In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Solvit argumenta principalia, explicando optime varia axiomata, ad multa deservientia.
Ad argumenta (a) principalia. Ad primum dico, quod intentio Philosophi 3. Metaph. est de speciebus subalternis, patet ex prima proprietate numeri, ubi vult quod sicut numerus stat ad indivisibilia, ita resolutio definitionum, stat ad indivisibilia: igitur quidditates istae sunt ordinatae in universo, sicut numeri sunt ordinati resolubiles in unitatem, loquitur ergo de speciebus subalternis, et ita non est ad propositum loquendo de speciebus specialissimis in universo, tamen si de illis accipiatur, non ab auctoritate, sed tanquam aliquid in se verum, dico, quod superior Angelus habet perfectiorem entitatem quam inferior, non tamen includit totam entitatem inferioris, ita quod inferior non differat ab eo, nisi per negationem: non enim species in universo distinguuntur per negationes, sed per proprias rationes. Verumtamen essentia divina, quae infinita est, includit eminenter omnes perfectiones, et ideo nulla superior est sufficiens ratio cognoscendi inferiorem, sed sola essentia divina.
Ad illud secundi de Anima, (b) dico, quod Philosophus loquitur ibi specialiter de sensitiva et vegetativa, et intellectiva: nec est simile de speciebus numerorum et figurarum, et speciebus specialissimis in universo, quia numeri et figurae majores includunt minores, sicut partes secundum totam entitatem eorum, et ex hoc sunt rationes sufficientes cognoscendi eos, non ita species in universo superiores includunt inferiores.
Ad secundum dico, (c) quod species rei materialis est perfectio Angeli in esse intelligibili, non quidem substantialis vel essentialis, sed accidentalis, et talis non semper excedit suum perfectibile simpliciter, imo omne accidens est simpliciter minus ens quam substantia, ex 7. Metaphysicae.
Et si dicatur, qualiter potest esse perfectio accidentalis naturae ita perfectae, si est inferior infima natura, scilicet substantiae corporalis ; dico, quod non est omnino inferior illa natura, quia non est effectus ejus, ut causae totalis, sed est effectus ejus et intellectus Angeli, tanquam aliquorum integratnium unam causam totalem. Possibile autem est effectum alicujus causae partialis excedere suam causam partialem, quia aliquid perfectionis potest habere ab alia causa partiali, propter quam perfectionem, potest excedere illam causam partialem, ita quod species albedinis in intellectu Angeli, est perfectio intellectus ejus, non quidem perfectior entitas, entitate, quae est albedo, secundum quod est genita ab albedine, quia ut sic, deficit aliquo modo ab entitate simpliciter, quia est accidens genitum ab albedine, sed quia estetiam genita ab intellectu Angeli, est perfectio vitalis, et quodammodo perfectior ipsa albedine, sed iste excessus perfectionis, non est nisi secundum quid.
(d) Ad ultimum patet, quod simul stant quod intelligat se per speciem et per essentiam, sicut quaecumque alia a se, et hoc naturaliter, excepta sola essentia divina.