IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Hic dicitur. Doctor in ista quaestione, primo recitat duas opiniones. Secundo improbat eas, et tertio ad quaestionem respondet. Circa primum est primo una opinio Henrici, quodlib. 5. quaest 14. quae opinio in sententia stat in hoc, quod in Angelo, puta Gabriele est tantum unus habitus numero concreatus sibi, qui est ratio repraesentandi omnes quidditates creatas alias ab ipso, et hoc in ratione objectorum actu intelligibilium, est etiam ratio causandi saltem partialiter illarum quidditatum cognitionem.
Expono tamen litteram, quia est aliqualiter difficilis. Cum dicit: Modus ponendi est iste, quod licet habitus sit in intellectu,etc. id est, quod quamvis iste habitus, qui ponitur ratio repraesentandi quidditates, sit formaliter impressus in intellectu, sicut forma accidentalis in subjecto, objectum tamen repraesentatum per ipsum habitum, puta quidditates creatae, non sunt in intellectu formaliter, sed tantum objective, id est, quod per illum habitum habent rationem objecti actu intelligibilis, quia ante illum habitum nullo modo erant praesentes in ratione objectorum intelligibilium, id est, quod potentia propinqua actu possent intelligi, sed per talem habitum fiunt sic praesentes. Sequitur :
(b) Et si quaeratur, qualiter per habitum possit objectum esse praesens tanquam resplendens, id est, in ratione objecti actu intelligibilis. Dicitur,quod habitus scientiales, licet sint habitus de prima specie Qualitatis, tamen super ipsam scientiam fundatur respectus essentialis ad scibile, qui ab ea absolvi non potest, tanquam ad aliquid, a quo in essentia et in suo esse dependet, id est, quod talis habitus ultra hoc, quod est vera qualitas, necessario includit quemdam respectum, sive relationem terminatam ad qualitates scibiles, quae necessario in esse et conservari dependet a tali habitu, et sic habitus ut includens talem respectum, necessario refertur ad ipsum scibile, dependet etiam necessario ab ipso objecto scibili, sicut relatio dependet a termino, et est talis necessitas illius relationis, quod intellectus non potest capere illum habitum scientialem, quin capiat talem relationem, et per consequens necessario ipsum scibile, respectu cujus est talis habitus, et hoc propter naturalem colligantiam correlationis, quam habet ad illud, quare talis habitus necessario refertur ad scibile. Sequitur:
(c) Et licet ibi sit divinitus indita, scilicet talis qualitas scientialis, non minus habet respectum illum, etc. Hic respondet tacitae objectioni, quasi quomodo est possibile, quod ex quo talis qualitas scientialis non est causata a quidditate scibili, quomodo dicit respectum essentialem terminatum ad ipsum scibile ? Ponimus enim speciem intelligibilem dicere necessario respectum ad scibile, quia est causata ab ipso ; ista autem qualitas scientialis est tantum divinitus causata.
Respondet, quod licet ita sit, tamen ex natura habitus scientialis resplendet semper scibile ab eo, cujus est in ipso intellectu multo naturalius, quam possibile esset fieri per speciem.
(d) Et si quaeratur, quomodo per unum habitum sunt plura objecta praesentia ? Respondetur,quod unicus habitus scientiae continet virtualiter multa, etc. id est, quod sicut una species intelligibilis esset ratio repraesentandi unum objectum, et similiter esset ratio cognoscendi, et alia aliud, et sic de aliis ; tamen iste habitus propter sui simplicitatem est ratio repraesentandi omnia objecta nata repraesentari per proprias species, et similiter est ratio cognoscendi omnia illa etiam in infinitum unum post aliud, id est, quod si essent objecta infinita non actu, cum sit impossibile, sed successive unum post aliud, adhuc esset ratio repraesentandi et cognoscendi omnia illa in infinitum. Sequitur : et hoc tanto facilius, etc. Vult dicere, quod sicut aliqua causa quanto est illimitata et indeterminata ad plures effectus, tanto plures effectus producere potest, ita et habitus scientialis, quanto est indeterminatus et illimilatus, tanto plura objecta erunt repraesentabilia et intelligibilia per ipsum, cum ergo talis habitus inditus Angelo sit simpliciter illimitatus respectu omnium quidditatum intelligibilium, etiamsi essent infinitae, sequitur quod erit ratio repraesentandi et cognoscendi eas.
(e) Si autem quaeratur, quomodo iste habitus reducit intellectum Angeli de potentia intelligendi ad actum intelligendi, id est, quomodo intellectus Angeli per illum habitum actu potest intelligere illas quidditates? dicitur, quod intellectus Angeli, etc.
Sed si quaeratur, quomodo ergo per illum habitum magis actu intelligit unum objectum quam aliud, dicit quod magis intelligit illud, ad quod magis talis habitus inclinat.
Et si ultra quaeratur, quare magis ille habitus inclinet ad unum quam ad aliud? Dicit, quod tanto magis inclinat ad unum quam ad aliud, quanto essentialius dependet ab uno quam ab alio, sive quanto magis essentialius ordinatur ad unum quam ad aliud ; et quia talis habitus essentialius ordinatur ad perfectiorem quidditatem, ideo magis inclinat intellectum ad cognoscendum illam, cum illa habeat plus intelligibilitatis.
Sequitur : et tunc, cum intellectus sit factus in actu primo ad intelligendum primum, id est, cum intellectus, primo habuerit notitiam primae quidditatis creatae, tunc libero arbitrio voluntatis ex habitu discurrit ad singula objecta tam complete, quam incomplete cognoscenda, sive perfecte vel imperfecte discursu, dico cognoscendo hoc post hoc, non cognoscendo hoc ex hoc, id est, quod habita actuali cognitione primi objecti per talem habitum, tunc discurrit per alia objecta, puta per A et B, et C, cognoscendo unum post aliud, quia simul non potest cognoscere plura perfecte, sed cognito uno immediate potest cognoscere aliud, et hoc modo discurrit inter objecta ; non autem discurrit inter objecta, cognoscendo unum ex alio sic, quod cognitio A sit ratio cognoscendi B, sed iste habitus est simpliciter ratio cognoscendi A, et B, et C, licet per prius sit ratio cognoscendi unum quam aliud.
Sequitur: et secundum quod ex imperio voluntatis ad aliquid tendit determinate ad illud, idem habitus inclinat determinate, id est, quod si voluntas determinate imperat intellectui ad cognoscendum B, habitus inclinat ad cognoscendum B, talis habitus inclinat intellectum ad ipsum B, et sic de aliis.