IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Henrici de qua quaest. 8. num. 3. et 1. distinct. 3. quaest. 6. est, Angelum cognoscere creaturas per habitum ipsi inditum, includentem essentialiter relationem ad omne intelligibile per eum ; et explicat quomodo secundum Henricum talis habitus reducit intellectum in actum secundum, ponitque pro Henrico 5. rationes.
Hic dicitur (a) quod Angelus omnes quidditates cognoscit per unum habitum scientialem. Modus ponendi est iste, quod licet habitus sit in intellectu, sicut forma in subjecto, sive impressive, tamen objectum quod resplendet in ipso habitu non est nisi objective.
Et si quaeratur, (b) qualiter per habitum possit objectum esse praesens tanquam resplendens? Dicitur, quod habitus scientiales, licet sint habitus de prima specie Qualitatis, tamen super ipsam scientiam fundatur respectus essentialis ad scibile, qui ab ea absolvi non potest, tanquam ad aliquid, a quo in essentia et esse suo dependet, ita quod intellectus capere eam non potest, nisi capiendo scibile, respectu cujus est, propter naturalem colligantiam correlationis, quam habet ad illud. Et licet ibi sit divinitus indita, (c) non minus habet respectum illum essentialem ad scibile, ita quod ex natura habitus scientialis resplendet semper scibile ab eo cujus est in ipso intellectu,multo naturalius quam possibile esset fieri per speciem, quanto essentialius dependet scientia a scibili, quam species a re a qua habet causari.
Et si quaeretur (d) quomodo per unum habitum sunt plura objecta praesentia, respondetur quod unicus habitus scientiae continet virtualiter multa intelligibilia circa quae est scientia, et tanto magis actualiter, quanto simplicior est: ita quod si essent infinitae species creaturarum , ille unus habitus sufficeret ad intelligendum omnia illa, etiam in infinitum procedendo unam post aliam, et hoc tanto facilius et limpidius singula intelligendo, quanto habitus fuerit magis indeterminatus, et minus determinatus in natura et essentia sua, secundum quod Angeli superiores ponuntur intelligere per habitus universaliores et simpliciores quam inferiores.
Si autem quaeratur, (e) quomodo iste habitus reducit intellectum Angeli de potentia intelligendi ad actum intelligendi? Dicitur, quod intellectus Angeli habitu illo sibi concreato, naturaliter inclinatur ad intelligendum rerum simplicium quidditates , quemadmodum grave non impeditum statim sua gravitate inclinatur deorsum, et tanto magis inclinatur illo habitu naturaliter ad intelligendum hoc quam illud, quanto ille habitus essentialius ordinatur ad unum quam ad aliud, ut ad intellectionem suiipsius, vel creaturae magis perfectae, quae habet plus intelligibilitatis: et tunc cum intellectus sit factus in actu primo ad intelligendum primum, libero arbitrio voluntatis ex habitu discurrit ad singula tam complexa quam incomplexa cognoscenda: discursu dico cognoscendo hoc post hoc, non cognoscendo hoc ex hoc, et secundum quod ex imperio voluntatis ad aliquid tendit determinate, ad illud idem habitus inclinat determinate: habitus enim determinate movet ad aliquid, secundum quod impellitur erga illud ex imperio voluntatis.
Pro ista opinione ex dictis sic opinantis possunt elici quinque rationes, quarum prima est, quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, in anima non sunt nisi tria, potentia, habitus et passio: sed ratio intelligendi in Angelo, non potest esse sola potentia sua, quia aliquid sic naturale esset sufficiens principium repraesentandi omnia intelligibilia: nec passio, certum est ; ergo, et caetera.
Secunda talis est, in intellectu non habente habitum, potest generari habitus per frequentes actus elicitos; ergo si Angelo non esset concreatus habitus scientialis ad cognoscendum, posset in se generare talem habitum, et sic esset in potentia essentiali ad actum, non solum secundum, sed primum, sicut intellectus noster, quod est inconveniens.
Tertio , quia dicit Dionysius de Divinis nomin. cap, 7. quod con nexio universi consistit in hoc, quod supremum inferioris conjungitur cum infimo superioris, sed supremum in cognitione humana est quod prompte cognoscat per habitum scientialem hujus: ergo haec cognitio ponenda est in Angelo.
Quarto, si nulla esset ratio nisi quod species sine habitu non sufficit ad perfectam cognitionem, et habitus perfectus sine specie sufficit , frustra ponitur species propter actum intelligendi.
Quinto, in voluntate non ponuntur aliqua plura, ut principia volendi diversa objecta: igitur nec in intellectu ponuntur diversa principia intelligendi, sed sufficit unus habitus in intellectu perfecto ad repraesentandum quaecumque sibi naturaliter cognoscibilia.