IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Praemissa et explicata divisione notitiae in abstractivam et intuitivam, de qua 1. dist. 1. q. 2. et d. 8. penult. et 3. d. 14. et 4. de 49. q. 12. Plutar. Doctor datam fuisse Angelo speciem abstractive repraesentantem Deum distincte, et non tantum confuse, quae quodammodo esset naturalis et supernaturalis, probat. Primo, quia videtur ante lapsum hominem habuisse aliqualem notitiam Dei distinctam, ita Rubion 2. d. 23. q. 4. Major. ibid. q. 1. Tostat. in c. 2. Gen. q. 501. Pitigian. ibi fol. 415. c. 1. Secundo, Paulus recordando visa in raptu, habuit aliquid quo distincte Deum recordabatur. Tertio, Augustinus ponit Angeli cognitionem creaturarum in Verbo, seu matutinam priorem respective, seu in proprio genere ; ergo secundum eum prius novit Verbum distincte quam creaturas propter haec ; ait Scotus videri rationabile talem speciem datam Angelo, de quo tamen nihil est certum.
Ad quaestionem igitur (a) respondeo aliter. Primo distinguendo de duplici cognitione. Potest enim aliqua esse cognitio objecti, secundum quod abstrahit ab omni existentia actuali, et potest esse aliqua ejus, secundum quod existens, et secundum quod praesens in aliqua existentia actuali.
Ista distinctio probatur per rationem, et per simile. Primum patet ex hoc quod possumus habere notitiam de aliquibus quidditatibus: scientia autem est objecti, (b) secundum quod abstrahit ab existentia actuali,alioquin scientia posset quandoque esse, et quandoque non esse, et ita non esset perpetua, sed corrupta re, corrumperetur scientia illius rei, quod falsum est. Secundum probatur, (c) quia quod est perfectionis in potentia inferiori, videtur eminentius esse in superiori, quae est ejusdem generis: in sensu autem, qui est potentia cognitiva inferior intellectu, perfectionis est, quod est cognitiva rei secundum quod in se existens est, et secundum quod est praesens secundum existentiam suam; igitur hoc est possibile in intellectu qui est suprema vis cognitiva ; igitur potest habere cognitionem rei secundum quod praesens.
Et ut brevibus utar verbis, primam voco abstractivam, quae est ipsius quidditatis secundum quod abstrahitur ab existentia actuali, et non existentia. Secundam, scilicet quae est quidditatis rei secundum ejus existentiam actualem, vel quae est praesentis secundum talem existentiam, voco cognitionem intuitivam, non prout intuitiva distinguitur contra discursivam, quia sic aliqua abstractiva esset intuitiva, sed simpliciter intuitiva, eo modo quo dicimur intueri rem, sicut est in se.
Istud etiam secundum (d) membrum per hoc declaratur, quod non expectamus cognitionem de Deo, qualis posset haberi de eo, ipso (per impossibile) non existente, vel non praesente per essentiam, sed expectamus intuitivam, quae dicitur facie ad faciem, quia sicut sensitiva est facialis, scilicet rei, secundum quod est praesentialiter existens, ita et illa quam expectamus.
Secunda declaratio (e) hujus distinctionis est per simile in potentiis sensitivis, aliter enim potentia vel sensus particularis cognoscit objectum, aliter phantasma. Sensus enim particularis est objecti, secundum quod est per se vel in se existens; phantasma cognoscit idem secundum quod est praesens per speciem, quae species posset esse ejus, licet non esset existens vel praesens, ita quod cognitio phantastica est abstractiva respectu sensus particularis, quia quae sunt dispersa in inferioribus, quandoque sunt unita in superioribus: ita isti duo modi cognoscendi qui sunt dispersi in potentiis sensitivis propter organum (quia non est idem organum, quod est bene receptivum, et quod est bene retentivum), uniti sunt in intellectu, cui ut uni potentiae, potest uterque actus competere.
