IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra secundum, dicit Thomas, quod Angeli cognoscunt Deum affirmative per essentiam ipsorum, quia est imago Dei, et imago repraesentat distincte imaginatum. Contra hanc positionem arguit Doctor. In ista littera habetur duplex imago. Prima quae ex sua natura repraesentat imaginatum, sive sit cognita, sive non sit cognita, ut species intelligibilis, puta albedinis ; nam antequam cognoscat, albedo perfecte repraesentat ipsam albedinem, et prius cognoscitur ipsa albedo repraesentata, quam cognoscatur ipsa species intelligibilis, quia albedo cognoscitur actu recto, et ipsa cognita potest postea intellectus cognoscere speciem intelligibilem actu reflexo. Loquendo de ista imagine, nulla creatura potest esse imago Dei, quia nulla est quae possit repraesentare ipsum Deum. Secundo accipitur imago, quae repraesentat imaginatum non ex natura sua, sed ut cognoscitur quod est imago talis imaginati, et sic nunquam potest cognosci quod sit imago talis imaginati, nisi praecognoscatur tale imaginatum ; et hoc modo natura nostra est imago Dei, et repraesentat ipsum Deum inquantum cognoscitur quod est imago ipsius, et nunquam possum cognocerere ipsam imaginem Dei, nisi praecognoscam ipsum trinum et unum, quia cognito per revelationem quod in Deo est unitas essentiae, et originatio unius personae ab alia, et distinctio realis personarum, possum reperire in anima mea unitatem, et distinctionem, et originationem, et sic discursive per imaginem cognosco Deum trinum et unum, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. ultim. Et quod cognoscam animam sic esse ad imaginem Dei, hoc non potest es se via naturali, ut patet in primo, dist. 1. q. 1. Et patet quod Angelus non cognoscit naturaliter Deum per essentiam suam, quia imago, et etiam cognoscens imaginatum per imaginem secundo modo, cognoscet discursive, scilicet ab imagine cognita ad imaginatum, et tamen ipsi negant discursum in Angelo, ut patet supra in 1. quaest, hujus dist.
(b) Praeterea omnis discursus praesupponit notitiam illius simplicis, ad quod discurritur. Hoc patet, quia nullus discurrit ab uno ad aliud, nisi utrumque praecognoscat ; igitur si per illam essentiam cognitam habetur notitia de essentia divina per discursum, oportet praehabere conceptum simplicem de essentia divina,et tunc illius quaerenda est alia ratio prior, supple, per quam possit cognosci essentia divina, si debeat cognosci per talem discursum. Adverte tamen, quod quando discurritur a praemissis ad conclusionem, quae infertur ex illis praemissis, non praecognoscitur conclusio, saltem ut evidens ; praecognoscitur tamen aliquo modo conclusio, puta ista antequam demonstretur, et per consequens praecognoscuntur termini conclusionis, sed non praecognoscitur ut evidens, aliter non demonstraretur ; sufficit ergo quod in discursu praehabeatur notitia terminorum simplicium, si discurritur a termino simplici ad terminum simplicem. Si vero discurritur a complexis ad complexum, sufficit praehabere notitiam talium complexorum, saltem confusam.
(c) Confirmatur etiam. Dicit Doctor quod nullum objectum facit distinctam notitiam alterius objecti.
In ista ratione oriuntur difficultates.
Prima, quia videtur quod aliqua creatura faciat distinctam notitiam essentiae divinae, quia dicit ipse quod Deus potest causare in intellectu Angeli aliquam speciem intelligibilem, per quam ipse Angelus potest distincte cognoscere essentiam divinam, et sic illa species intelligibilis erit ratio cognoscendi Deum ; et sic secundum ipsum oportebit concedere quod Deus virtualiter contineatur in tali specie, et sic creator virtualiter poterit contineri in creatura, quod ipse expresse negat hic et in 1. dist. 3. quaest 1. et d. 8. et in quodlib.
Secunda, quia dicit hic Doctor quod talis species intelligibilis impressa a Deo distincte repraesentat ipsam Deitatem, et in hoc videtur sibi contradicere, quia in prima q. prologi, probat quod per nullam creaturam possumus pervenire ad distinctam cognitionem Dei, quia nullus effectus repraesentat ipsum inquantum trinum et unum, etc. et tamen hic vult, quod illa species intelligibilis, quae est effectus Dei, et creatura ipsius, repraesentet ipsum ex sua natura, et non inquantum cognita.
