IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Arguit contra opinionem Henrici specialiter, quadrupliciter. Et primo contra id quod ait, illum habitum esse essentialiter respectum. Secundo, contra id quod ait, omne intelligibile creatum esse praesens intellectui per illum habitum.
Praeterea in speciali (a) contra primam opinionem de habitu arguo quadrupliciter. Prima contra id, quod ponunt de respectu essentiali, videtur contradicere Augustinus 7. de Trin. c. 2. Omne quod relative dicitur, est aliquid excepto relativo. Et probatum est dist. 1. hujus secundi, quaest, de relatione creaturae ad Deum, quod nulla relatio est formaliter vel essentialiter eadem fundamento, licet per identitatem sit quandoque eadem res; si igitur iste habitus est quaedam qualitas et entitas absoluta, non habet respectum ita essentialem, quin posset sine ipso intelligi.
Respectus non ponitur esse idem alicui, nisi respectu illius, ad quod essentialiter dependet, sed ad plura ejusdem ordinis, non potest aliquid essentialiter dependere, quia tunc uno terminante dependentiam ejus, aliud non terminaret, et sic esset, licet illud ad quod essentialiter dependet, non esset, quod est inconveniens. Si autem ponatur talis habitus, omnes quidditates sub eodem ordine repraesentabit, ita quod nulla mediante alia, sed omnes immediate;igitur, etc.
Praeterea, (b) si respectus ponatur idem alicui absoluto, non est nisi ad prius naturaliter, sicut patet ex quaestione praeallegata. Ille autem respectus habitus in intellectu
Angelico ad lapidem, non est ad prius naturaliter, quia lapis in nullo genere causae, se habet respectu talis habitus.
Secundo (c) contra hoc, quod posuit objectum praesens sub ratione intelligibilis per habitum, et primo per rationem suam. Probat enim quod species intelligibilis non potest esse ratio praesentiae objecti, quia perficit intellectum, ut ens quoddam est, sicut forma materiam, et per consequens non perficiet intellectum, ut intellectus est, nec per se erit a specie, intelligibile praesens inquantum intelligibile: multo magis potest hoc argui de habitu, quia habitus, inquantum habitus, est perfectio potentiae.
Praeterea secundo, (d) sequeretur multo magis in habitu nostro, qui causatur ab objecto, quod habitus noster scientialis esset respectus, vel illud per quod objectum intelligibile praesens esset, et ita adepto habitu scientiali, non requireretur conversio ad phantasmata, ad actualem intellectionem, quod ipse negat. Respondetur (e) quod intellectio nostra dependet a sensibus, non sic intellectio Angeli.
Contra, (f) si necessaria colligatio, sive respectus essentialis in habitu, est ratio propter quam objectum est sufficienter praesens per habitum, et ille respectus est essentialior in habitu nostro quam in habitu Angeli, quod videtur, quia causatur ab objecto, non autem ille: igitur propter istum respectum essentialem, magis erit habitus noster ratio talis praesentiae quam habitus Angelicus.
Tertio contra hoc (g) quod dicit quod omne objectum intelligibile creatum est praesens per istum habitum. Hoc enim videtur inconveniens, quia si Angelus in puris naturalibus crearetur sine aliquo tali habitu, quod est possibile, quia nullam contradictionem includit, cum ille habitus differat, sicut qualitas ab essentia Angeli, ille Angelus non posset se cognoscere, et ita esset imperfectior in intellectualitate natura Angeli de se, quam natura hominis, quia natura hominis, quantumcumque nuda facta, habet unde acquirat cognitionem intellectualem aliquorum objectorum ; Angelus autem non posset acquirere istum habitum, nec sine isto posset aliquid intelligere, ergo.
Praeterea, habitus (h) secundum istum, ideo non repraesentat singulare, sicut repraesentaret species, quia non est natus generari immediate ab ipsa re, sed tantum per actum intellectus conferentis simplicia. Sed ipse arguit contra speciem, quia quando aliquid genitum a sua causa naturali, natum est sic repraesentare illud sub illa ratione, sub qua gignitur ab eo, a quocumque imprimatur, semper sic repraesentabit; igitur habitus qui si gigneretur a sua causa naturali, sequeretur naturaliter apprehensionem simplicium, a quocumque etiam imprimatur, sequetur et praesupponet illam apprehensionem simplicium; igitur non potest esse propria ratio apprehendendi simplicia.
Praeterea quarto, quod dicitur quod iste habitus est principium cognoscendi quaecumque distincta objecta, videtur esse contra hoc prima ratio contra opinionem primam, quia sequeretur quod esset naturaliter infinitus.
Quod etiam dicit, (i) quod naturaliter in linat in id, ad quod voluntas imperando determinat, videtur esse irrationabile, quia illius habitus ut formae naturalis, est inclinatio determinata naturalis, et si sint multae inclinationes ad diversa, sunt ordinatae, ita quod saltem una est prima, et per consequens uti eo ad aliquid ad quod non inclinatur, primo videtur esse contra primam inclinationem ejus naturalem, et ita non mere naturaliter ad hoc inclinabitur. Nec videtur rationabile, quod una forma naturalis, quantum ad inclinationem suam naturalem, subsit voluntati creatae ; si enim grave manens actu grave moveretur sursum a Deo, etsi grave sit in perfecta potentia obedientiali ad Deum, non tamen videtur moveri passive naturaliter ex parte sua. Et quidquid sit ibi, non videtur quod aliqua forma naturalis in inclinatione sua naturali, subsit omnino in omni actu suo, voluntati creatae, ita quod ad hoc naturaliter inclinetur, ad quod voluntas creata vult eam inclinari.
Praeterea, (k) quomodocumque ipse poterit dicere, quod per imperium voluntatis habitus repraesentet aliud et aliud, multo melius potest poni quod habens multas species intelligibiles, posset uti nunc una species, nunc alia, et erit naturalitas in qualibet specie repraesentante et inclinante ad suum objectum, et libertas in ipso utente hac specie vel illa.