Tractatus Psalmi.
1.
Christum canit hic psalmus. Ad David perperam a Judaeis refertur. Eorum erga sacros libros religio.—Omnes quidem anteriores psalmi graduum in profectum nos spei celsioris extollunt: et per doctrinam fidei, spei, confessionis,
humilitatis,
0727D Sola editio Par.
orationis.
operationis in sublime gradibus suis provehunt. Sed hic praecipue psalmus
0727D In vulgatis,
nos et cognitionem: pravus efficitur sensus, quasi nos quoque caneret hic psalmus. Rectius mss.
ad; quomodo superius, n. I, psalmus dicitur
ad humilitatem nos et mansuetudinem docens: et in Ps. CXVIII, num. 1,
quo ad perfectam Dei cognitionem atque obeditionem edocemur, etc.
nos ad cognitionem filii Dei edocet, et sacramento assumptae ab eo carnis instituit. Coepit enim ita, Vers. 1:
Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Audent Judaei adventum Domini nostri, quo in corpore salutem humano generi reddidit, abnegantes, hunc psalmum ad David referre,
ut in
0728B passione Domini impii, ita et in prophetiae scientia imperiti; legentes et non intelligentes,
0727D In mss. Turon. et reg. desideratur,
habentes et
0728D
nescientes, venerantes et non obedientes. Post pauca in solo Turon. exstat,
lintea substernunt: at mox in utroque,
testes adhibent, omisso
eos.
habentes et nescientes, venerantes et non obedientes. Qua enim religionis simulatione prophetarum libros venerentur, multis
cognitum est. Contrectare legentes manu non audent, linteo substernunt, ad fidem sacramenti testes eos adhibent: et hoc eo
proficit, ut majore irreligiositatis crimine 501 eorum, quibus tantus honos debetur, dicta aut contemnant, aut dissimulent,
aut nesciant. Hoc eo dictum est, quia cum in prophetis longe postea, quam David corpore excesserat, scriptum habeant in Jeremia
ita:
In illa die, dicit Dominus, contribulabo jugum a cervice eorum, et vincula eorum disrumpam, et non operabuntur ipsi adhuc
aliis diis, et operabuntur Domino
0728C
Deo suo, et David regem ipsorum suscitabo illis (Jerem. XXX, apud LXX, XXXVII, 8 et 9) ; et rursum:
Suscitabo illis David regem, orientem, justum, et regnabit rex, et intelliget, et faciet justitiam et judicium super terram:
0728D Ita mss. consentiente graeco. At editi,
in diebus illis salvabitur Juda.
in diebus ejus salvabitur Judas, et Israel commorabitur fidens (Jer. XXIII, 5) ; item in Esaia:
0728D Hunc locum in Esaia frustra quaesitum in Ezechiele reperimus, in quo post
unum non exstat
altum etiam apud LXX, quicum Vulgata subjiciunt,
et pascet eos, servum meum David, non
servus meus.
Et excitabo super eos pastorem unum altum, pascet eos servus meus David: et erit his pastor, et ego ero illis in Deum, et
David princeps in medio eorum, ego Dominus locutus sum, et disponam ad David testamentum pacis
(Ezech. XXXIV, 23 et seqq.) : nolunt credere quod docentur, neque his fidem habent
0728D Solus codex regius,
quibus de brevi veneratione confitentur.
quibus deberi venerationem confitentur. Et religiosi quomodo erunt, auctoritatem abnegantes religioni?
0728D 2.
David verus, Christus.—David cum patribus quiescebat, ipse testamentum datae per Moysen legis
0729A cognoverat: tanto postea Deus per prophetas locutus est David excitandum, pastorem, regem, orientem, justum, in cujus diebus
salus Israel sit, ad quem Deus testamentum pacis disponit. Ergo est David, non hic Jesse filius psalmorum ex parte conscriptor:
sed David ob custodiam gregis sui pastor; Pastor enim bonus pro ovibus suis animam ponit (Joan. X, 11) : ob aeterni regni
gloriam rex, cui dictum est:
Rabbi, tu es rex Israel (Joan. I, 49) ;
0729D In vulgatis,
ob judicium Dei. Vox
Dei expuncta est auctoritate mss.
ob judicium justus:
Pater enim non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22) ; ob lumen mundi oriens:
Erat enim lux vera, quae
0729D
Lucificat.
0729D Regius ms. ac Turon.
lucificat: sicque legere est in Psal. CXVIII, n. 1, et in CXXXVIII, n. 35. Legimus autem
illuminat, lib. I, de Trin. n. 10.
illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) : ob filii dignitatem testamenti pacis haeres:
Omnia enim mihi data sunt in coelo et in terra (Matth. XXVIII,
0729B 18) ; et,
Pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27) . Confiteantur ergo necesse est Judaei, longe post tempora David haec esse praedicata. Est autem David iste
qui nomen parentis secundum originem carnis accepit: nomen sumens ejus, cujus ex genere sumebat et corpus. Omnia autem, quae
psalmo continentur, et a gestis prophetae David, et a natura humanae infirmitatis, et
0729D
A beatis.
0729D Editi,
ab ejus. Ms. reg.
a beatis. In margine Turon. adscriptum est
habeatis, in textu autem
a transactis. Restituimus ex Mic.
ab aetatis: quod intelligendum ex his num. 20:
Non praesentis aetatis est sermo, etc.
ab aetatis temporibus diversa sunt. Et 502 quia ei non res, non conditio, non tempus aptatur, et in eum David quem postea
Deus per prophetas pollicitus est conveniunt; non est ambiguum quin etiam
0729D
Hic qui propheta . . . et magnus est.
hic propheta egregius et magnus de eo David, qui postea extitit, Dei spiritu, prophetae officio sit locutus.
3.
Christi oratio suo homini Dei memoriam precantis.
0729C —Ait enim:
Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Non ait: Memento mei; sed:
Memento, Domine, David: ut alterum qui loqueretur ostenderet. Orationem autem omnem hanc esse unigeniti Dei filii per
0729D Regius codex cum Turon.
per Prophetas.
Prophetam loquentis existimari necesse est, memoriam Dei Patris erga eum sibi quem assumpturus erat hominem deprecantis.
Est enim nunc Jesus, secundum Apostolum, in gloria Dei patris (Phil. II, 11) ; et ei omne coelestium et terrestrium et infernorum
genu flectitur. Ergo se primogenitus Dei filius Deus Verbum jam David nuncupat, per Prophetam ejus sibi hominis nomen assumens,
qui secundum divinitatis suae privilegium una secum esset in Patris gloria collocandus.
Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis
0730A
ejus; ait enim ipse,
Quia mansuetus et humilis corde sum (Matth. XI, 29) . Et testimonium de eo Patris est:
Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit
0729D Editi,
animae meae: corriguntur ex mss. et graeco εἰς ὃν εὐδόκησεν ἡ ψυχή μου.
anima mea: ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. Non contendet, neque clamabit, neque audiet aliquis
in plateis vocem ejus
(Matth. XII, 18, 19) . Ut omnis ergo ejus mansuetudinis Pater meminerit deprecatur, per cujus mansuetudinis modestiam Deo
patri officium humilitatis suae voverit.
4.
Jurasse dicitur, quia ita implevit omnia, quasi jurasset. Petri praerogativae.—Vers. 2.