Hac distinctione praemissa (f) ad quaestionem respondeo, quod licet secundum communiter loquentes non posset Angelus ex puris naturalibus, habere cognitionem Dei intuitivam, de qua in
quarto lib. tamen non videtur negandum, quin possit naturaliter habere cognitionem ejus abstractivam, hoc modo intelligendo, quod species aliqua distincte repraesentet istam essentiam, licet non repraesentet eam ut in se praesentialiter existentem. Bene quidem possibile est habere cognitionem distinctam, licet abstractivam; nam abstractiva distinguitur in confusam et distinctam, penes rationem aliam et aliam cognoscendi; et istam talem speciem repraesentantem essentiam divinam intellectui Angelico, non videtur inconveniens ponere intellectui Angeli inditam esse a principio, ita quod licet ipsa non sit naturalis intellectui hoc modo, quod iste intellectus possit ex naturalibus suis eam acquirere, neque etiam, quod possit eam habere ex actione alicujus objecti agentis naturaliter, quia non potest eam habere praesentialitate alicujus objecti finiti moventis, nisi essentiae divinae tantum, quae nihil aliud a se causat naturaliter naturali causatione, tamen sicut perfectiones datae Angelo in sua prima creatione, licet non necessario sequantur naturam ejus, dicerentur naturales, distinguendo contra mere supernaturales, scilicet et gratiae et gloriae, ita ista perfectio data intellectui Angelico, qua essentia divina esset ei praesens distincte, licet abstractive, potest dici naturalis, et ad cognitionem naturalem Angeli pertinere, ita quod quidquid cognoscit Angelus de Deo, virtute hujus speciei, aliquo modo cognoscit naturaliter, et aliquo modo non naturaliter. Naturaliter, inquantum ista non est principium gratuiti actus, nec gloriosi. Non naturaliter (g) autem, quantum ad istam non posset pertingere ex naturalibus, neque aliqua actione naturali.
(h) Quod autem species poni debeat, distincte repraesentans essentiam divinam, licet abstractive, persuadetur primo sic : quia beatitudo naturalis Angeli excedit naturalem beatitudinem hominis, etiamsi fuisset in statu innocentiae tam Angelus quam homo per quamtumcumque tempus ; igitur cum homo pro statu naturae lapsae possit habere cognitionem de ultimo fine in universali, et volitionem consequentem, et pro statu innocentiae habere potuerit aliquo modo notitiam distinctam, et volitio summi boni sequatur cognitionem ultimi veri; sequitur, ut sic, quod in tali cognitione et volitione summi boni distincte, possit haberi major beatitudo ab Angelo quam ab homine.
Secundo modo persuadetur (i) per hoc, quod aliquis raptus videns transitorie essentiam divinam, cessante isto actu videndi, potest habere memoriam objecti, et hoc sub ratione distincta, sub qua erat objectum visionis, licet non sub ratione praesentis actualiter, quia talis praesentia non manet post actum in ratione cognoscibilis: igitur per aliam rationem perficientem intellectum talem, potest objectum istud isto modo objective esse praesens. Et ita non est contra rationem essentiae, quod species illius sit in aliquo intellectu distincte repraesentans eam; igitur nec videtur talis species neganda ab intellectu perfectissimo creato, nihil enim videtur debere negari ab intellectu summo creato, quod non repugnat alicui intellectui creato in naturalibus, quia non est perfectio excellens nimis.
Assumptum potest probari per raptum Pauli, qui transeunte isto raptu, recordabatur illorum visorum, secundum quod ipse scribit ad Corinth. Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit, etc. et audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Quod autem post raptum posset species objecti distincte manere, videtur, quia hoc est perfectionis in intellectu, quia potest conservare speciem objecti, cessante praesentia objecti.
(k) Tertio persuadetur propositum, quia secundum Augustinum 4. super Gen. 23. dies illi sex non erant in successione temporis, sed in cognitione Angelica creaturarum ordinem naturalem habentium, ita quod prius naturaliter novit Angelus creaturam in Verbo, secundo in genere proprio ; et non stando ibi, rediit in Verbum, laudans ipsum ex opere suo, et in illo iterum vidit rationem sequentis creaturae naturaliter, ita quod quando Deus dixit : Fiat lux, vidit Angelus se in Verbo aeterno, cum facta est lux; et cum factum est vespere, vidit se in genere proprio ; et cum factum est vespere et mane dies unus, ex se exsurrexit in laudem Dei, in quo vidit secundam creaturam, ita quod ista visio erat terminus praecedentis diei, (inquantum ex cognitione creaturae primae in Verbo, surrexit in cognitionem Verbi, imo requies omnium creaturarum in primo artifice et opifice: ita distinguit Augustinus singulos dies usque ad diem septimum, cujus erat mane ultimae creaturae in Verbo, et non sequebatur vespere) eterat principium sequentis diei, inquantum vidit illam creaturam in genere proprio.
