IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia D. Thomae et Henrici negantium Angelis notitiam dictinctam vel dabilem esse speciem divinae essentiae. Henricus ait habere Angelum tantum confusam Dei notitiam. D. Thom. 1. part. quaest. 56. art. 3. dat ei mediam Dei cognitionem inter beatam et eam quam nos per creaturas acquirimus, dicens quod Angelus per se ut per imaginem Deum cognoscat ; rejicit Henricum, quia sequeretur secundum eum, nullam habere Angelum notitiam Dei, etiam confusam, negat enim univocationem Deo et creatis, de quo 1. dist. 3. q. 1. a num. 5. et dist. 8. q. penultim.
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Probant primo sic: omnis propria ratio intelligendi aliquod objectum per adaequationem, repraesentat illud objectum ; nulla autem species vel essentia creata potest adaequate repraesentare effigiem divinam increatam. Minor patet, tum quia quodlibet tale est finitum, objectum autem infinitum ; finiti autem ad infinitum nulla est proportio ; igitur, etc. tum, quia species creata unius rei magis assimilatur alteri rei creatae quam Deo, quia utrumque finitum: distinctius igitur repraesentat creaturam quam Deum, et per consequens non est propria ratio distincte cognoscendi Deum, sive intelligendi: igitur, etc.
Item, ratio formalis, secundum quam cognoscitur objectum, debet esse determinata, sicut et ipsum objectum, alias non magis repraesentaret hoc objectum quam illud; sed Deus est maxime indeterminatus, sicut dicit Augustinus 8. de Trinit, igitur, etc.
Praeterea illa species, per quam cognoscitur, esset magis imago quam Angelus, vel anima in se, quod est contra Augustinum, qui dicit quod eo aliquid est imago Dei, quo particeps ejus esse potest; magis autem potest Angelus, vel anima, esse Dei particeps naturaliter quam species, quia non est capax Dei sicut Angelus ; igitur etc.
Praeterea, si species divinae essentiae esset in intellectu Angeli, igitur Angelus naturaliter cognosceret non solum essentiam, sed personarum Trinitatem ; consequens videtur falsum, cum haec Trinitas non sit ibi nisi ratione infinitatis.
Praeterea, si illa species esset in intellectu unius beati vel Angeli, posset alius Angelus naturali acumine intellectus sui istam speciem videre; et cum illa sit repraesentativa essentiae, et eorum quae sunt in essentia, tunc naturaliter iste Angelus videns speciem, omnia haec videret, quod est impossibile, quia tantum ipse tunc videret naturaliter, quantum nos per fidem ; igitur, etc.
Istam negativam tenendo si quaeris per quid affirmative cognoscit? Respondetur, quod Angelus non cognoscit essentiam divinam naturaliter per aliquam speciem, neque per aliquam speciem inferiorem, neque per aliquam superiorem, sed per essentiam suam propriam, quia ipsa essentia Angeli est imago Dei, et similitudo; unumquodque autem cognoscitur per suam similitudinem; igitur Angelus per essentiam suam cognoscit essentiam divinam, est enim Angelica natura quoddam speculum, divinam similitudinem repraesentans, etc.
Contra primum, (b) qui posuit istas rationes ad istam conclusionem negativam, arguitur sic : Quia ex eisdem posset probari, quod per nullum repraesentativum creatum Angelus cognoscit naturaliter essentiam divinam, et per essentiam non cognoscit secundum eum, quia nulla creatura potest naturaliter videre illam essentiam, et ex hoc videtur sequi quod nullam notitiam naturalem potuit Angelus habere de illa essentia. Non enim de ea distincte et in particulari aliquid videtur, quia hoc non videtur possibile, nisi per essentiam, vel per aliquod repraesentativum distincte, quorum utrumque negatur: non autem indistincte sive in aliquo priori conceptu communiori, qui non sit proprius isti essentiae, quia omnem conceptum communem univocum isti essentiae et alii, negat iste.
Praeterea, essentia divina, secundum istum, nata est tantum facere conceptum unum realem in intellectu divino, ita quod nullus alius habetur de ea, nisi per intellectum negotiantem: igitur ista essentia nata est facere tantum per se conceptum unum realem in quocumque intellectu. Probatio consequentiae : omnis conceptus, quia natus est haberi et etiam causari virtute hujus essentiae in aliquo intellectu, est natus haberi virtute ejus in intellectu comprehendente ipsam ; talis est divinus intellectus, igitur; et ultra sequitur quod conceptus nullus realis possit haberi de ista essentia, nisi unus. Probatio istius consequentiae, quia omnem conceptum realem, quem potest aliquis intellectus habere de ista essentia, ipsa potest causare, alioquin non esset perfecta in ratione objecti, quia illud, quod est in ratione objecti imperfectissimum, potest causare omnem conceptum de se causabilem; et tunc sequitur ultra, quod vel intellectus Angeli habebit istum unum conceptum, undecumque causetur, vel omnino nullum habebit; illum autem habere non poterit, nisi vel cognosceret per essentiam vel per propriam rationem repraesentantem, quare nullum habebit.