Sicut, inquit,
juravit Domino, votum vovit Deo Jacob. Sacramenti mentio ad professionem voluntatis assumitur. Et nescio an Unigenitus juraverit. Certe ita et gessit et locutus
0730B est omnia,
0729D Ita mss. Vatic. et Mic. ubi in vulgatis ac mss. reg. et Turon.
sacramento religionis.
ut sacramenti religioni satisfacere videretur. Namque cum quaedam de passione sua locutus ad discipulos suos fuisset, et
Petrus tamquam indignum hoc Dei filio detestatus esset; Petrum cui superius claves regni coelorum dederat, super quem Ecclesiam
aedificaturus erat adversus quam portae inferni
0730D
Nihil valerent; tum,
vel solvisset.
nihil praevalerent, qui quae in terris solvisset vel ligasset, ea in coelis vel soluta persisterent vel ligata, hunc itaque
tali convicio, detestantem hoc sacramentum passionis, excepit:
0730D
Vade retro.
Vade post me 503
Satana, scandalum mihi es (Matth. XVI, 23) . Tanta enim
0730D Abest
enim a mss. reg. et Turon. Notatu dignum est, quod Hilarius non hic tantum. sed et in Psal. CXXXVIII, n. 6, Petrum
Satanae convicio nuncupatum diserte asserat. Cum igitur in Matth. cap. XVI, haec eadem Christi verba in Satanam ipsum dicta innuit, secum
potest, immo etiam debet sic conciliari, quod Christus increpasse dicatur in praedicto quidem Commentario Satanam ipsum ut
infidelitatis Petri auctorem, nunc vero Petrum tamquam Satanae suggestioni consentientem; qui ideo Satanas, quia per Satanam
infidelis fuerit. Ut enim docetur in Psal. CXLII, n. 2, eorum nomen quisque accipit,
per quos est talis.
ei religio fuit pro humani generis salute patiendi, ut Petrum primum filii Dei confessorem, Ecclesiae fundamentum, coelestis
regni janitorem, et in terreno judicio judicem coeli, Satanae convicio nuncuparet.
0730C Quin etiam in tumultu eo, quo se dedendum passioni praebuerat, cum idem Petrus servo sacerdotis gladio aurem abscidisset,
ait:
Reconde gladium tuum in thecam: calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum (Joan, XVIII, 11) ? impium et profanum docens esse, si non omnia, quae erga humanam salutem
0730D
Pati voluisset.
Patri vovisset, expleret. Absolute autem in eo ostendit
0730D In reg. ms.
deditam. In Turon.
debitam.
devotam passionis suae religionem, cum post aceti poculum esset spiritum traditurus: perfectis enim omnibus ait:
Consummatum est, et inclinans caput tradidit spiritum (Joan. XIX, 30) . Percucurrerat enim omnia sacramenti officia: et ubi consummatione gaudetur, ibi in suscepti operis perfectione
laetitia est. Ergo quia secundum hanc gestorum
0731A devotionem ita omnia acta sunt, ut videantur studiose pro religione,
0731D Turon. ms. cum Reg.
qua jurata sunt, omisso deinde
haec.
quia jurata sunt haec, esse perfecta: sequens est ut videatur quid sit, quod David iste et juravit et vovit.
5.
Hae non sunt voces hominis, cui haec jurare non liceat: cui nec dignum Deo locum invenire sit.—Vers. 3-5.
Si intrabo in tabernaculum domus meae, si adscendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis
dormitationem, et requiem temporibus meis, donec
0731D Abest
cum.
0731D Particula
cum in vulgatis omissa, adjicitur hic et infra auctoritate mss. Sic et in Matth. c. XVII, n. 5, legere est,
donec cum a mortuis resurgeret. Huic similis est pleonasmus
cum quando Hilario valde familiaris.
cum inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob. Humanae naturae vota esse ista non possunt: et conditio sacramenti infirmitatem terrenae necessitatis excedit. Adeundum tabernaculum
domus non est, strato lecti abstinendum est, somnus oculis, et palpebris dormitatio, et
0731B requies temporibus non danda est, donec cum inveniatur Domino locus, et tabernaculum Deo Jacob. Standum ergo erit
0731D
Noctu diuque.
nocte dieque sub coelo, et numquam in requie corpus jacebit: oculi autem semper vigiles laborabunt, et ne ipsis quidem palpebris
0731D Sic mss. reg. et Turon. Editi vero,
connivendi in dormitatione.
connivendo dormitationi permittetur obductio. Tempora vero, quae maxime toto in capite et corpore injuriis vigiliarum et
stationis obnoxia sunt, requiem non habebunt. Homo ista de se
0731D In duobus mss.
orare.
jurare non sinitur; etiamsi maxime nolit, conditionem tamen voti hujus pro 504 ipsa naturae suae necessitate violabit.
Vigilet licet animus, et corpus in statione contineat; tamen necesse est infirmitatis dominante natura, et procidat, et dormiat,
et requiescat invitus. Dehinc quem locum Deo homo inveniet? Incomprehensibilem
0731C infinitamque naturam quali tabernaculo continebit? cum de se ipse per prophetam Deus
0731D
Locutus sit.
locutus est, dicens:
Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum: quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae?
Omnia enim haec fecit manus mea, et mea sunt omnia haec
(Esai. LXVI, 1 et 2) . Non ignarus autem hujus divinae vocis Propheta est, et scit humanae et terrenae operationis domum
Deo esse non posse, idipsum psalmo anteriore contestans, cum ait:
Nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam (Ps. CXXVI, 1) . Ergo si neque natura hominis conditionem voti istius recipiet, neque locum et tabernaculum Deo humana requiret
(
f. reperiet) operatio; cognoscendum est per coelestium Scripturarum auctoritatem,
0731D quod sit hoc votum, per cujus satisfactionem locus
0732A Domino, et tabernaculum Deo Jacob sit repertum.
6.
Christi opus dignum Dei habitatione hominem efficere. Qui Deus hominem habitet.—Domino nostro Jesu Christo unigenito Dei filio, qui omnia humanae salutis sacramenta tamquam juratus explevit, et quem a
prophetis David significatum docuimus, hoc opus maximum fuit, ut hominem ad scientiam divinam eruditum dignum
0731D Excusi,
habitaculum Deo. Post pauca ms. Turon.
inter illos ambulabo, non
in illis.
habitaculo Dei redderet. Et esse hominem sedem atque habitationem Dei ita docemur, Deo ipso per prophetam loquente,
Quia
0732D
Inhabitabo, ἐνοικήσω.
habitabo in his, et in illis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus (Lev. XXVI, 12; II Cor. VI, 16) : et rursum:
In aeternum exultabunt, et inhabitabo in his (Ps. V, 12) . Dominus autem ipse in Evangelio ait:
Si quis diligit me, verbum meum
0732B
servabit,
0732D Turon. codex:
Pater meus diliget eum, et veniemus et mansionem, etc.
et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan. XIV, 13) . Apostolus quoque ait,
Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis (I Cor. III, 16) . Habitat autem Deus religiosorum mentes, non corporali aditu, neque naturae gravioris ingressu; ut
0732D Editi,
ut alibi non degens: corriguntur auctoritate mss.
aliunde decedens, illic tantum quo se intulerint insistat: sed spiritali virtute in vacua se terrenis labibus corda 505
permittit, seseque luminis modo in
0732D Vulgati,
in patentibus. Concinnius mss.
in patentes, scil.
mentes se infundit. Quomodo Verbum nulli se neget, nisi qui sibi aditum negaverit, pariter solis similitudine illustratur in Psal. CXVIII, n.