Et licet ipse illam cognitionem rerum in Verbo posuerit cognitionem beatificam, sicut apparet ibi in principio 22. cap. Cum sancti Angeli semper videant faciem Dei, Verboque ejus unigenito sicut Patri aequalis est, perfruantur in ipso Verbo Dei, prius noverunt creaturam universam, in qua ipsi principaliter sunt conditi; perfruitio igitur, pertinet ad beatitudinem. Similiter in eodem cap. Tunc nox ad diem pertinet, non dies ad noctem, cum sublimes et sancti Angeli illud, quod creaturam in ipso creatore noverunt, referunt in ipsius honorem et amorem, in quo aeternas rationes, quibus creata est, contemplantur, eaque concordissima contemplatione sunt unus dies, quem fecit Dominus, cui conjungitur Ecclesia ex huc peregrinatione liberata, ut et nos exultemus et loetemur in eo.
(m) Potest tamen probari ex dictis ejus, quod haec cognitio, quae vocatur communissime cognitio matutina, sit naturalis, et non praecise beatifica, quia secundum eum, iste ordo erat in cognitione Angelica, creaturae post creaturam, quod prius naturaliter praecessit cognitio Angelica creaturarum in Verbo cognitionem earum in genere proprio ; factis autem creaturis in genere proprio, statim potuit Angelus cognitionem earum habere in genere proprio, igitur omnes istae cognitiones in Verbo praecesserunt naturaliter cognitionem creaturarum in genere proprio ; omnes igitur secundum eum, erant simul productae, igitur cognitio ista in Verbo naturaliter praecessit productionem earum in genere proprio. Sed tunc erant Angeli in statu innocentiae, et non beati, quia aliqua morula fuit inter creationem et lapsum eorum; erat igitur aliqua cognitio Angelorum matutina, scilicet creaturarum in Verbo existentium in naturalibus, aut saltem non beatorum, et ita videtur quod oporteat dare distinctam cognitionem Angeli stantis in cognitione naturali, vel in gratia, quia alias in ipsa causa praecise cognita non posset prius cognoscere creaturas, et effectus ordinatos, quam in genere proprio ; nam ratio cognoscendi rem confuse, non est ratio cognoscendi eam distincte, et effectus ordinatos.
Et si objiciatur (n), quomodo potuit in Verbo non intuitive, sed, abstractive cognito, alia cognoscere, respondeo, tota scientia naturaliter est nunc de passionibus abstractive per intellectum, ita quod non tantum subjectum intuitive cognitum, sed etiam abstractive, est illud in quo cognoscitur passio.
Dico igitur breviter ad quaestionem, quia non habemus regulam de intellectu Angelico, neque enim possumus attribuere illi omnem perfectionem, quae est in intellectu simpliciter, neque tantam imperfectionem, quantam experimur in intellectu nostro, quia rationabile est illi attribuere omnem perfectionem, quae convenit intellectui creato; et nulla repugnantia occurrit, quod intellectus creatus habeat talem cognitionem per speciem distincte repraesentantem divinam essentiam, dum tamen non intuitive; ideo hoc videtur rationabile concedere.
(o) Ad rationes pro prima opinione quae improbant istam speciem. Ad primam dico, quod non videtur esse proprium vocabulum, loquendo de Deo, hoc vocabulum effigies ; forte enim effigiatum non dicitur aliquid proprie, nisi quod est figuratum, sed utendo propriis verbis, si accipiatur ista propo sitio : omnis propria ratio intelligendi , aliquod objectum per adaequationem, repraesentat illud objectum ; dico quod hic potest intelligi adaequatio simpliciter entitatis ad entitatem, vel adaequatio secundum proportionem repraesentantis ad repraesentantem absolute. Vel tertio modo (p) per adaequationem secundum proportionem, non absolute, sed per comparationem ad actum talem, sicut materia dicitur adaequari formae secundum proportionem, licet non secundum entitatem, pro eo quod eorum entitates sunt inaequales ; tamen ista est perfectibilis sicut illa est perfectiva, hoc est, quod tantum ista repraesentat, quantum est repraesentabilis, puta quod istud repraesentat objectum ita perfectum et ita perfecte, sicut ipsum apprehenditur a potentia per talem actum, per quem repraesentatur.