Tertia dubitatio, quia certum est quod infusa cognitione Dei, quae est effectus ipsius, illa repraesentabit ipsum Deum, si sit cognitio distincta, ut patet in 1. dist. 3. q. 6. et singulariter q. ultima, ubi vult quod actus intelligendi sit similitudo objecti: ita vult expresse, quod Paulus post raptum recordabatur de essentia divina, et de his, quae vidit in tali raptu, ut patet in hac q. et per consequens, si recordabatur, hoc erat per aliquam speciem intellectualem repraesentantem actum, quo vidit arcana Dei, et habito tali actu, tunc recordabatur se vidisse, et hoc patet in 4. dist. 45. de memoria, sive de recordari, et sic videtur quod effectus Dei potuit perfecte repraesentare ipsum Deum.
Quarta dubitatio est ex hoc quod dicit, quod nullum objectum facit distinctam notitiam alterius objecti, nisi contineat illud virtualiter, hoc idem dicit in 1. dist. 3. q. 1. et d. 8. q. 2. et tamen essentia divina facit distinctam cognitionem personarum in intellectu divino, ut patet in primo in pluribus locis; et tamen ibi non est continentia virtualis, nec eminentialis, quia contentum in alio virtualiter, vel eminenter, dicit imperfectionem in ipso contento, et quod talis continentia non sit in Deo respectu eorum, quae sunt ab intra, patet a Doctore in primo.
Quinta dubitatio, quia dicit quod talis species intelligibilis repraesentat Deum sub ratione Deitatis, et tamen est finita in se, sed in hoc videtur contradicere sibi, quia vult expresse quod illud, quod est ratio repraesentandi infinita, sit formaliter infinitum, ut patet in 1. dist. 2. parte prima, q. 1. et in secundo, d. 3. q. 11. contra llenricum; ergo si species intelligibilis aliqua est ratio repraesentandi divinam essentiam distincte, videtur quod sit formaliter infinita, cum non sit major ratio de repraesentare infinita distincta, et repraesentare infinitum intensive distincte.
Sexta dubitatio ex hoc quod dicit, quod nihil facit distinctam cognitionem alterius objecti, nisi contineat illud virtualiter, quia tunc sequeretur quod Angelus continebit virtualiter essentiam divinam, quia ipsius intellectus, una cum specie intelligibili infusa a Deo causant notitiam distinctam Dei, patet a Doctore hic ; ergo intellectus magis continebit essentiam divinam, cum sit causa principalior, ut patet in hoc secundo, dist. praesenti, quaest, penult. et ultim. et in primo, dist. 3. quaest 7. et 8. in quodl. et tamen falsum est, quod contineat ipsum Deum virtualiter, ut dixi supra.
Septimo dubitatur, quia essentia, ut divina, ut essentia, est ratio formalis cognoscendi contingentia, ut patet in primo. dist. 39. et tamen non continet virtualiter contingentia inquantum essentia, quia ipsa tantum sunt a voluntate divina, ut patet q. ult. prologi, et in primo. d. 2. et 8. et in secundo, dist. 1. q. 1. et dist. 3. q. ult. et q. 14. et 16. quodl. Essent etiam multa alia dubia, quae brevitatis causa transeo.
Ad primam igitur difficultatem respondeo, supponendo aliqua. Primum objectum continens virtualiter aliud objectum, quantum est ex parte sua,polest producere cognitionem intuitivam alterius, et etiam abstractivam, causando partialiter speciem intelligibilem talis objecti, et sic de ratione objecti,puta A, continentis virtualiter secundum adaequationem et praecisionem, ut alias dixi in primo, d. 3. puta B, est, quod possit partialiter producere tam cognitionem intuitivam quam abstractivam illius, ut patet a Doctore pluribus locis, maxime in secundo, d. 3. q. ult. Et sicut objectum potest facere cognitionem sui intuitivam et abstractivam respectu intellectus limitati, quod dico propter essentiam divinam, quae facit tantum cognitionem intuitivam sui respectu intellectus divini, ita potest facere cognitionem respectu objecti virtualiter contenti, ut patet in primo, dist. 3. et 8.
Secundo, suppono quod nulla species intelligibilis, potest continere virtualiter objectum, cujus est species, quod patet ; tum quia imperfectior ; tum, quia posterior , tum quia communiter est ab objecto ; tum quia dependet tanquam mensuratum a mensura.
