In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ostendit Angelum non esse suam intellectionem, quia haec potest esse infinitorum. Vide eum i. dist. 8. quaest. 2. oppositum tenet Durand. hic quaest. 5, explicat id ; medium magis convenit, vel inest extremo, quam unum extremum alteri.
(a) Ad ultimum, etsi aliqui concedant conclusionem illam ibi illatam , videtur impossibilis , quia tunc sequeretur, quod illa intellectio esset actu infinita. Potest enim intellectus quicumque esse infinitorum intelligibilium , et si tunc haberet intellectionem eamdem sibi, pari ratione intellectio ejus cujuslibet esset eadem sibi, et ita haberet intellectionem eamdem sibi, quae esset vel esse posset infinitorum intelligibilium ; nego igitur consequentiam. Et ad probationem dico, quod intellectio illa secundum veritatem est extremum tam respectu potentiae quam respectu objecti, quia effectus est amborum, sicut quando a diversis cognoscente et cognito paritur notitia. Notitia illa est effectus communis istorum duorum 9. Trin. c. ultim. ita etiam, quando gignitur ab eodem habente rationem tam potentiae quam objecti, est effectus illius unius habentis realiter illam duplicem causalitatem, et non medians inter idem et se secundum naturam rei, quomodo mediat medium inter contraria, et tali medio prout est ex natura rei, vera est ista propositio, quod plus convenit cum extremo quocumque, quam extrema inter se.
Ad confirmationem dico , quod intellectio ab alia intellectione distinguitur per objectum; ab objecto vero et potentia, distinguitur per seipsam formaliter. Quod autem ab eis distinguitur causaliter, habet a causis extrinsecis, ut a potentia et ab objecto, sicut radius habet causaliter a Sole quod ab eo distinguitur.