IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic concordant aliqui in ista negativa, quod Angelus non habeat distinctam notitiam naturaliter Deitatis, et probatur a Thoma 1. quaest. 56. art. 3. istam negativam tenendo. Si quaeris per quid affirmative respondent, quod Angelus non cognoscit essentiam divinam naturaliter per aliquam speciem, etc. hoc idem dicit Henricus; dicunt ergo isti, quod Angelus non habet notitiam naturalem distinctam essentiae divinae, et si quaeretur ab eis per quid cognoscitur Deus affirmative, puta affirmando aliquid de Deo, supple quod est trinus et unus, vel quod est infinitum ens, et hujusmodi:
Dicit Henricus quod non cognoscitur naturaliter neque per essentiam Dei, neque per essentiam Angeli, neque per speciem repraesentantem ipsum Deum; et ex hoc probat Doctor quod Angeli non possunt habere aliquam cognitionem de Deo naturaliter, neque distincte, neque confuse, et istae duae rationes, licet sint notae et glossatae in primo, dist. 3. quaest. 1. et secunda ratio etiam pateat in primo, dist. 8. q. penult. aliqualiter tamen expono eas. Et prima ratio stat in hoc, quia si Angelus naturaliter non potest cognoscere distincte essentiam divinam per speciem intelligibilem, ipsam distincte repraesentantem ; ergo nullo modo potest ipsam cognoscere. Probatur consequentia, quia si potest eam naturaliter cognoscere, aut cognoscere eam distincte, scilicet vel in se, vel in conceptu proprio, et in complexo aut confuse, quia in conceptu communi sibi et nobis, alius modus cognoscendi non apparet. Si primo modo non cognoscit naturaliter, quia tunc essentia divina, vel aliqua ejus proprietas immediate moveret, vel esset ratio formalis immediate movendi intellectum Angeli, et tunc non cognosceret naturaliter eam, sed tantum supernaturaliter, et ultra ipsa tantum immediate movet intellectum divinum, ut patet a Doctore in q. 14. art. 1. quodl. Nec secundo modo, patet quia Henricus negat conceptum commune Deo et creaturae. Sed si talis conceptus communis sit impossibilis, est simpliciter impossibile quod habeatur naturaliter aliquis conceptus de Deo, et hoc prolixe probatum est a Doctore in primo, dist. 3. q. 1. ubi facit tres rationes singulares, quas ibi clare exposui, haec idem probat in dist. 8. q. 1. ejusdem primi. Si ergo Angelus non cognoscit essentiam divinam distincto per aliquam speciem intelligibilem, sequitur quod nullo modo poterit eam cognoscere, scilicet nec distincte, nec confuse in aliquo, scilicet conceptu communi, quia si talis non datur, nullo modo potest cognosci.
(b) Contra primum. Secunda ratio stat in hoc, quia si dicatur, quod Angelus cognoscit essentiam non in se et intuitive, nec per speciem aliquam, sed cognoscit eam in aliquo conceptu reali, alio ab essentia divina, patet quod cognoscit eam in conceptu reali, summi boni, vel entis primi, et hujusmodi. Et si ultra quaeratur, a quo causatur cognitio talis conceptus: non a creatura, ut patet per tres rationes factas a Doctore in primo, dist. 3. q. 1. quia creatura non potest causare talem conceptum, sive notitiam talis conceptus, nisi contineat illum conceptum, vel essentialiter, vel virtualiter ; vide ibi. Diceret ergo Henricus quod talis conceptus realis, alius ab essentia divina, et sic cognitio hujus conceptus realis, scilicet summi boni, vel entis primi, vel summe sapientis, esset causata ab essentia divina.
Contra, hic Doctor specialiter instat ex dictis Henrici, quia ipse dicit quod essentia divina est nata facere tantum, videlicet conceptum realem in Intellectu divino, ita quod nullus alius habetur de ea, nisi per intellectum negotiantem: igitur ista essentia est nata facere tantum per se conceptum unum realem in quocumque intellectu. Probatio consequentiae, omnis conceptus, qui natus est haberi, et etiam causari virtute hujus essentiae in aliquo intellectus est natus haberi virtute ejus in intellectu comprehendente ipsam, et talis est divinus intellectus ; cum ergo essentia divina sit nata facere tantum conceptum unum per se realiter in intellectu divino, id est, cum sit nata facere, sive causare notitiam unius conceptus realis in intellectu divino, et talis conceptus realis est praecise essentia divina, ut essentia, ita quod secundum ipsum Henricum non est ibi aliqua entitas, nisi tantum essentia ut essentia, et sic conceptus sive entitas summi boni, vel entis primi, et hujusmodi, non dicit aliquid reale distinctum praeter opus intellectus ab essentia divina, quia si talis esset ibi, posset notitiam illius realis conceptus causare in intellectu divino, si talem posset causare in intellectu creato; patet, quia si illud, quod est in ratione objecti, scilicet motivi imperfectissimum potest causare communem conceptum de se causabilem, id est, notitiam communis conceptus in aevo, vel essentialiter, vel virtualiter contenti, a fortiori essentia divina notitiam cujuscumque conceptus realis de se poterit causare in intellectu suo. Sequitur ergo quod vel intellectus Angeli habebit istum unicum conceptum, scilicet essentiae divinae undecumque causetur, vel omnino neque habebit, illum autem omnino habere non poterit; nisi vel cognosceret per essentiam, vel per propriam rationem repraesentantem, scilicet per speciem intelligibilem . Consequentiam negat, ergo nullum conceptum habebit de essentia divina, quod est falsum, et negatum fere ab omnibus.