 1. et in quarto, dist. 1. q. 1.
Licet ergo species intelligibilis causetur ab intellectu agente, non tamen propter hoc dicitur agere in virtute intellectus agentis, quia si (per impossibile ) talis intellectus agens non esset, et species intelligibilis esset in intellectu possibili, adhuc partialiter causaret intellectionem objecti, et intellectus possibilis esset alia causa partialis, ut patet a Doctore q. 15. quodlib. Et ultra ipsa species intelligibilis est causata partialiter a phantasmate, ut patet ubi supra, et tamen phantasmate corrupto, adhuc agit ad intellectionem objecti; et sic patet quod exponentes Doctorem de specie intelligibili, quod agit in virtute intellectus agentis, non recte intelligunt ipsum. Et quod dicit ibi in littera : saltem ut est intellectus possibilis, hoc dicit, quia non est praesentis speculationis de intellectu agente, quia forte aliqui possent dicere, quod species intelligibilis, quae supplet vicem objecti, agit ad intellectionem objecti in virtute intellectus agentis: et dicit quod quidquid sit de intellectu agente, saltem intellectus possibilis non sic concurrit ad intellectionem, ut species intelligibilis agat in virtute illius, cum nullo modo ab ipso dependeat. Et infra ibi: Nec multo magis e converso, id est, quod intellectus non agit in virtute objecti. Sed forte esset difficultas de essentia divina, nam si ipsa moveret ad extra, forte intellectus in causando cognitionem ipsius, dependeret ab ipsa, et ageret in virtute ipsius, sed tenendum est quod nullo modo essentia ut essentia, agat aliquid ad extra, sed tantum voluntas. Si etiam teneretur, quod ipsa immediate movet intellectum ad visionem sui, ut quidam tenent, dico, quod si partialiter moveret ad visionem, non tamen intellectus beati diceretur agere partialiter ad visionem illam in virtute essentiae divinae, sed in virtute voluntatis divinae, a qua dependet in essendo et operando. Item esset difficultas de intellectu et essentia animae. Nam ex quo intellectus pullulat ab ipsa anima , licet non distinguatur realiter ab ipsa, suo modo videtur dependere essentialiter ab ipsa; et etiam videtur sequi quod intellectus habeat ab anima quod sit activus intellectionis ipsius animae. Dico, quod ipse intellectus in nullo genere causae dependet ab ipsa anima intellectiva, et de hoc inferius dist. 16. Sequitur ibi: Et ideo nullo modo, id est, quod ipsum objectum, ut movet ad intellectionem, id est, ut partialiter causat illam, non est motum ab anima, saltem ut est intellectus possibilis, ut dixi supra, id est, quod non causat illam intellectionem in virtute animae, nec habet virtutem causandi ab ipsa. Et infra ibi: Potest tamen esse movens. Dicit, quod objectum potest movere ipsum intellectum, sic intelligendo, quod potest partialiter causare, puta intellectionem vel speciem intelligibilem, quae recipitur in anima, et tunc anima dicitur moveri ab objecto, inquantum recipit aliquid ab ipso. Sed prout anima est partialis causa intellectionis, non dicitur moveri ab objecto, quia ipsam causalitatem non habet ab objecto. Et hoc est quod dicit infra ibi: Sed tunc non movet animam, quia dicitur movere per accidens ex hoc, quod causat aliquid accidentale in ipso, puta ipsam speciem intelligibilem, quae est causa partialis intellectionis, et infra ibi: ita quod in primo signo. Dicit, quod in primo signo phantasma, et intellectus agens movet animam ad speciem intelligibilem, causando supple in intellectu possibili, ipsam speciem intelligibilem. Et infra ibi: et non ad actum primum, id est, quod ipsum phantasma non dat ipsi intellectui, ut dicatur actus primus partialis respectu intellectionis, sed quod sit talis actus partialis est ex natura talis intellectus. Sequitur: Sed ad illum, id est, quod ipsum phantasma movet ad illum actum primum partialem, quae est altera causa partialis, id est, quod causat in ipsa anima speciem intelligibilem, quae est actus primus partialis, et altera causa partialis intellectionis objecti. In secundo autem signo, dicit Doctor quod impressa specie intelligibili movet tantum ad effectum communem, id est, quod partialiter causat intellectionem sui, quae recipitur in anima ab objecto, tanquam a causa partiali, dicitur moveri modo praeexposita ; et quod dicit quod objectum movet in cognitione abstractiva, intelligo objectum movere ipsam speciem intelligibilem, ut supra diffuse declaravi. (g) Ad quartum dico. Dicit quod causae, quae sunt alterius rationis concurrentes ad eumdem effectum, ita quod sit ordo inter illas secundum perfectius, et minus perfectum essentialiter, illae causae non sunt tantum distinctae specie. Hoc est manifestum, quia communiter duae species specialissimae non concurrunt ad aliquem unum effectum, patet de mula et equo, nec hujusmodi causae, quae sic concurrunt, non tantum distinguuntur numero, ut patet, quia duae causae solo numero distinctae non sunt sic ordinatae respectu ejusdem effectus, quod una sit essentialiter perfectior altera ; illae ergo causae, quae sic concurrunt, communiter distinguuntur genere, ut patet de intellectu et de specie intelligibili et aliis. Sequitur: et si accipias, id est, si dicas, quod duae causae efficientes distinctae genere praedicamentali, non possunt concurrere ad eumdem effectum, falsum est, quia intellectus, qui est de genere Substantiae, et albedo, quae est de genere Qualitatis, possunt concurrere ad causandam cognitionem intuitivam ipsius albedinis. Vel si etiam dicas, quod duae causae distinctae genere Physico, accipiendo pro causa materiali, formali, finali et efficiente, non possunt concurrere ad eumdem effectum, hoc falsum est, quia compositum naturale semper dependet ab istis quatuor causis, et ideo dicit Doctor quod non possunt quaeri magis hoc, supple, quod idem effectus,
sit a distinctis causis genere, et hoc non potest magis quaeri in hoc genere, puta praedicamentali quam in alio, puta Physico, quia tam causae pertinentes ad distincta Praedicamenta possunt concurrere ad eumdem effectum, quam causae naturales sive physicales, modo praeexposito.