IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia D. Thomae Angelum superiorem per pauciores species intelligere quidditates, ita quod supremus, per valde paucas, vel forte unam, omnes quidditates intelligat, probatur duplici ratione. Doctor refutat utramque sententiam simul. Primo, ille habitus (idem est de specie) esset infinitus in perfectione, quia infinitas Dei probatur ex distincta infinitorum repraesentatione, de quo 1. d. 2. q. 1. n. 30. Secundo, ratio cognoscendi plura habet unum sibi adaequatum, in quo illa plura continentur, quia illa ratio est posterius respectu objecti, et sic ejus unitas dependet ab unitate objecti. Tertio, una ratio cognoscendi potest habere actum adaequatum, alias simul omnia distincte cognosceret Angelus. Quarto, Angelus cognoscit unum, ignoto alio, ergo non eodem, formaliter utrumque.
Alia opinio dicit (a) quod non oportet ponere in Angelo proprias rationes respectu quidditatum creaturarum singularum, quia Angelus inferior, licet per plures rationes cognoscendi cognoscat plures quidditates, superior tamen potest cognoscere per aliquam unam rationem, secundum quod probatur per Dionysium c. 12. Angel. Hierarch. Angeli, inquit, superiores habent universaliorem scientiam quam inferiores, et per rationem, quia priora sunt primo propinquiora, sicut in entitatibus, ita et in intellectionibus; igitur cum intellectus primus intelligat omnia per rationem unam, intellectus superior per pauciores rationes intelliget, quae intellectus inferior intelligit per plures.
Praeterea, ad hoc etiam arguitur, quia quanto aliqua ratio cognoscendi est in alio immaterialiori, sive actualiori, tanto universalius repraesentat. Major ista patet de specie in sensu, phantansia et intellectu: ratio hujus est, quia receptum est in recipiente per modum recipientis: igitur ratio illa, quae est in Angelo superiori actualiori, erit ratio cognoscendi plura in superiori quam in inferiori.
Ista opinio (b) videtur coincidere cum praecedente in hoc, quia sicut illa praecedens ponit quod infinitae quidditates possunt cognosci per illum unum habitum, quantum est ex se, ita ista habet ponere quod in aliquo uno Angelo, erit aliqua ratio una, quae esset ratio repraesentandi, non tot quidditates, quin plures. Procedendo enim secundum multitudinem quidditatum in universo, et specierum intelligibilium in Angelis, quarum semper est minor numerus in superiori, devenietur tandem ad aliquam unam speciem in aliquo Angelo, quae poterit esse ratio cognoscendi omnia inferiora, vel saltem ad aliquot paucas species, et ita quotcumque quidditates inferiores possent fieri, possent cognosci per tot species, et ita attribuendo uni speciei aliquam certam multitudinem quidditatum cognoscibilium, non esset ex parte ejus invenire, unde esset ratio cognoscendi tot et non plura. Et licet ista opinio secunda (c) posset aliquo modo vitare hanc conclusionem, tamen contra ipsam, licet non sit prima ratio quam ponam, erunt tamen contra eam aliae tres, sicut contra primam.
Probo igitur primo, (d) quod una ratio creata non potest esse cognoscendi infinitas quidditates, sive non tot, quin plures, quia ubi pluralitas numeralis requirit majorem perfectionem, ibi infinita pluralitas, sive numeralis infinitas, requirit infinitam perfectionem et virtutem. Exemplum, si posse portare simul plura pondera, concludit majorem virtutem, posse simul portare infinita, sive non tot quin plura, concludit infinitatem intensivam. Sed aliquid esse rationem distincte cognoscendi plures quidditates, concludit majorem perfectionem in ipso, quam esse rationem cogno scendi tantum unam: igitur si in Angelo, aliquid potest esse ratio cognoscendi infinita, sive non tot quin plura, illud erit infinitum, quod est impossibile.
Assumptum probo, quia accipiatur propria ratio repraesenta tiva istius quidditatis, quae aliquam perfectionem includit, inquantum est ratio repraesentativa istius. Similiter propria ratio illius quidditatis aliquam perfectionem includit, et illae perfectiones in propriis rationibus repraesentatis, sunt alterius rationis; igitur illa una quae repraesentat distincte ambo illa ut objecta, includit in se virtualiter plures perfectiones alterius rationis, et ita est quid perfectius in se, quam sit tantum alterum illorum. Hoc confirmatur ex hoc, quod dictum est libro primo, dist. 2. ubi probatum est Deum esse infinitum ex infinitate repraesentatorum per essentiam suam.
Secundo probo, (c) quod nulla una ratio creata potest esse ratio distincte cognoscendi plures quidditates. Primo, quia omnis una ratio cognoscendi, habet objectum unum adaequatum sibi, in quo objecto includuntur perfecte omnia cognoscibilia per rationem illam, si plura cognoscibilia per illam.
Patet per simile de essentia divina, ut ratio, et ut objectum; ideo enim, ut ratio est respectu infinitorum objectorum distincte repraesentativa, quia est prima unius objecti, quod perfecte includit omnia illa inquantum cognoscibilia: sed illa una ratio, quae ponitur, non habet aliquod primum objectum includens virtualiter omnes alias quidditates, secundum totam cognoscibilitatem suam. Ponitur enim praecise habere pro objecto omnia creata, et nulla creatura sic includit omnes. Major etiam probatur per rationem, quia unitas posterioris naturaliter dependet ab unitate prioris, quia ad distinctionem in priori, sequitur distinctio in posteriori, et non e contra. Omnis autem ratio cognoscendi, quae est in intellectu creato, (hoc est, quae non est participata sicut est essentia divina) se habet ad ipsum cognitum, sicut mensuratum ad mensuram, et ita sicut posterius naturaliter ad prius, quare unitas ejus naturaliter dependet ab unitate objecti mensurantis.
