IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ad primum explicat, quomodo semper intellectus novit se, et ex peccato provenire quod actu non se intelligat sine specie, licet supposito peccato, hoc proveniat ex natura potentiarum. Exponit etiam quomodo intellectus nihil est intelligibilium ante intelligere, de quo 1. d. 3. q. 7. num. 38. Ad secundum, rejicit D. Thom. et Henr. quia D. Thom. negat singulare materiale, Henricus omne esse intelligibile, de quo supra q. 6. n. 17. ad secundum.
Ad argumenta (a) principalia. Ad primum, concedo quod anima de se actu intelligibilis est et praesens sibi, et ex hoc sequitur quod possit intelligere se, si non esset impedita: nihil enim deficit actui primo, neque ex parte unius causae, neque ex parte ambarum, neque a parte unionis earum, et ita totus actus primus de se perfectus est, ad quem debet sequi iste actus secundus, qui est intellectio. Et forte propter hoc dicit frequenter Augustinus quod anima novit semper se, propter istam propinquitatem ad actum noscendi, ubi nulla est imperfectio in actu primo. Hoc autem modo, anima non semper novit lapidem, quia etsi semper habeat actum perfectum intelligendi lapidem, ratione suae propriae causalitatis partialis, non tamen semper habet aliam causam partialem in actu praesentem; et ideo potest dici, quod quandoque est in potentia essentiali ad intelligendum lapidem, quando scilicet caret ista forma, qua tanquam alia partiali causa, nata est esse in actu et in actu uniri sibi.
Et hoc modo (b) trinitatem ponit Augustinus, et tamen ad solam memoriam pertinere , quia istud totum non est nisi praesentia objecti sub ratione intelligibilis, quod pertinet ad memoriam. Sed in hoc est intellectio virtualis objecti illius, quae pertinet ad intelligentiam: et hoc modo, cum voluntas (c) sit praesens ut actus primus perfectus ad habendum actum secundum respectu sui, est quodammodo actus secundus, sicut effectus in causa efficiente, ut in voluntate, et in eo sine quo non, ut in intellectione. Sed quia nihil est de isto toto in actu, (d) nisi solum quod pertinet ad memoriam, ideo tota ista trinitas, quae scilicet nata est esse trinitas, tantum est in memoria, quantum ad realitatem ejus actualem.
Sed quare non exit iste actus totalis primus in actum secundum, cum sit per se sufficiens principium eiiciendi actum secundum?
Respondeo, quia est impedimentum, quod ista causa vincere non potest, sicut quantumcumque poneretur causa naturalis perfecta, numquam tamen posset agere propter impedimentum vincens.
Sed quod est istud impedimentum? Respondeo, intellectus noster pro statu isto non est natus moveri immediate, nisi ab aliquo imaginabili vel sensibili , extra prius moveatur. Et quare hoc? Forte propter peccatum , sicut videtur Augustinus dicere 15. Trin. cap. ultim. Hoc tibi fecit infirmitas. Et quae causa infirmitatis, nisi iniquitas? Idem dicit Com mentator 6. Ethic. et Linconiensis ibidem, et super primo Posteriorum si militer. Vel forte ista causa est naturalis, prout natura isto modo instituta est non absolute naturalis, puta si ordo iste potentiarum, de quo dictum est in primo diffuse, necessario hoc requirat, quod quodcumque universale intellectus intelligat, oportet phantasiam actu phantasiare singulare ejusdem. Sed hoc non est ex natura, nec ista causa est absolute naturalis, sed est ex peccato, et non solum ex peccato, sed etiam ex natura potentiarum pro statu isto, quidquid dicat Augustinus.
Ad formam argumenti igitur dico, quod ista causa, quae est ex parte Angeli, est sufficiens ad hoc quod essentia Angeli sit sufficiens ratio intelligendi seipsam, etiam ipsa talis est ex parte animae, sed in anima sunt impedimenta, in Angelo non. Non enim intellectus Angeli habet talem ordinem ad imaginabilia, sicut habet intellectus noster pro statu isto , et propter istam impotentiam intelligendi immediate intelligibilia in actu ( quae impotentia non est ex impossibilitate intrinseca sed extrinseca, quam etiam experiebatur Philosophus, et non aliquam possibilitatem), dixit ipse Philosophus quod intelle ctus (e) non est aliquod intelligibilium ante intelligere, id est, non est possibile intelligi a se ante intelligere aliorum. Quae propositio multiplex est secundum compositionem et divisionem, sicut illa 6. Topic. hoc non est primo immortale vel incorrupti bile, ex eo quod praepositio cum suo casuali aequipollet adverbiali determinationi, et potest construi cum inflnitivo illo significante terminum potentiae; et est sensus compositionis, vel cum ipsa compositione significata per terminum, vel per verbum indicativum, et est sensus divisionis, ut primus sensus sit iste, non est possibile intellectum intelligi a se ante intelligere aliorum, et iste sensus verus est secundum eum. Alius sensus est, quod ante intelligere aliorum intelligibilium a se, non potest intellectus intelligere se, et sic falsa est, sicut ista : hoc nunc primo est immortale, falsa est pro homine in statu innocentiae, et hoc modo Philosophus dicit quod anima intelligit se sicut alia. Et secundum istum modum expositionis movetur ab objectis imaginabilibus, et eis cognitis, potest ex eis cognoscere rationes communes immaterialibus et materialibus, et ita reflectendo cognoscit se sub ratione communi sibi et imaginabilibus ; non autem potest statim intelligere se nullo alio intellecto, quia non potest statim moveri a se, propter ordinem potentiarum ejus necessarium, pro statu isto ad imaginabilia.
(f) Ad secundum, unus Doctor dicit, quod singulare potest per se intelligi, licet non singulare materiale, quia singularitas non prohibet, sed materialitas , alioquin
Deus non esset intelligibilis, cum sit singulare, quod falsum est: et tunc patet responsio, quod propositio assumpta de non intelligendo singulare, non est vera, nisi de singulari materiali.
Alius dicit quod non , scilicet nec se, nec alia intelligit sub ratione singularis materialis vel immaterialis, sed sub ratione universalis, quod est per se objectum intellectus, quod etiam relucet in habitu intelligibili, et secundum hoc patet responsio ad argumentum.
Neutrum credo esse verum, nisi forte loquendo de intellectu, qui propter imperfectionem sui, non potest forte quodcumque intelligibile intelligere: non sic intellectus angelicus.