Tertio, suppono quod nulla species intelligibilis, ut hujusmodi, potest continere virtualiter aliquod objectum in ratione cognoscibilitatis, quia si sic, posse ettiam producere cognitionem illius intuitivam, saltem partialiter, quod est manifeste falsum, quia omnis cognitio per speciem intelligibilem est tantum abstractiva, ut patet in primo, dist. 3. q. 6. et in secundo, dist. 3. quaest 9.
Dico ergo quoad primam dubitationem, quod licet species intelligibilis sit causa partialis cognitionis abstractivae ipsius Deitatis, non tamen ex hoc sequitur quod contineat virtualiter ipsam Deitatem, quia tunc posset esse causa partialis cognitionis intuitivae.
Si dicatur, continet virtualiter cognitionem abstractivam Deitatis ; ergo continet virtualiter ipsam Deitatem. Antecedens patet, quia causa effectiva eo modo quo causat virtualiter, continet effectum. Consequentia probatur, quia dicit Doctor quod continens virtualiter cognitionem alicujus, virtualiter continet illud, ut allegavi supra.
Respondeo ad antecedens, quod continet virtualiter partialiter cognitionem tantum abstractivam, sed negatur consequentia. Cum probatur per Doctorem:
Dico, quod intelligit de continente virtualiter notitiam alterius tam intuitivam quam abstractivam, licet non haberet veritatem, et sic patet solutio primae.
Dico secundo, quod si species illa non dependeret in essendo a tali objecto, quod forte posset continere virtualiter entitatem talis objecti, sed in proposito ipsa dependet .b objecto, saltem ut a causa remota, ut exposui in primo, dist. 3. q. 2. et alibi, et posito quod talis species sit causata a Deo, saltem sufficit quod sit nata causari a tali objecto, et ideo non continet illud virtualiter.
Dico tertio, quod propositio Doctoris vera est, quando causat partialiter notitiam objecti abstractivam, ut causa remota, non ut causa propinqua, quod tunc est, quando unum objectum causat solam remote speciem alterius objecti, quae ponitur causa propinqua: tale enim objectum sic causans notitiam alterius abstractivam continet virtualiter illud aliud.
Ad secundam dico, quod Doctor in quaest. prima prologi, arguit sic, quod per nullum effectum possumus devenire in cognitionem Deitatis, arguendo ab effectu ad causam, quia nullus est effeeius, qui possit esse similis ipsi Deo; nulla enim natura singularis potest reperiri in tribus suppositis, ideo non possumus arguere sic: aliquis effectus Dei existens tantae perfectionis est, quod potest esse in tribus suppositis: ergo a fortiori prima causa poterit esse. Sicut arguimus, aliquis effectus Dei est perfectus bonitate, ergo ipsa prima causa erit simpliciter bona; et sic omnes perfectiones simpliciter sparsim repertas in diversis creaturis, in summo attribuimus primae causae, et sic per tales effectus devenimus in cognitionem harum perfectionum in Deo, quod scilicet sit summe sapiens, summe bonus, arguendo semper ab effectu ad causam, et hoc patet in primo, dist. 3. et 8. Et sic dico, quod nullus est effectus Dei, nec actu, nec possibilis, qui sit hujus perfectionis, quod sit unum singulare indivisibiliter in tribus suppositis, ex quo arguamus, ergo ipse Deus multo magis habebit istam perfectionem. Licet ergo ipsa species intelligibilis creata immediate a Deo, possit repraesentare Deum trinum et unum, non tamen ipsa est unum singulare in tribus suppositis, sed tantum repraesentat, et hoc non negat Doctor: vult enim quaest, prima prolog. et distinct. 3. quaest, prima, et distinct. 8. quaest 2. et q. 14. quodlib. et distinct. 3. secundi, quod nulla rationalis creatura, ex suis puris naturalibus potest devenire in cognitionem Deitatis sub ratione Deitatis, nec aliqua creatura quantumcumque perfecta, potest esse ratio deveniendi in cognitionem ipsius Dei inluitivam; nec potest esse ratio partialiter causandi aliquam speciem intelligibilem repraesentantem Deum sub ratione Deitatis, per quam possit cognosci abstractive sub ratione propria, sed solus Deus potest causare hujusmodi speciem.
Dico secundo et magis ad propositum, quod species illa dicitur tantum repraesentare Deum, pro quanto est partialis causa cognitionis Dei, non quod per ipsam, ut absolute sumptam, possit cognosci Deus, nisi arguendo ab effectu, scilicet est effecta, ergo est aliqua prima causa; imo non sequitur, species illa in se cognoscitur, ergo per illam Deus cognoscitur, nisi cognoscatur quod est species intelligibilis Dei, sed hoc non potest cognosci, nisi Deo praecognito, ut supra dixi de imagine Dei.