5.
patentes innocentiae foribus mentes illuminaturus infundit. Assumpto igitur corpore unigenitus Deus
0732D
Dei.
, neque ante se cum homine suo ingressurum tabernaculum domus suae jurat, id est, in coelestem habitationem suam esse rediturum,
quam haec religiosi pectoris loca Domino inveniat.
0732C 7.
Non requiem resumpturus, nisi homo Dei sedes sit effectus.—Sed neque stratum lecti sui ascensurum se esse vovit. Stratum requies humanorum laborum est, et fessorum corporum refectio.
Sed
0732D Abest
quia a mss. reg. et Turon.
quia in coelo semper quiescitur, et quia indefessa illa natura laborem nescit; semper in strato, id est, semper est in quiete.
Dominus noster in forma Dei manens formam servi accepit, et obediens usque ad mortem fuit, et mortem crucis; ut plus nescio
quid morte
0732D Puta, quia crux non mortem tantum, sed etiam tormenta et ignominiam intulit.
pateretur. Ob id autem tantum obediens usque ad crucis mortem est, ut nos habitatione Dei dignos esse praestaret. Mori igitur
voluit, qui vita est, et effici se indefessa virtus ad habitationem corporis non recusavit infirmam, ut in forma Dei manens
formam servi acciperet. Excessit ergo ex illo aeternae beatitudinis suae
0732D strato. Et testis nobis quadragesimus psalmus est,
0733A qui ex persona Domini omne sacramentum passionis eloquitur, dicens:
Universum stratum suum versati in infirmitate ejus (Ps. XL, 4) . Cum per obedientiam voluntatis paternae ex Deo homo, ex potente infirmus, ex vivificante mortuus, ex
0733D
Aeternorum; deinde,
in infirmitatem.
0733D Reg. ms. cum Turon.
aeternorum.
aeterno saeculorum judice crucis reus dicitur; tum stratum ejus
0733D Editi,
in infirmitatem. Magis placet cum mss.
in infirmitate: tum quia respicitur illud,
versasti in infirmitate: tum quia hinc tollitur suspicio, ne mutationis expers Dei natura conversionem perpessa praedicetur.
in infirmitate convertitur. In illud igitur aeternae et beatae quietis stratum vovit, nisi reperto Dei tabernaculo, non redire:
sed nec ante somnum oculis suis dare.
8.
Prophetia Jacob de Christo nomine Judae. Leo securus in somno, Christus Deus intrepidus in morte.—Quis est iste somnus? Nempe ille, de quo ait:
Ego dormivi, et somnum coepi et surrexi quoniam Dominus suscipiet me (Psal. III, 6) . Mortis hic somnus est, quem non ante oculis suis dabit, quam locum habitationis inveniat. Hujus etiam somni
beatus patriarcha
0733B Jacob in benedictione Judae, qui princeps gentis istius extitit, meminit, dicens:
Catulus leonis Juda, ex frutice filius meus, procidens dormisti ut leo, et sicut catulus leonis. Quis suscitabit eum (Gen. XLIX, 9) ? Et superior et consequens benedictio nec aetati Judae nec gestis convenit; sed ei qui ex Judae frutice
sicuti ex radice Jesse est, qui et catulus leonis est, et Jacob erit filius. Ex hac enim Judae tribu Maria est, quae
0734D
Domini nostri.
Domino nostro secundum carnem 506 mater fuit. Hic ergo procidens dormivit ut leo. Leo terroris est feris omnibus, et veluti
dominans est caeterarum bestiarum: et hic solus per confidentiam et securitatem dormit intrepidus. Terror omnium vigilans
est (
id est, cum vigilat); ipse autem securus in somno est. Et idcirco addidit: Quis suscitabit eum, quia intrepidae
0733C et praepotentis naturae securitatem nulla externi terroris timiditas inquietet. Ne ergo quidquam humile atque passibile
impassibilem unigeniti Dei substantiam perpessam existimaremus
0733D Regius codex necnon Turon.
a morte. Vides, ubicumque Christus impassibilis praedicatur, id de eo
0734D tantum secundum divinam ipsius naturam asseri: quod ex his maxime et ex primis subsequentis numeri verbis liquet.
in ea morte quam subiit; ferae hujus intrepide dormientis exemplum ad securae mortis intelligentiam est relatum: ut extra
humani terroris esse in somno illo inquietudinem doceretur, qui per generis sui naturaeque virtutem, dormiens licet, timere
non posset. Servata autem diligentissime ea ratio est ut in unigenito Deo aeterni et gignentis eum Dei gloria
0734D In ms. reg.
nasceretur.
nosceretur, cum dicitur,
Sicut leo, et sicut catulus leonis. Ad id enim quod ex Deo ipse subsistit, catulus est leonis: ad id vero quod leo est, paternae in eo majestatis indifferens
generositas praedicatur. Ut unum ambo sint,
0733D leo est: ne unus atque ipse sit, catulus est leonis.
9.
Quam non Christus ut Deus mortuus sit.—Id ipsum autem etiam psalmi consequentia
0734D In duobus mss.
demonstrat.
docent. Ne enim indefessa illa virtus et impassibilis unigeniti Dei natura mortis somno dormitatura existimaretur;
0734A rem omnem ad officium corporis, cui discessio immortalis animae mors est, retulit dicens:
Si dedero somnum oculis meis, et palpebris meis dormitationem; et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino, tabernaculum
Deo Jacob.
Temporibus secundum translationis fidem, non aetatis spatiis, sed capitis partibus requiem negat. Et hae affectiones sunt
corporales, quas labor longus et vitae anxietas exagitant. Quievit autem ille, cui mors somnus est: et id quod nobis poenalis
demutatio est, unigenito et in corpore manenti Deo requies fuit.
10.
Qui per Christum homines Dei domus evaserint. —Sed ante hanc requiem et Apostoli eliguntur, et solvendi ac ligandi et in terra et in coelo jus sortiuntur, et potestatem
adversus virtutem omnem adversariam
0734B sumunt, et templum Dei sunt; et ipsi ex lege venientes, dignum Deo Jacob tabernaculum sunt reperti. Ac ne forte nos per
multiplicem humani ingenii intelligentiam, vim veritati afferre quidam arbitrentur; ut quod ex David persona dictum sit, id
ad Dominum salvatoremque 507 nostrum multimodis translationum subtilitatibus transferamus; contuenda sunt quae sequuntur
ut ex his veritatem invitis licet et renitentibus ingeramus. Ait enim, Vers. 6 et 7:
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae; introibimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt
pedes ejus.
Superius ubi juratur ac vovetur, voti sacramentum non convenire humanae naturae docuimus, quia tanti temporis vigilias labor
terreni corporis recusaret. Et nunc ubi loca ipsa eorumque nomina commemorantur, ne quid in David
0734C referri possit, veritas ipsa et exstantis hodie regionis fides contradicit. David enim dispersum populum in regno suo habens,
cui nulla religionis sedes esset, aream in Jerusalem coemit ad locum templi, ut illuc ad explenda legis solemnia conveniretur
(II Reg. XXIV, 24) . Sed templum hoc filius ejus Salomon aedificavit, ornavit et religionibus initiavit.