Igitur necesse est aliquod unum objectum esse mensuram ejus, sed objectum quod est mensura ejus, est ei adaequatum; igitur non est ratio cognoscendi alia, nisi quia virtualiter continetur in primo objecto, quod est mensura.
Tertio probatur major sic : nihil est ratio cognoscendi alterum perfecte, nisi sit propria ratio ejus, vel virtualiter contineat propriam rationem ejus cognoscendi. Sed non primo modo. cum sit ratio cognoscendi distincte plura alia ; igitur oportet quod contineat virtualiter rationes cognoscendi plurium, si sit ratio distincte cognoscendi illa. Minor patet, quia quidditas istius objecti est creata, et ita non potest continere distincte in cognoscibilitate alias quidditates, quia aliqua est entitas in inferiori, quae non continetur in superiori: igitur similiter in cognoscibilitate, quare, etc.
Praeterea secundo, (f) omnis ratio una cognoscendi, potest habere aliquem unum actum intelligendi adaequatum sibi; sed ista quae ponitur esse ratio respectu plurium quidditatum cognoscendarum, non potest habere aliquem unum actum adaequatum sibi, quia secundum istos intellectus iste non potest simul cognoscere distincte plures quidditates, quarum est illa ratio, quare, etc. Probatio majoris, quia omnis memoria perfecta potest habere intelligentiam adaequatam sibi, quoad hoc, quod ipsa secundum actum suum primum et totalem, potest producere effectum sibi adaequatum; quod patet, quia etiam memoria infinita Patris potest esse principium producendi notitiam actualem infinitam. Probatio minoris per rationem, non enim potest habere unum actum adaequatum sibi intensive, quia tunc iste actus contineret virtualiter actum intelligendi omnium aliarum quidditatum, quod non potest esse, nec extensive, quia tunc posset simul et distincte intelligere omnes istas quidditates, quod non est verum, nec illi concedunt: igitur, etc.
(g) Contra istas duas rationes instatur, quia aliqua forma plurium productiva, non oportet quod habeat unum objectum primum, in quo contineantur omnia alia objecta virtualiter, sicut patet de forma Solis respectu formarum generabilium et corruptibilium, nec etiam oportet quod possit habere unum actum sibi adaequatum, sed plures: sic in proposito.
Respondeo (h) vis productiva illimitata, aliquo modo ad aliquos effectus suos est aequivoca, et ideo est simpliciter nobilior et superior quolibet suo effectu, propter quod unitas ejus non dependet ab unitate effectus, sed effectus dependet a causa ista, et effectus possunt esse plures, hac causa existente una, quia in posterioribus potest esse pluralitas, cum unitate naturaliter prioris. In operationibus autem, (i) quae non sunt productiones, objectum habet ibi rationem prioris naturaliter respectu ejus, quod est proxima ratio operandi, loquendo in creaturis, et unitas posterioris naturaliter dependet ab unitate prioris.
Similiter, (k) etiam talem formam productivam non oportet habere necessario passum adaequatum sibi, tam secundum intensionem quam secundum extensionem, ita quod posset agere actione adaequata. Sed memoria ipsa inquantum operativa, habet intelligentiam naturalem in eadem natura, tanquam passum, vel quasi passum sibi adaequatum, quod scilicet potest recipere actionem, sive actum secundum omnimodo adaequatum, tam intensive scilicet, quam extensive actui primo ipsius memoriae, alioquin esset in memoria aliqua ratio cognoscendi, quae omnino excederet virtutem gignendi ipsius memoriae, ut est parens, et ita non caperent se partes imaginis mutuo, quod est contra Augustinum 7. de Trinit. Ideo enim aequantur comparando ad objecta, quia omne objectum eo modo quo potest esse in memoria, potest esse in intelligentia actualiter, et in voluntate secundum actum ejus amabiliter vel odibiliter. Et Magister dist. 3. primi. lib. adducit auctoritates Augustini ad hoc di centis, quod quidquid scio, memini.
Tertio arguo sic, (1) ille intellectus non eodem formaliter novit habitualiter plura, qui sine contradictione potest nosse hoc habitualiter, et non nosse illud, quia contradictio est, quod habeat idem formaliter et non habeat, et quod habeat aliquid quo sit formaliter tale, et non sit tale: igitur si potest non nosse A habitualiter, et nosse D habitualiter, non eodem novit A et B habitualiter: sed omnis intellectus creatus, potest nosse unum objectum, non noto alio, igitur nullus talis novit eodem habitualiter plura objecta. Probatio minoris, quia si non posset nosse habitualiter A, absque hoc quod cognosceret B sine contradictione, aut hoc esset ex parte intellectus talis, quod falsum est, quia potest unum nosse habitualiter et non aliud, aut ex parte necessariae colligantiae objectorum, quod falsum est, quia unum illorum intelligi potest ab intellectu nostro, non intellecto alio ; si ergo non propter necessariam connexionem objectorum, nec objecti ad potentiam, ergo nullo modo.