IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
" Explicat quare in potentiis sensitivis, oportet potentiam denudari a ratione cognoscendi, v. g. oculum a colore, hoc tamen locum non habere in potentia spirituali. Ad quartum docet bene idem posse movere se, de quo 1. distinct. 3. quaest. 7. num. 27. et supra dist. 2. quaest. 10. ad primum.
Ad tertium (a) dico quod ratio istius propositionis majoris in potentiis sensitivis est vera, eo quod omnis potentia sensitiva requirit determinatum organum; unde ex determinato numero potentiarum organicarum, concludit: Philosophus secundo de Anima determinatum numerum actionum vel objectorum. Istud autem organum oportet ita esse dispositum, ut possit recipere ipsum sensibile sine materia, et in corporalibus, quidquid est receptivum formae sine materia, non est receptivum formae communiter cum materia: ideo dico communiter , quia non est modo sermo de organo tactus, de quo est difficultas specialis. Organum igitur sensus oportet esse non tale, hoc est, carens objecto secundum suum esse materiale et sensibile, non tantum in actu, sed etiam potentia, quod non sit receptivum istius secundum esse materiale, secundum quod esse, ipsum est objectum sensus, sicut bene apparet de colore, cujus receptivum secundum esse materiale, est superficies corporis terminati. Receptivum autem ejus sine materia est corpus perspicuum, sive non terminatum, et ita oppositae dispositiones requiruntur in organo sensus, quod debet esse receptivum sensibilis sine materia, et in eo quod debet recipere objectum secundum esse materiale: ideo oportet organum denudari a forma quam recipit, et per consequens sensum, qui est in tali organo. Ex hoc sequitur propositum Philosophi 3. de Anima, quod scilicet intellectus non sit potentia organica, et ideo separatur ab omni materia, sicut ab omni organo quo operatur. Si enim requireret aliquod, illud esset determinatae dispositionis, sicut est omne organum corporeum, et ideo (ex hoc, quod esset receptivus aliquorum secundum esse materiale determinatum , propter determinatam dispositionem corporis) non esset receptivus omnium formarum corporalium secundum esse immateriale, et ita intellectus non posset recipere formas omnium materialium, ut objectorum, si esset virtus materialis et organica, tamen hoc habito, quod sit non organica, non oportet ipsum esse non tale realiter, quale illud, cujus debet esse receptivus intellectualiter. Non enim oportet oppositam esse dispositionem in receptivo alicujus realiter et intellectualiter, supposito quod intellectus non sit virtus organica, quod tamen requireretur, si esset virtus organica: idem enim intellectus potest esse ipsemet realiter et in actu per habitum realiter , et tamen receptivus intellectualiter, et sui, et habitus, et cujuscumque informantis eum realiter; et est tota ratio, quia talia sic recepta intellectualiter, non requirunt in recipiente determinatam dispositionem oppositam enti intelligibili reali. Ista igitur propositio, quae dicit quod oportet cognoscens esse non tale, vel esse denudatum ab eo quod cognoscit vel recipit, et a ratione cognoscendi, si generaliter accipiatur, concludit omnem intellectum esse nihil, quia omnis intellectus secundum se est totius entis, et ita ipse nihil erit entium, et intellectus iste est falsus. Sed tantum non est materiale vel organicum, ut sit capax omnium, quia si esset materiale vel organicum, esset tantum capax aliquorum sine materia, quorum talis receptio non repugnaret suae entitati materiali ; suae autem entitati intellectuali non repugnat receptio intellectualis quorumcumque.
Ad quartum responsum est frequenter, quod idem potest se movere, non tantum motione corporali, sed etiam spirituali, et etiam universaliter quaecumque actio virtualis univoca potest stare cum potentia ad actum suum formalem ; et tunc quomodo idem non sit in potentia et in actu, prout sunt differentiae entis oppositae, neque per se, neque denominative, et tamen idem est in potentia, hoc est principium passivum, et in actu, hoc est principium activum ejusdem, hoc frequenter dictum est.