In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Rejicit sententiam D. Thomae, primo, quia Angelus tantum discursive cognosceret Deum, quod est contra ipsum 1. p. q. 58. a. 3. de quo Scot. infra d. 7. q. un. sig. contra conclusionem, et q. 3. prol. q. 4. later. Secundo, nihil causat distinctam notitiam alterius nisi contineat illud vel includat virtualiter. Tertio, notitia discursiva supponit notitiam illius de quo discurritur.
Contra secundum, (a) qui ponit, quod Angelus intelligit illam essentiam per seipsum inquantum est imago Dei, licet imago quae est tantum ratio cognoscendi, repraesentet non ut cognita, sicut est de specie visibili in oculo, et de specie intelligibili in intellectu, quae repraesentat objectum immediate absque discursu ; tamen illa imago per quam non cognoscitur illud, cujus est, nisi ut per speciem cognitam, non est ratio cognoscendi illud, nisi tantum per discursum, sicut discurritur a cognito ad incognitum. Sed essentia Angeli tantum potest poni imago secundo modo, et non primo modo: non igitur per illam imaginem cognoscit Angelus essentiam divinam nisi discurrendo, quod est inconveniens, quia secundum eos, Angelicus intellectus non discurrit.
Praeterea (b) omnis discursus praesupponit notitiam illius simplicis, ad quod discurritur: igitur si per illam essentiam cognitam, habetur notitia de essentia divina per discursum, oportet praehabere conceptum simplicem de essentia divina, et tunc illius quaerenda est ratio alia prior.
Confirmatur etiam, (c) quia nullum objectum facit distinctam notitiam alterius objecti, nisi includat in se virtualiter illud aliud objectum, quia unumquodque sicut se habet ad esse, sic ad cognosci ; quod igitur non includit aliud virtualiter in entitate, non includit illud in cognoscibilitate. Sed essentia Angeli non includit virtualiter essentiam divinam sub illa ratione distincta: igitur non est ratio cognoscendi eam distincte sub aliqua ratione.