IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit Doctor ad cognoscendas distinctas naturas, ponendas in Angelo distinctas species, quae non sunt essentialiter, sed accidentaliter habitus. Quod vero tales species in eo sint, probat, quia alias non posset cognoscere quidditatem non existentem, quam nos cognoscimus. Secundo, Angelus superior cognoscere potest inferiorem abstractive per speciem ; ergo et ipse inferior sic ipsum.
Ad quaestionem (a) igitur concedo conclusiones quatuor primarum rationum, quae probant quod Angelus ad cognoscendum distinctas quidditates, habeat distinctas rationes cognoscendi. Et si quaeratur, quae sunt illae rationes cognoscendi? dico, quod habet rationes cognoscendi alias ab essentiis cognitis repraesentantes eas, quae rationes proprie et vere dicuntur species intelligibiles. Et si ab aliquibus (b) dicantur habitus, per hoc exprimuntur accidentaliter, ut per accidens speciei, et in universali, nam ratio habitus accidit speciei prout species est in intellectu, a quo non de facili deletur, et ideo habet rationem habitus, quia rationem formae permanentis, sed hoc non dicitur in quid de hac qualitate, sicut habitus non dicitur in quid de specie, eadem enim essentia absoluta in genere Qualitatis potest esse habitus et dispositio. Similiter habitus est (c) universale ad talem speciem intelligibilem fixam, quia licet omnis talis firmata sit habitus, non tamen e converso, imo nec omnis habitus intellectualis est ejusdem speciei cum specie intelligibili ejusdem objecti. Quod patet, tum quia species primi objecti, quod non est praesens naturaliter per essentiam, praecedit naturaliter actum cognoscendi illud: habitus autem respectu illius objecti, sequitur naturaliter illa ex quibus generatur ; idem autem essentialiter non sequitur naturaliter, et praecedit naturaliter, quia non est circulus in essentialiter ordinatis, nec in causis, nec in causatis. Tum, quia habitus potest esse intensior cujus species intelligibis est remissior, et e converso, nam habens intellectum imperfectum, in quo recipitur species intelligibilis imperfecta, habet speciem intelligibilem remissiorem quam alius habens perspicaciorem intellectum. Quod patet, quia causae naturales in isto et in illo sunt inaequales, scilicet intellectus agens et phantasma, et causae naturales agunt secundum ultimum suae potentiae, ergo species intelligibilis in isto imperfectioris intellectus est remissior quam in illo perfectioris, ubi est intensior: et tamen ille tardior potest frequentius considerare istud intelligibile, cujus habet speciem, et ex hoc habere intensiorem habitum respectu illius objecti, qui habitus sit qualitas facilitans ad considerationem istius objecti.
Sic igitur per accidens, (d) et in universali dicitur ista ratio intelligibilis habitus: per se autem et essentialiter dicitur esse talis ratio, species intelligibilis, quia in hoc propriissime exprimitur, magis proprie etiam, quam in ratione similitudinis.
(e) Quod autem talem rationem cognoscendi aliam ab essentia sua, habeat Angelus respectu aliarum quidditatum a se, probatur, quia cognoscit per aliquid, per quod illas quidditates cognosceret, etiam si illae quidditates non essent in se existentes. Hoc enim est perfectionis in intellectu nostro, quod habemus cognitionem actualem de re ipsa non existente, igitur multo magis convenit intellectui Angelico ; sed talis cognitio de re, quae potest haberi de ipsa non existente in se, non posset haberi nisi per rationem repraesentantem ipsam; igitur. Et ex hoc sequitur ulterius quod etiam de quidditate sua habeat rationem cognoscendi, quia nulla cognitio ex suo genere imperfecta convenit superiori Angelo, quin inferior posset habere de eodem imperfectiorem secundum genus ; sed superior potest habere de inferiori cognitionem, ex jam probato per speciem et per essentiam; cognitio autem per speciem, est imperfectior ex suo genere, cognitione per essentiam, igitur Angelus inferior potest habere de se cognitionem per speciem. Et si objicitur, quod hoc contradicit dictis in prima quaest. quod Angelus cognoscit se per essentiam suam, dico, quod Angelus quamlibet quidditatem aliam a se, et suam, et seipsum potest cognoscere per essentiam, quando cognoscit cognitione intuitiva, scilicet sub ratione, qua praesens est in existentia actuali, et potest cognoscere per speciem quando cognoscit eam cognitione abstractiva, de qua aliquantulum tangetur dist. 9. quaest. de locutione Angelorum.