11.
Judaei haec de David, non de Christo dicta intelligentes confutantur.—Volunt ergo Judaei David areae hujus coemptorem, peregrinationem a domo, et vigiliarum injuriam, et laborem corporis, donec
cum hunc locum et hoc tabernaculum Deo Jacob posset invenire, vovisse. Sed hoc neque historia Regnorum aut Praeteritorum in
quibus David gesta continentur,
0734D loquitur; neque psalmus admittit. Et cur non admittat, in absoluto est. David aream coemit; locus templi locus areae fuit,
ubi fruges congestae, ubi tritae, ubi et paleae a tritico separandae sunt. Requies autem Domini in Ephrata est: et prius audita
in Ephrata est, et postea in campis
0734D Vocabulum
sylvae hic adjicimus ex ms. Turon. qui paulo ante habet,
paleae tritico separatae sunt.
sylvae reperta. Et quid commune
0735A Jerusalem ad Ephrata? quid areae ad sylvae campos? Nihil hic conveniens est, nihil non dissonans. Aream, in qua requievisse
Deus Jacob existimatur, novissimis temporibus ventilabro Dominus emundat: triticum ejus horreis condit, paleas autem inextinguibili
igne urit (Matth. III, 12) . Probatos legis viros apothecis dignos habet: inutiles et infructuosos igni judicii deputat.
Templum illud hodie jam nullum est, incensum est, dirutum est, informe ruinis est: et ubi ergo Dei requies est? Mentitus Propheta
est, et irritum sacramenti ipsius votum est? Deus etenim requiem, quam ei se juratus reperturum voverat, amisit? Itaque quia
neque Dei dignitati, neque naturae hominis, neque locorum veritati, neque temporum demutationi haec irreligiosarum opinionum
figmenta
0735B conveniunt; ex ipsis nunc (
Abest nunc
a duobus mss.) Scripturarum coelestium auctoritatibus demonstrandum est, ad personam Domini nostri Jesu Christi et ad Ecclesiae sanctificationem
psalmum esse referendum.
508 12.
Cur superior in singulari, modo in plurali sit sermo.—Diximus superius, etiam hunc prophetam de David illo justo, pastore, rege, oriente, in psalmo isto prophetasse, et ex persona
ejus locutum esse, cum dixit:
Si intrabo in tabernaculum domus meae, si ascendero in lectum strati mei, si dedero somnum oculis meis et palpebris meis dormitationem,
et requiem temporibus meis donec inveniam locum Domino, tabernaculum Deo Jacob.
Nunc vero ut se voti hujus non ignarum neque imperitum esse Propheta ostenderet,
0735C ex persona sua loquitur, dicens:
Ecce audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae. Superius ubi sacramenti religio commemoratur, unus juravit ac vovit. Unus enim in forma Dei manens formam servi accepit:
et unus Dominus Jesus Christus est per quem omnia,
0735D Excusi,
unus Deus Pater: minus ad rem et reluctantibus mss. Hinc Christus ostenditur unus, quia ab uno patre.
uno Deo patre ex quo omnia (I Cor. VIII, 6) . Nunc autem ubi scientiae propheticae cognitio ostenditur, ex persona plurimorum
dicitur:
Audivimus eam in Ephrata, invenimus eam in campis sylvae, quia a pluribus requies Domini prophetabatur.
13.
Ecclesia in Bethlehem coepta, in gentibus reperitur. —Auditur itaque in Ephrata. Ephrata eadem est quae Bethlehem, in qua Dominus natus ex Maria est. Testis nobis est Propheta,
dicens:
Et tu Bethlehem domus Ephrata, non es minima ut sis in millibus Juda;
0735D
ex te enim exiet qui erit rex Israel (Mich. V, 2) ; et rursum:
Et tu Bethlehem Judae non es minima inter
0736A
principes Juda; ex te enim exiet qui
0735D
Regat.
reget populum meum Israel (Math. II, 6) . Illic enim primum Dei requies auditur, ubi primum unigenitus Deus corpus humanae carnis habitavit: et quod
in Ephrata auditur, in campis sylvae invenitur. Initium itaque Ecclesiae in Bethlehem auditur; esse enim coepit a Christo:
sed in gentibus reperitur, quae sunt
0735D In vulgatis,
ex sylvae campis. At in mss. reg. et Turon.
ex sylvis campi, ad ostendendam Gentium conversionem longe aptius.
ex sylvis campi, ex horrentibus nitidae, ex sterilibus fructuosae, ex ignis pabulo vitalis cibi regio, ex ferarum cubilibus
Dei requies, domus, templum atque possessio. Quod autem gentes tamquam sylvae cubile diaboli fuerint, psalmus nobis septuagesimus
nonus erit testis, dicens:
Devastavit eam aper de sylva, et singularis ferus depastus est eam (Ps. LXXIX, 14) . Illic enim de vinea sermo est, id est de Dei, ut tunc putabatur,
0736B populo, quem infidelem et impium diabolus gentes inhabitans vastaverat. In his ergo campis sylvae Dei requies, quae in Ephrata
audita est, invenitur.
14.
Beatitudo non hic nisi spe. Ecclesia una et multae. Ecclesiae status immobilis.—Servata autem temporum ratio est, ut quod et
audivimus et
invenimus, praeteritam significet aetatem; id autem quod deinceps consequitur spem futuri temporis doceat, cum ait, Vers. 7:
Intrabimus in tabernacula ejus, adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus. Corporali
0735D Editi,
istius vitae. Rectius mss.
istud, scil. beneficium intrandi in tabernacula Dei. Paulo ante in reg. et Turon.
adorabimus ubi sine verbis
in loco.
istud vitae praesentis officio Propheta 509 desperans, fide et spiritu praesumit ut tabernacula requiei Dei, quia ea et
vidit et audivit, introeat. Sed superius super uno tantum tabernaculo juratum est; nunc autem multa tabernacula introibunt.
Sunt enim
0735D Deest apud Par. praepositio
ex. In aliis autem
0736D edit desiderantur verba,
sunt enim ex una, etc., usque
sed eadem. De Ecclesia in pluribus una videsis Tract. Ps. XIV, n. 3.
ex una Apostolorum
0736C Ecclesia, de qua superius votum est, plures ecclesiae et multa tabernacula: sed eadem Dei requies in pluribus est. Haec
ergo requiei Dei tabernacula introibunt. Neque solum introibunt, sed etiam adorabunt ubi steterunt pedes ejus. Cum statur
uno in loco, ex quo decedi
0736D Mss. reg. et Turon.
non poterat.
non oporteat, consistitur: ubi vero pedibus statur, illic toto corporis officio insistitur. Lex praeteriit, prophetia clausa
est, finis eorum Christus est, demutationis alterius locus nullus est: in hoc in aeternum standum est, ubi jam decursu legis
et prophetarum Dominus insistit. Discurrit quidem per Apostolos praedicatio, quos frequenter pedes significatos meminimus:
sed in Evangeliis consistitur. Illic ergo adorabitur, ubi Domini pedes, id est,
0736D In vulgatis,
praedicationes novissimae. Restituimus ex mss.
praedicationis novissima; ut quomodo pedes sunt partes novissimae corporis, ita Evangelia praedicationis. Hinc superiori voce
Apostolos, quotquot ad praedicandum Dei verbum etiam ante Christi adventum a Deo missi sint, intelligendos putamus.
praedicationis novissima sine demutationis
0736D alicujus
0736D Reg. ms. cum Turon. et antiquis edit.
transcensione.
transgressione constiterint.