Primo modo, universaliter nullum per se repraesentans (quod est ratio repraesentandi, et non cognitum) adaequatur illi quod repraesentat, sed deficit, sicut patet de albedine et specie albi. Secundo modo aliqua ratio repraesentat per adaequationem, sicut species perfectissima albi repraesentat illud album, et ipsa est ratio quasi comprehensive videndi album illud. Tertio modo, quaecumque albi species etiam in oculo caecutiente, licet non ita perfecte repraesentet album sicut esset repraesentabile, tamen perfecte repraesentat illud per comparationem ad actum sequentem, quia ita perfecte repraesentat, sicut requiritur ad habendum talem actum circa objectum.
Ad propositum igitur dico, quod nulla species per adaequationem potest repraesentare essentiam divinam secundo modo, nec etiam primo modo, quia illa essentia, quae comprehensibilis est ab intellectu suo, non potest comprehendi nisi per essentiam, ut per rationem, sed tertio modo, comparando ad intellectum creatum, aliquo modo potest habere speciem, quae scilicet ita perfecte illam essentiam repraesentat, sicut actus talis intellectus attingit.
Cum probatur minor, primo per illam infinitatem, dico quod sicut actus finitus potest habere objectum ex parte sui infinitum, et tamen actus immediatius attingit objectum quam species, ita species potest repraesentare objectum infinitum sub ratione infinita, non tamen ipsa est adaequata in essendo, nec cognoscendo simpliciter, quia ipsa non est principium comprehendendi.
Ad aliam (q) probationem de specie unius creaturae respectu alterius, dico quod similitudo naturalis in essendo, non est per se ratio repraesentandi unius respectu alterius, quia hoc album quantumcumque simile sit alteri albo, non est ratio repraesentandi illud. Species autem, quae multo minus est in entitate naturali, similis buic, est repraesentativa ; ita hic, licet species propter suam finitatem in entitate, et in essendo, plus conveniat cum essentia creata quam cum essentia divina, non tamen plus convenit cum ea, convenientia proportionis, quae est repraesentantis ad repraesentatum.
Ad secundum (r) dico, quod determinatio in objecto potest intelligi duobus modis : uno modo ad singularitatem per oppositum indeterminationis universalis ; alio modo determinatio ad certum gradum participatum per oppositum ad illimitationem istius quod participatur. Primo modo determinatio in objecto non impedit intellectionem summi boni, quod Deus est, imo est ipsum summum bonum, quod de se singularitas quaedam est. Secundo modo impedit, quia non est bonum secundum aliquem gradum determinatum, sed absolute bonum participabile ab omnibus gradibus, licet Augustinus dicat de hoc bono, et illo bono, forte singularibus bonis, quae occurrunt animae : Tolle hoc et tolle illud, et vide ipsum bonum si potes, etc. Non tamen intelligit hic, nisi quia ista bona particularia includunt limitationem, qua limitatione remota et ablata, statur in illimitatione boni in communi, et in hoc intelligitur Deus in universali, ut dictum fuit in primo lib. dist. tertia; vel ulterius statur in bono universalissimo secundum perfectionem, et tunc intelligitur Deus magis in particulari, et illud bonum nec est hoc, nec illud per ablationem gradus boni limitantis.