Ad tertiam, patet per responsionem ad secundam. Concedo enim, quod aliqua intellectio supernaturaliter habita de Deitate sub ratione propriarepraesentat ipsam, et similitudo ipsius, et quoties intellectus reflectitur super talem cognitionem, qua cognovit Deum, statim cognoscit ipsum, sicut etiam Paulus, tamen non est in se talis, quale est repraesentatum, nec etiam in se similis tali repraesentato, sicut dicimus quod album est simile alteri albo,
quia illa intellectio est tantum in uno singulari, et est singularis de se, sicut etiam dicimus quod species intelligibilis hominis non est in se talis, qualis est in repraesentando, nam in se singularis est, in repraesentando vero universalis. Ex hoc ergo, quod est talis in repraesentando, non sequitur quod sit talis, vel similis in essendo.
Dico tamen, quod non sequitur absolute, scilicet quod cognitiva notitia Deitatis in se, quod ex illa sic absolute cognita, cognoscatur Deitas, quia etiam requiritur quod cognoscatur relatio ipsius ad Deitatem, quae dicitur relatio attingente, ut notat Doctor in q. 13. quodl. et quod requiratur cognitio talis relationis, patet prolixe a Doctore in quodl. q. 14. art. 3. et vide quae ibi exposui. Licet enim notitia Dei dicatur similitudo ipsius naturalis, non tamen sequitur quod ipsa absolute cognita, per actum reflexum cognoscatur ipse Deus in se, sicut etiam dixi de imagine et specie intelligibili. Si vero cognoscitur, ut est notitia Dei, tunc cognoscitur et Deus, sed non potest cognosci aliquo actu reflexo, quod sit notitia Deitatis, nisi praecognoscatur Deus, ut supra patuit.
Ad quartum dico primo, quod licet ibi non sit continentia virtualis, tamen est ibi continentia perfectae identitatis, cum personae illae transeant in perfectam identitatem realem et essentialem essentiae divinae, ut patet a Doctore in primo, d. 5. q. 2. et d. 26. et alibi.
Secundo dico, quod licet proprietas personae non proprie contineatur virtualiter propter perfectam identitatem cum essentia divina, tamen eo modo quo distinguuntur, posset dici continentia virtualis, accipiendo tamen continentiam virtualem pro eo quod essentia divina est id a quo ipsae proprietates primo pullulant, ut patet a Doctore in primo, dist. 28. et in quodl.
Tertio dico, quod potest esse ibi continentia virtualis et eminentialis non secundum rem, sed secundum rationem per unam propositionem Doctoris in primo, dist. 8. q. 3. et q. 1. quodl. et q. penult. prologi, et quae talis est, quod qualis est ordo inter aliqua duo, ubi distinguuntur realiter, talis est ordo inter illa duo, ubi tantum ratione vel ex natura rei distinguuntur, ut patet, quia si comparetur ad subjectum, a quo realiter distinguitur, secundum rem causatur ab illo, ergo ubi comparatur ad subjectum a quo realiter non distinguitur, secundum rationem potest dici causari a tali subjecto, ut patet a Doctore q. penult. prologi. Sic in proposito, si proprietas personae esset vere realiter distincta ab essentia divina, virtualiter contineretur ab illa, quia esset ibi ordo producti realiter ad producens realiter ; ergo nunc ubi lanium ratione vel ex natura rei ab essentia divina distinguitur, erit talis ordo, quod secundum rationem continetur virtualiter ab illa.
Si dicatur, ut supra, quod contentum in aliquo est imperfectius ipso continente :
Dico, quod hoc verum est ubi non transit in perfectam identitatem ipsius, et sic paternitas vel proprietas Patris, licet non sit formalis infinita, ut patet a Doctore in primo, dist. secunda. et 26. et in tertio, dist. prima. q. prima. et q. quinta, quodl. tamen est identice infinita, ut patet in locis praeallegatis.
Ad quintam dico, quod non est simile in repraesentando infinita objecta, et in repraesentando tantum unum, quod est formaliter infinitum.
Primo, quia cum dico quod species intelligibilis repraesentat ipsum, etc. et sub ratione infinitatis, ipsa erit causapartialis cognitionis abstractivae, quae cognitio est finita terminata et limitata.