15.
Desiderium Dei.—Et quia in Evangeliis legimus
0737A dictum:
Multi prophetae et justi cupierunt videre quae vos videtis, et audire quae auditis (Matth. XIII, 17) ; sanctus Propheta desiderii hujus impatiens est. Post quam enim requiem Dei audivit et reperit, post
quam introiturum se adoraturumque credidit; spei tantae fieri jam particeps deprecatur, dicens, Vers. 8:
Exsurge, Domine, in requiem tuam, quam reperturum se David tuus vovit, quam nos in Ephrata audivimus, quam in campis sylvae invenimus, in cujus tabernacula
introibimus, adoraturi illic ubi pedes tui steterunt. Exsurge igitur in eam requiem, quae voti sacramento quaesita est, quae
prophetiae scientia in loco audita est, quae
0737C Editi,
in gentium fructu frugifero: castigantur ex mss. reg. et Turon. Hujus scriptor
frugifera legendum esse conjectabat.
gentium cultu frugifero reperta est, 510 quae
0737C
Ineuntibus.
introeuntibus frequentabilis est, quae loco indemutabilis est, quae adorantium religione
0737B venerabilis est.
16.
Arca sanctificationis, Christus.—Sed non solum tu, Domine, exsurge in requiem tuam, sed
et tu et arca sanctificationis tuae. Non arca testamenti, non arca legis, sed
arca sanctificationis tuae. Et quidem esse arcam testamenti meminimus, intus ac foris auream, ubi tabulae lapidum, ubi sanctae litterae, ubi liber Testamenti,
ubi gomor mannae. Sed haec omnia ejus, quod Dominus assumpsit, corporis species est, omne in se sacramentum continens legis.
0737C Pro
nunc, habet ms. Turon.
nam hoc.
Nunc et deitatis spiritu et origine carnis
0737C Regius codex cum Turon. et vulgatis,
munitum. Rectius Miciacensis ac Vaticanus,
unitum: hoc est, Christum jam carne ut divinitate gloriosum, intus ac foris aureum esse,
dum homo et Deus jam Deus totum est, ut loquitur Hilarius, lib. XI de Trin., n. 41. Hanc ipsius loquendi rationem fusius alibi explicuimus. Observare hic sufficiat,
Christi corpus, seu potius Christum ipsum, humana divinaque natura unitum tunc tantum ab eo dici, cum post resurrectionem
gloriam quam ante saecula habuerat recepit: quia
0737D nimirum ante gloriam carnis, humilis et ingloria forma servi quodam modo dissidebat a gloriosa forma Dei: atque catenus
Christus
amiserat naturae Dei secundum assumptum hominem unitatem: nec rediit
in naturae paternae etiam secundum hominem unitatem Verbum caro factum, nisi
cum gloriam Verbi caro assumpta tenuit, ut ipse explicat lib. IX, de Trin. n. 38. Neque hinc censeri debet abolitionem corporis praedicasse, quasi jam in Christo
nihil sit, nisi aurum divinitatis. Nihil quidem aliud videtur esse, sed tamen aliud est. Unde Cyrillus apud Facundum Hermian.,
lib. XI, c. 7:
Ornabatur quidem lignum auri decore: sed tamen lignum esse non desiit. Hoc ille de arca, de qua subjicit:
Quod vero arca in Christi accipiatur imagine, pluribus possit probationibus declarari.
unitum, intus scilicet ac foris aureum est; est enim Dominus noster Jesus Christus in gloria Dei patris.
0737D In mss.
mannam in se continens aeternam, lectio forsitan sincerior: qua ratione in Psal. CXXXIX, n. 12,
0738C legimus
pascham praeveniat quae. Quamquam in Psal. CXXXIV, n. 24, extat
manna in quarto casu.
Manna in se continens aeternum; ipse enim panis est vivus. Testamenti intra se tabulas et legis librum conservans;
0737C sunt enim in eo verba vitae. Ut igitur cum Domino etiam haec sanctificationis arca ((
0738C Ita ms. Turon. At Bad. cum ms. Reg.,
Hunc enim Dominus. Erasmus autem pro
hunc enim, posuit
hanc enim sublata voce sequenti
Dominus: quae deinde lectio obtinuit. In ms. Mic.:
Hunc enim ut Deus, etc.
hunc enim Dominum secundum Evangelia et sanctificavit et signavit
0738A Pater (Joan. VI, 27) )) in requiem exsurgat, Propheta orat. Caeterum arca illa terrena et frequenter et ab allophylis capta
est, et polluta a regibus: et hodie templo atque urbe subversa jam nulla est. Et videamus quid sequitur.
17.
Cur sanctis laetitia, et sacerdotibus induenda justitia.—Vers. 9 et 10. Ait enim:
Sacerdotes tui induantur justitiam, et sancti tui laetentur. Induuntur Deo, et, arca sanctificationis ejus in requiem resurgente, justitia sacerdotes, validissimo ut Apostolus ait thorace;
induentes thoracem justitiae (Ephes. VI, 14) , quo inimici jacula excipiant, quo
0738C Edit.
in aeternum hominem; quod immutamus mss. auctoritate.
terrenum hominem communiant: sancti autem laetentur. Et videamus causam, cur et sacerdotes justitiam induant, et sancti laetentur.
Ait enim:
Propter
0738B
David servum tuum ne avertas faciem Christi tui. Christum ad deitatis spiritum retulit, David
0738C
Nomen scil.
ei ex parente carnis assumens, ut habetur in Ps. CXXI, n. 9. Retinenda haec nominis
Christi notitia. Hujus ope agnoscetur Hilarius pluribus in locis, in quibus Christum absolute impassibilem praedicasse putabatur,
eum tantum secundum divinam naturam a doloris sensu vindicasse. Hanc
0738D nominis
Christi notitiam confirmare est ex Justino sub initium Apolog. 1, ubi ait:
Christus quidem ex eo dicitur quod Deus per eum et inunxit et ornavit omnia; quod etiam nomen ignotam habet significationem,
quemadmodum Dei . . . . Jesus porro hominis, Servatorisque nomen et significationem complectitur.
ad corporis 511 carnem. Formam enim servi qui in Dei forma manebat accepit. Ne igitur avertat a sacerdotibus atque sanctis
Christi faciem, rogat: ut eos divinitatis suae gloria, qui propter David, id est, propter assumpti ab eo corporis sacramentum
laetantur, illuminet.
18.