Ad tertium dico, (f) quod imago uno modo accipitur pro similitudine praecise imitante, sive repraesentante, quia non repraesentat quia cognita, sed praecise quia ratio cognoscendi. Alio modo imago accipitur pro imitante aliquid, quod est aliud a se, et repraesentat, quia cognitum. Primo modo, species albi in oculo est imago ; secundo modo, statua Herculis est imago ejus. Primo modo, ista species Dei in Angelo magis est imago quam Angelus: secundo modo, Angelus est imago, et ad istam imaginem pertinet similitudo aliquo modo naturalis in existendo, et consistit in proposito aliqualiter in hoc, quod anima habet trinitatem et unitatem aliquo modo, sicut essentia divina habet, et illa similitudo concurrit ad rationem beatificabilis. Licet igitur species divina repraesentet distinctius essentiam divinam quam Angelus, tamen Angelus est magis imago, prout imago est aliquid simile magis in natura, habens actus similes illis actibus, qui ponuntur in trinitate, cui, ex hoc quod habet tales actus, convenit esse capax istius, cujus est imago; et hoc per ista media, scilicet similitudinem naturalem in actibus convenit imagini Dei, prout Augustinus loquitur de ea, quod sit capax ejus, et particeps esse possit.
Ad aliud posset dici, (t) quod licet illa species in intellectu Angeli, sit ratio distincte cognoscendi essentiam divinam, non tamen est ratio distincte cognoscendi modum istius essentiae in suppositis, sicut etiam in nobis distincte cognosci potest aliaqua quidditas creata, licet non cognoscatur in quibus suppositis sit, vel qualiter sit in eis.
Et si objicitur (u) contra istud, quod quando supposita sunt in natura ex naturali necessitate intrinseca, quod est ratio distincta cognoscendi naturam, erit ratio distincte cognoscendi supposita ista in natura; et tunc videretur, quod Angelus posset cognoscere naturaliter essentiam divinam in tribus suppositis, pro eo quod posset naturaliter cognoscere in primo supposito esse memoriam infinitam, productivam alterius suppositi, et in duobus esse voluntatem infinitam, productivam alterius suppositi. Posset dici, (v) quod illa cognitio non esset mere naturalis, quia ad eam non posset Angelus naturaliter attingere ex naturalibus suis, neque ex causis necessariis alicujus naturaliter agentis, ita quod licet Angelus habens speciem essentiae, divinae posset naturaliter uti ea, tamen ipsa speciers est a causa supernaturali et supernaturaliter agente.
Contra istud objicitur, (x) quia quodlibet etiam aliud a Deo naturaliter cognoscit, licet illas alias species recipiat a Deo supernaturaliter imprimente. Posset dici, quod illas alias species posset habere ab illis objectis in se, nullis aliis ab ipsis agentibus requisitis: sed nullo modo posset habere illam speciem distinctam respectu essentiae divinae, nisi ab ipso imprimente, et hoc non naturaliter, sed supernaturaliter.
Ad ultimum dico, (y) quod si teneatur, quod Angelus beatus non videt per istam speciem, tunc nec alius videns eam in intellectu ejus, videbit per eam supernaturalia. Si autem ponatur, quod ista sit ratio ipsi intellectui ut in quo videndi Trinitatem , potest concedi quod etiam alii videndi sit ratio, quia etiam et alius habet in se similem speciem videndi, et tunc oportet dicere, quod visio est naturalis uno modo, et non alio modo, sicut est expositum in responsione praecedente.
(z) Ad aliud pro opinione secunda, quod Angelus est imago, dico quod aequivocatur de imagine, quia non est talis imago, quae sit praecise ratio cognoscendi, non ut cognita, sed est imago habens similitudinem naturalem aliquo modo in cognoscendo, et in ratione cognoscendi, ut cognita, et praeter omnem talem cognoscendi rationem, quae est ratio inquantum cognita, oportet ponere aliam praesuppositam discursui ab ipsa.
Ad rationes principales, patet quomodo Angelus potest per species distincte cognoscere essentiam divinam. Et cum objicitur, quod essentia secundum seipsam, est intimior intellectui, quam ipsa species, dico quod propter istam intimitatem, posset causare immediate illum actum, quem causat species, non tamen iste actus esset in potestate Angeli, sicut nec ipsa causa causans ipsum ; et si quandoque cessaret ab actu, non posset istum actum iterum habere, nisi ab essentia illa causante illum actum, quod non esset in potestate ipsius Angeli. Ut igitur iste actus, non necessario perpetuus, sit in potestate operantis, ponitur species, per quam possit perpetuo distincte cognoscere Deum. Per hoc patet ad secundum, scilicet quod non tantum propter hoc, quod objectum sit praesens animae, est species in anima, sed etiam ut actus sit in potestate operantis.