Si vero repraesentaret infinita objecta, posset esse causa partialis quantum est ex se causandi infinitas cognitiones partialiter infinitorum objectorum, quarum quaelibet requirit specialem gradum perfectionis in causa, et sic sequeretur quod talis species intelligibilis esset formaliter infinita ; quod patet, quia illud, quod est ratio producendi infinitas intellectiones, quarum quaelibet requirit aliquam perfectionem in ipsa ratione producendi, erit formaliter infinitum, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. q. I. et dist. 3. q. 7. et in secundo, distinct. 3.
Secundo dico, quod aliud est repraesentare infinitum sub ratione qua est infinitum, et aliud est repraesentare infinita objecta, quia quod A sit ratio repraesentandi unum objectum quantumcumque perfectum, non sequitur ex hoc quod sit tantae perfectionis, quia species intelligibilis est minoris perfectionis communiter objecto repraesentato, si tamen repraesentaret infinita, esset formaliter infinita ; patet, quia verum objectum requirit specialem rationem repraesentandi dicentem aliquam perfectionem, et aliud specialem rationem repraesentandi dicentem aliquam perfectionem. Tunc sic, quando aliquid est ratio repraesentandi infinita, quorum quodlibet requirit specialem perfectionem in . repraesentante, illud erit formaliter infinitum. Et hoc modo arguit Doctor in primo, dist. 2. q. 1 . probando infinitatem infinitae essentiae ex hoc, quod est ratio repraesentandi infinita, etc. et sic patet solutio dubii. Et argumentum Doctoris stat contra Henricum, quia ipse posuit in Angelo unum habitum, qui esset ratio repraesentandi omnia cognoscibilia ab Angelo. Ad sextam de specie intelligibili, quod sit causa partialis cognitionis abstractive, et quod tamen non contineat Deum virtualiter declaratum est supra. Et quod dicit, quod intellectus Angeli est causa magis principalis, dico, quod ex hoc non sequitur quod contineat virtualiter ipsum objectum, et suppono aliqua. Primum, quod licet cognitio alicujus objecti,puta lapidis, tam intuitiva quam abstractiva principaliter sit causata ab intellectu, et minus principaliter a lapide, non tamen ex hoc sequitur quod virtualiter contineat ipsum lapidem; et ratio est, quia virtualiter non continet causalitatem ipsius lapidis. Patet, quia quantumcumque intellectus perficeretur, stante tamen limitatione intellectus, nunquam tamen potest supplere causalitatem partialem lapidis respectu cognitionis ipsius lapidis, ut patet a Doctore in primo dist. 3. q. 7. et 17. et in secundo dist. 3. licet ergo intellectus ex sua ratione habeat in se causalitatem pertinentem sibi, non tamen habet in se causalitatem pertinentem ad objectum, vel ad supplens vicem illius objecti, quod est species intelligibilis illius objecti; dicimus enim, quod objectum continet virtualiter aliud, quando continet causalitatem pertinentem ad illud respectu cognitionis illius. Licet ergo intellectus angeli sit causa partialis cognitionis Dei, et perfectior quam species intelligibilis, quia tamen non potest supplere causalitatem speciei intelligibilis, ideo non continet ipsam virtualiter, nec etiam objectum cujus est talis species. Et hoc est, quod dicit Doctor in prima. q. prologi. et dist. 3. q. ultima secundi, quod licet intellectus habeat in se causalitatem pertinentem ad ipsum respectu cognitionis objecti, non tamen habet in se causalitatem pertinentem ad objectum, quia nec quodlibet objectum habet in se virtualiter eminenter, vel per perfectam identitatem, et de hoc salis dictum est in primo, dist. 3. q. 3. et 7.
Ad ultimam dico, quod licet essentia ut essentia, non contineat hujusmodi contingentia virtualiter, cum ut sic, non possit producere ea ad extra, quia tunc produceret de necessitate, quia essentia ut essentia agit modo naturali, ut patet a Doctore in primo in pluribus locis, et q. 18. quodlib. continet tamen illa eminenter, et hoc sufficit.
Secundo dico, quod licet essentia non contineat illa virtualiter, tamen posita determinatione divinae voluntatis respectu illius contingentis, ipsa est ratio formalis repraesentandi hujusmodi determinationem, et hujusmodi contingentia intellectui divino, ut patet a Doctore in primo distinct. 39. Et sic patet solutio duarum dubitationum.