Haec ad litteram intelligi nequeunt.—Vers. 11-14. Et cur propter David servum suum
0738D In prima edit. Par.
ne faciem Christi sui non avertat. Cum hac caeterae consentiunt, nisi quod particulam
ne non habent. Eam habent mss. sine
non: hoc est, et cur orat ne propter David faciem Christi sui avertat. Mox in mss. reg. et Tur.
non frustrabit pro
non frustrabitur.
ne faciem Christi sui avertat, ostendit dicens:
Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum. Dominus jurat, et jurat veritatem, et dicti sui fidem etiam sacramento ne ambigamus affirmat. Non fraudabit igitur David
suum veritate jurata. Et quid
0738C ei juraverit, dignum est contueri.
De fructu ventris tui ponam super
0738D Editi,
sedem tuam: emendantur ope mss. cum illorum lectionem manifeste refutet num. 22. Horum e regione annotavit Erasmus:
Ut ubique sensum historicum demolitur. Ita quidem spiritalem persequitur,
0739D ut historiam videatur rejicere. At cum multis locis, tum proximo tractatu Ps. CXXXIV, n. 13 et 18, diserte declarat historiae
se libenter concedere veritatem, sed eam tamen iis verbis exprimi, quae rebus gestis non satis conveniant; ut iis spiritalia
significari admoneamur. Neque inficias ierit Erasmus verba, quae prae manibus sunt, ad Christum maxime et Ecclesiam pertinere.
sedem meam: Si custodierint filii tui testamentum meum, et testimonia mea haec
0739A
quae docebo eos; et filii eorum usque in saeculum sedebunt super sedem tuam: quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in
habitationem sibi. Haec requies mea in saecula saeculorum: hic habitabo, quoniam praeelegi eam.
Quid hic quod David sit proprium continetur? Urbs illa, quae generis ejus fuit regia, capta a Babyloniis, et eversa regni
dignitatem sub
0739D
Sibi in dominantium.
dominantium jure non tenuit: post etiam a Romanis capta et incensa, jam nulla est. Et ubi Dei requies in aeternum est? ubi
ex fructu ventris ejus in sede Dei reges sunt? Serviunt enim hodie, exsules, patria carentes, toto in orbe dispersi. Et ubi
illa quae jurata est veritas? ubi illud quod non fructandus est veritate? Et ubi filiis David regni aeterni sedes sempiterna?
Quae electa Sion dicitur, horret ruinis, vacua
0739B incolis est: et quomodo Dei requies est
in saecula saeculorum? Currunt tempora, et hoc vitae nostrae saeculum
0739D Vaticanus codex,
non manet, speciem habet veritatis, sed falsam. Eadem delusus Lipsius pro
manet, posuerat
manat: quod verbum an uspiam
0740D apud Hilarium reperias dubitamus. Hoc, quantum sapimus, hic sibi vult: Manet tantum praesens tempus, praeterita autem non
manent: deest igitur Deo requies, quae in saecula saeculorum extendatur.
manet: Deus ergo sine requie est.
19.
Simili loco elucidantur.—Sed qui haec infelicis erroris opinione sic credunt, audiant cui David juratum sit. Nempe illi, de quo dictum est:
Posui adjutorium meum super potentem, et exaltavi electum de plebe mea. Inveni David servum meum,
0739D
In oleo. Tum,
auxiliabitur illi.
oleo sancto meo linivi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum. Nihil proficiet inimicus in
eo, et filius iniquitatis non adjiciet nocere eum. Et concidam inimicos ejus a facie ipsius, et odientes eum in fugam convertam.
512
Et veritas mea et misericordia mea cum ipso, et in nomine meo exaltabitur cornu ejus. Et ponam in mari manum ejus, et in fluminibus
0739C
dexteram ejus. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus, et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam illum,
excelsum
0739D
Prae reges.
0740D Reg. ms. cum Turon.
prae reges.
super reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi
semen ejus, et thronum ejus sicut dies coeli. Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint,
si
0740D Sic regius codex, consentiente graeca voce τὰ δικαιώματα. Alii vero,
justitias.
justificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; visitabo in virga injustitias eorum, et in verberibus
peccata eorum: misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque decipiam in veritate mea, neque profanabo testamentum meum,
et quae procedunt de labiis meis non faciam irrita. Semel juravi in sancto meo, si David mentiar, semen ejus in aeternum manebit:
et sedes ejus sicut sol
0739D
in conspectu meo, et sicut luna perfecta
0740D Verbum
manet deest in reg. ms. qui etiam deinde cum Turon. omittit,
et testis in coelo fidelis.
manet in aeternum, et testis in coelo fidelis (Ps. LXXXVIII, 20 et
0740A seqq.) . Promissionis istae David ejus sunt, qui adversus potentem adjutor electus est, cujus in mari manus est, cujus in
fluminibus dextera est, qui nuncupare Deum patrem audet, quia est: qui ipse primogenitus est, qui excelsus super reges terrae,
cujus semen in saeculum saeculi est, cui quae sunt dicta, non irrita sunt, cui semel sine mendacio juratur in sancto, cujus
sedes
0740D
Sicut dies coeli est, et permanet.
sicut sol in conspectu Dei est, et permanet ut luna perfecta in aeternum. Ex hujus igitur ventris fructu super sedem Dei
collocabuntur.
20.
Filii Dei in sede Dei collocandi.—Quomodo autem ex fructu simus ventris ejus, audiamus prophetam Jeremiam docentem: Si itaque audistis hujusmodi, si peperit
masculus (Jer. XXX, 6) . Partum
0740B sexus iste non recipit; sed generatio
0740D Excusi,
quae ab eo est: emendantur ex scriptis.
quae a Deo est partus instar obtinuit. Audiamus et Paulum parturientem in filiis procreandis, cum dicit:
Filii mei, quos iterum parturio (Gal. IV, 19) . Esse autem omnes nos sibi filios ipse Dominus in Evangelio testatur, dicens:
Fili, remissa sunt tibi peccata (Matth. IX, 2) : et iterum:
0740D
Filioli. Juxta graecum τεκνία.
Filii, adhuc vobiscum sum (Joan. XIII, 33) . Filii itaque ipsius sunt in sede Domini collocandi.
513 21.
Qui filii, quae spei conditio.—Et spei conditio praeponitur:
Si, inquit,
custodierint filii tui testamentum meum et testimonia mea haec quae docebo eos. Moyses legem scripsit in qua testimonia Dei continentur, propheta hic idem totus diversatur in lege: et quomodo adhuc filii
illius David in testimoniis sunt docendi?
0740C Non praesentis aetatis est sermo, sed his proprius de quibus dictum est:
Confitebor tibi, Domine pater coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis (Matth. XI, 25) . Sed docti et manentes in his quae docebuntur, quid consequentur?
Usque in saeculum, inquit,
sedebunt super sedem tuam. Et qui isti sunt qui sedebunt? Nempe de quibus dictum est:
Et vos sedibitis super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28) .
22.
Patris et Filii sedes una, quia una substantia.—Non negligendum est autem id quod superius et inferius dicitur. Superius enim dictum est:
Ponam super sedem meam; nunc autem dicitur:
Sedebunt super sedem tuam. Et hoc quid erit? Nempe id quod dicitur:
Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan., XVI, 15) .
0740D Sedes ipsa Patris et Filii sedes est: quia,
Ego et Pater
0741A
unum sumus (Joan. X, 30) . At quomodo intelligitur,
Ponam super sedem meam, et:
Sedebunt super sedem tuam: nisi quod per concordem et non dissimilem a se innascibilis unigenitique naturam et Pater in Filio, et Filius in Patre est,
deitatis in utroque nec genere nec voluntate dissidente
0741C Reg. ms.
substantia cum paterna et majestatis gloria unigenito cognita sit: male. Turon.
cum substantia paterna et majestatis gloria unigenito cognita sil: non ita mala verborum constructione, sed minus sincera.
substantia; cum paternae majestatis gloria Unigenito congenita sit? Atque ob id sedem Filii, sedem suam Pater nuncupat: quia
et ex se et in gloria indemutabilis divinitatis suae unigenitus et verus Deus natus sit, nec contumeliam communicatarum cum
eo sedium sentiat, cui ex se genito in naturae similitudine
0741C In vulgatis haec cum sequentibus ita connectuntur:
nulla diversitas est dignitatis. Deinde eorum habitatio qui in saeculum, etc., reluctantibus mss. Habes quidem hic ομοιουσιον, seu naturae similitudinem. Neque vero hoc vocabulum respuendum, sed
cautissime praedicandum censebat Hilarius, nihil interesse existimans utrum quis consubstantialitatem, an omnimodam
0741D similitudinem praedicaret, uti fidem facient libri de Synodis et in Constantium.
Mihi quidem, inquit lib. in Constant. n. 22,
similitudo, ne unioni detur occasio, sancta est.
nulla diversitas est.
23.
Quae Sion vera Dei requies.—Dignitas deinde eorum qui in saeculum super sedem sessuri sunt,
0741B ita ostenditur:
Quoniam elegit Dominus Sion, praeelegit eam in habitationem sibi. Haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quonium
praeelegi eam.
Non montem scilicet Sion desertum et inutilem 514 elegit, neque civitatem dirutam et eversam. Locis enim Deus non continetur;
neque omnipotens et aeterna substantia, aut in desertis montium solitudinibus aut in
0741D Vocem
nominibus hic omissam revocamus ex mss. Mic. et Vatic. Hac significantur urbes, quae ex pristino splendore nihil nisi nomina retineant.
Paulo ante regius codex habet
in discretis, non
in desertis.
nominibus urbium ruinis jam deformium conquiescit. Sed elegit eorum requiem de quibus Dominus in Evangelio ait:
Nemo venit ad me nisi Pater qui me misit adducat illum (Joan., VI, 44) . Illam Sion sanctam et coelestem Jerusalem elegit, concordem scilicet fidelium coetum, et sanctificatas
sacramentis Ecclesiae animas, in quibus tanquam rationabili et intelligenti et emundata et aeterna per resurrectionis
0741C gloriam domo, rationabilis et intelligens et impolluta et aeterna inenarrabilis divinitatis natura requiescat. Non quod
ex ea in qua est
0741D Editi,
infinitatis suae. Concinnius mss. reg. et Turon.
ex ea (scil.
immensitate desistat), in qua est infinitas sua. Hujus loci intelligentia repetenda est ex tract. psal. CXXII, n. 2 et 3, ubi docetur Filium quidem solum per se dignum esse
Dei habitaculum, sed
0742C hoc tamen sanctis etiam concedi per Filium in ipsis habitantem.
infinitas sua, immensitate desistat, ut humanarum mentium augustiis coarctetur; sed quia per digni se habitaculi sedem qui
0742C Editi,
qui et ubique: et mox,
ubi nulla offensio, nulla demutatio. Melius mss.
qui ubique, sine
et; ac deinde Turon.
ubi nulla offensionum demutatio, quod in reg. sic mendose expressum est,
ubi nulla offensio non demutatio. Lectionem Turon. ms. praeferendam liquet ex tract. psal. LII. n. 12, ubi vocum in versione Hilario familiari legere est,
increpitis demutationum offensis. In quo autem consistat illa offensionum demutatio, cui nunc obnoxii sumus, et a qua post hanc vitam liberabimur, docet idem
tractatus,
0742D num. 11.
ubique et idem et totus et semper est, in sanctis
0742A probabilibusque requiescat; ubi nulla offensionum demutatio, sed
in saeculum saeculi, id est in aeterna tempora digna et placens habitatio sit electa.
24.
In translationum varietate praeferuntur LXX.
Viduarum dignitas. Vidua legis Ecclesia.—Dehinc sequitur, Vers. 15:
Viduam ejus benedicens benedicam. Quidam translatorum interpretatus esse ita repertus est,
Captionem ejus benedicens benedicam; tanquam venatoribus et piscatoribus hominum effectis apostolis, haec eorum benedicta sit captio, maxime quod Bethsaida ex
qua apostoli sunt, per interpretationem linguae hebraicae, domus venantium nuncupetur. Sed nobis sequenda est prima illa et
sub Judaeorum temporibus ante Domini adventum ad Ecclesiae doctrinam consignata translationis auctoritas:
0742D Haud dubie Septuaginta, quamvis eos θήραν habere tradat apud Hieronymum auctor commentarii in Psalmos, qui et subjicit:
Sed propter novitatem verbi paulatim obtinuit, ut pro θήρα
legeretur χήρα,
maxime quia in sequenti versiculo pauperes sequebantur. Addit Symmachum et Aquilam interpretatos esse
cibaria, quod voce hebraica significari testis est Hieronymus quaest. in Gen. c. 45, ubi et in multis exemplaribus graecis χήραν
viduam exstare memorat. In psalterio tamen ipse vertit
venationem.
Viduam ejus
0742B
benedicens benedicam. Quanta viduarum dignitas est et honesta unius thori conscientia, et felicis continentiae indemutata constantia? Haec enim
benedicitur et benedicendo benedicitur: ex judicio scilicet benedicentis
0741C
Benedictio.
benedictione fit digna. Sed Apostolus gentium doctor hortatur nos et aliud de vidua quae benedicenda est sentire. Lege enim
non per virtutem spiritalis efficientiae, 515 sed per finem observantiae ejus emortua, viduam eam esse quae ex Synagoga
effecta Ecclesia sit, docet dicens:
An ignoratis, fratres (scientibus enim legem loquor), quoniam lex dominatur homini in quantum temporis vivit? Quae enim sub
marito est mulier, vivo marito
0742D In vulgatis,
juncta est. Rectius mss.
vincta est, juxta graec. δήδεται. Tum reg. et Turon.
Si autem mortuus fuerit vir ejus.
vincta est legi. Si autem mortuus fuerit maritus, evacuata est a lege mariti. Ergo vivente marito adultera vocabitur si jungatur
alii
0742C
viro.
0741C
Si ante moriatur.
Si autem moriatur maritus ejus, liberata est a lege, ne adultera teneatur conjuncta alii viro. Itaque, fratres mei, et vos
mortificati estis legi per corpus Christi: ut et ipsi sitis alterius, ejus qui a mortuis resurrexit.
Comparatione viduae, quae mortuo marito libera quibus volet
0742C
Nuptiis sit.
nuptiis
0742D Loco verbi
jungitur, habent vulgati
sit.
jungitur, desinente
0743A jam lege viduam legis Ecclesiam esse demonstrat, Christo legitime copulandam. Hanc ergo legis viduam benedicendo benedicet.
25.
Pauperes saturat Christus, dum ad eos saturandos invitat.—Deinde ait,
Pauperes ejus saturabo panibus. Bonum est in Ecclesia pauperes non esurire: quia cum inops pascitur, aut sitiens potatur; aut nudus vestitur, aut infirmus
visitatur, aut carcere clausus requiritur; ei haec officiorum obsequia deferuntur, qui in singulis nobis esurit, et sitit,
et alget, et infirmatur, et clauditur: quique ait:
0743C
Amen semel tantum.
Amen, amen dico vobis, quia quae fecistis uni ex minimis istis, mihi fecistis (Matth. XXV, 40) . Per hanc ergo dictorum ejus fidelem
0743C Apud Bad. Er. et Lips.
promissionem. Retinendum cum Par. et mss.
professionem, qua nimirum Christus quod pauperibus, hoc sibi praestitum denuntiat.
professionem pauperes ejus panibus saturat. Saturat autem et eos panibus, qui
0743B per humilitatem cordis contemptumque saeculi se ipsos in paupertate constituunt, quos cibo vitae perennis explebit, sicut
loco alio dictum est:
Divites eguerunt et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono.
26.
Sacerdotum gloria, et sanctorum laetitia perfecta. —Dehinc sequitur, Vers. 16:
Sacerdotes ejus induam
0743C
Salutare. Mox,
exultatione ejus exultabunt.
salutari, et sancti ejus exsultatione exsultabunt. Sacerdotes superius justitia induuntur, sed profectum honoris sui sumunt: salutari scilicet induuntur, conformes effecti
gloriae
0743C Id est,
Salvatoris, nec debuit apud Par. substitui
salutari, refragantibus aliis libris. Mox a mss. reg. et Turon. abest
de coelis.
salutaris: quia, secundum Apostolum, de coelis salvificatorem nostrum exspectamus, qui 516 potens est, secundum operationem
efficientiae suae, corpus humilitatis nostrae conformare corpori gloriae suae (Phil. III, 20, 21) . Hoc
0743C ergo salutari sacerdotes
0744C
Induentur.
induuntur; sed et sancti exsultatione exsultabunt. Superius exsultabunt tantum, adhuc
0743C Perperam apud Par.
in humilitate corporis, cum respiciatur illud Pauli,
reformabit corpus humilitatis nostrae.
in humilitatis corpore positi, et spe tantummodo aeternitatis laeti: caeterum
0743D In vulgatis
tunc. Legendum cum mss. reg. et Turon.
nunc, hoc est, in versu qui modo enarratur: quae particula opponitur voci
superius, versum nonum indicanti. Hoc sibi vult: Versu 9 habemus,
sancti tui laetentur, sed non adjicitur
laetitia, adeoque exprimitur laetitia inchoata sanctorum in hoc saeculo spe tantum gaudentium: nunc autem non legimus tantum
exsultabunt, sed cum hac accessione scil.
exsultatione, sanctorum qua consummata laetitia significatur.
nunc perfecta exsultatione exsultantes, non spe, sed veritate, non in imagine, sed corpore. Est enim plerumque
0744A exsultatio, quae demutari solet vel casu, vel infirmitate, vel tempore:
0743D Excusi,
ad hoc vero haec sanctorum exsultatio ea est: castigantur ex mss.
et vero haec sanctorum exsultatio est, ut exsultatione consummatae in se exsultationis exsultent.
27.
Regnum Christi.—Causa autem exsultationis ostenditur, Vers. 17:
Illic producam cornu David. Cornu regni
0743D In mss.
insignium est.
insigne est: per hoc enim unguentum regium regnaturis infundebatur.
Illic cum dicitur, requies significatur, de qua dictum est,
Haec requies mea in saeculum saeculi. In hac igitur requies cornu David, id est, regnum illius de quo
0743D In vulgatis,
prophetat. Magis placet cum mss.
prophetatur: nam subsequens vox
David est in secundo casu, puta,
regnum illius David de quo prophetatur.
prophetatur David, Deus
0744C
Producet.
producit: non illud humanum, nec corruptibile, nec caducum, sed illud quod
0744C Sic mss. ubi in vulgatis,
secundum regnum Dei.
secundum requiem Dei in saeculum saeculi est. Et quorum erit regnum coelorum? Nempe de quibus dictum est:
Beati
0744B
pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3) , id est,
0744C Ms. reg. cum Turon.
in quo. In hoc Danielis vocabulum constanter exprimitur ut supra notatum est.
in quos aeternus rex, et cujus secundum Danielem regni finis nullus est, regnabit (Dan. VII, 27) .
28.
Non latet. Prophetia omnis, lucerna Christi.—Non occultus igitur hic rex est: hunc Lex praedicat, hunc Prophetae pollicentur, hunc Joannes poenitentiae praedicator ostendit.
Ille est enim, secundum Domini in Evangelio dictum, lucerna ardens, Christum tenebris mundi hujus ostendens (Joan. V, 35)
. Omnis igitur de eo prophetia, lucerna est ejus, ignorantiae nostrae nocti scientiae lumen ostendens, infideles atque impios
veritatis luce confundens, et in Unigenito paternae majestatis gloriam docens. Et hoc illud est quod sequitur:
Paravi lucernam Christo meo.
0744C Vers. 18.
Inimicos ejus induam confusione: super ipsum autem
0744C Bad. Er. et Lips.
florebit. Apud Par. juxta mss. fidem restitutum est
floriet, quo de verbo notum est illud Augustini lib. II de doctrina Christ. c. 13:
Quod jam auferre non possumus de ore cantantium populorum.
0744D Super ipsum autem floriet sanctificatio mea;
nihil profecto sententiae detrahit: auditor tamen peritior mallet hoc corrigi, ut non floriet,
sed florebit
diceretur. In vetere quoque psalterio, quo S. Germanum Paris. usum fuisse ferunt,
floriet legere est.
floriet sanctificatio mea. Parata lucerna est, ne ad cognoscendum eum nox ignorationis
0744D Ita mss. At editi,
existeret.
obsisteret. Inimici 517 ejus confusione induentur; videbunt enim filium hominis in majestate Patris sui: et non salute,
sed confusione induentur,
0744D Bad. Er. et Lips.
terreno scilicet et indecoro corpore. Par. ex ms. Mic.
terreni scilicet et indedecori corpore. Reg. ac Turon.
terreni scilicet dedecoris corpore. Ex his duabus lectionibus vera conficitur. Porro impii post resurrectionem nuncupantur
terreni, quia nimirum non immutabuntur, adeoque ut antea pertinebunt ad primum hominem de quo Apostolus,
Primus homo de terra terrenus. Dicuntur etiam
in dedecoris corpore; quia corpori gloriae Christi non configurati.
terreni scilicet
0745A et in dedecoris corpore resurgentes:
super ipsum autem floriet sanctificatio mea. Exaltavit, inquit,
eum Deus, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen: ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium, et terrestrium,
et infernorum, et omnis lingua confiteatur; quia Dominus Jesus in gloria est Dei Patris
(Philip. II, 9 et 10) , qui est benedictus in saecula saeculorum. Amen.
0745D Hujus Psalmi enarrationi sic finem imponit:
Explicit Psalmus CXXXI. Et hic loci deserit nos sub tot saeculorum pondere fatiscens codex
0746D Veronensis Ecclesiae; postremis detruncatus membranis.