IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad argumenta principalia. Ad primum, dicit Doctor quod auctoritas Philosophi non est ad propositum, quia loquitur ibi de speciebus subalternis, quod patet per primam conditionem et comparationem distinctionis, ut supra declaravi in primo, dist. 17. quaest. ult. nam sicut numerus resolvitur ad indivisibile, puta ad unitatem, sic definitio speciei tandem resolvitur ad aliquid omnino indefinibile ; quod patet, quia si definiatur homo, quod est substantia corporea, animata, sensibilis, rationalis: dempto rationali, adhuc restat definitio animalis, quia substantia corporea, animata, sensibilis, et sic superius ad hominem adhuc est definibile ; et dempto sensibili, adhuc restat definitio animati, et sic animatum est definibile ; dempto animato, adhuc restat definitio corporis ; dempto autem corpore restat ipsa substantia, quae non est definibilis, et sic loquitur Aristoteles de speciebus subalternis, includendo etiam speciem specialissimam, quod landem devenitur ad aliquod omnino indivisibile.
Si dicatur, substantia non est species, dico, quod accipit ibi Doctor ordinem superioris et inferioris, ita quod est deveniendum ad aliquod superius, quod omnino est indivisibile, id est, indefinibile, sicut etiam numerus resolvitur ad unitatem omnino indivisibilem. Et non loquitur Aristoteles de speciebus specialissimis, quia non dicimus quod una species resolvitur in aliam, nec quod sit definibilis per aliam, sicut numerus resolvitur in unitatem, et sic patet, quod illa auctoritas non est ad propositum. Sequitur: Tamen si de illis accipiatur. Dicit quod forte secundum veritatem species specialissimae habent se sicut numeri, ut expositum est supra. Et cum infertur, ergo sicut major numerus continet minorem, ita species perfectior continet minus perfectam. Dicit Doctor quod species perfectior, puta Angelus, non continet imperfectiorem, puta lapidem secundum suam entitatem; et sic dicit, quod non sic contingit, ita quod inferior non differat ab eo, nisi per negationem, puta, quod lapis, qui est perfectionis ut octo, et Angelus qui est perfectionis ut decem, differat ab Angelo tantum per negationem majoris perfectionis in Angelo. Sed dicit, quod ipse lapis differt ab eo positive, scilicet per propriam rationem formalem, puta per ultimam differentiam constituentem lapidem in esse specifico.
Sed hic oriuntur aliquae difficultates. Prima est ista, nam dicit Doctor in quarto, dist. 1. quod species perfectior eminenter vel virtualiter continet imperfectiorem, et hic dicit oppositum.
Item, in d. 2. q. 1. primi, dicit quod causae essentialiter ordinatae sic se habent, quod superior est perfectior essentialiter, et inferior agit in virtute superioris ; si sic, ergo species superior continet virtualiter inferiorem, quae agit in superioris virtute.
Item, in prologo quaest, penult. de scientiae subjecto, dicit, quod continere virtualiter est continentia causalitatis, sed una species superior, puta, Sol causat aliquem inferiorem, sive multa individua alicujus inferioris; ergo continet virtualiter, cujus oppositum hic dicit.
Item, ipse vult quod relatio cognoscatur per se ratione termini et fundamenti, ita quod terminus et fundamentum sunt ratio formalis intelligendi illam, ut patet a Doctore, in primo, dist. 8. quaest. 3. et potest elici ab ipso in prologo q. 1. et in primo, dist. 3. quaest. 3. Et tamen vult, quod objectum faciens notitiam alterius contineat illud virtualiter, ut patet ab ipso in primo, dist. 3. quaest. 1. et potest elici quaest. 3. et 7. et patet expresse dist. 8. quaest. 2. et 3. et in secundo, dist. 3. quaest. 9. et tamen fundamentum et terminus distinguuntur specie ab ipsa relatione, cum sint diversorum Praedicamentorum.
Respondeo quod Doctor, in quarto, vult quod species superior contineat eminenter inferiorem, sed talis eminentia est duplex. Nam quaedam est eminentia per essentiam, et nullo modo per participationem, sicut essentia divina, ut haec, continet virtualiter, et secundum omnem entitatem, quamlibet aliam entitatem, ita quod ipsa est simpliciter, et prima ratio essendi cujuslibet alterius quidditatis, et sic potest esse ratio cognoscendi omnem aliam. Alia est eminentia participata, et haec duplex, quaedam est eminentia, inquantum est in correspondentia majoris perfectionis, non tamen illa major perfectio continet minorem secundum totam entitatem, cum non possit illam producere in esse secundum totum suum esse, nec conservare illud ; et hoc modo Angelus non continet aliquam speciem, quia nullus Angelus potest generare aliquam formam immediate, ut patet secundum Philosophos, et etiam Theologos. Et hoc Doctor infra, dist. 8. et in quodlib. et sic patet quod essentia Angeli non est ratio cognoscendi essentiam inferiorem, cum non contineat illam virtualiter modo praedicto,
Si dicatur, nonne Angelus potest generare mediate, quia mediante motu coeli fit generatio, ut patet primo de Generatione: ergo si coelum generat, vel Sol, ergo in virtute Intelligentiae moventis illum.
Dico, quod non generat formam nec mediate, nec immediate, sed tantum movendo Solem applicat illum ad aliud et aliud passum, et essentia Solis est ratio generandi, non autem motus ipsius, ut alias exposui.
Ad illud de causis essentialiter ordinatis, dico absolute, quod causa superior continet inferiorem, sed Angelus non est hujusmodi causa, et forte loquendo proprie de causa superiori, in cujus virtute agit secunda, et eo modo movet quo movetur a prima, forte non reperitur alia nisi Deus.
Si dicatur 2. Physicorum, Sol et homo generant hominem, videtur, quod homo generet in virtute Solis ; dico, quod non, quia per impossibile destructo Sole, stante natura hominis posset generare alium hominem, patet ro quarto, dist. 47. in simili, bene verum est, quod Commentator in secundo Metaph. posuit sic ordinem essentialem causarum, quod superior non possit agere nisi agente inferiori, quae positio est simpliciter falsa, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. quaest 1. dist. 8. quaest 4. et in secundo, et in quodlib. quaest. 7. et semper loquor de ordine essentiali causarum simpliciter et perfecto. Si etiam poneretur ordo essentialis inter Deum, Solem et hominem, etc. posset distingui de ordine essentiali causarum. Primo, quod posterior licet agat in virtute superioris, non tamen superior continet inferiorem secundum totam quidditatem suam in essendo, licet in operando, ut aliqui dicunt. Alio modo ut superior continet secundum totam entitatem inferiorem, et isto secundo modo non est ordo essentialis inter Solem et hominem. Primus tamen modus non videtur possibilis, quia continens causalitatem alicujus, perfecte continet etiam entitatem illius perfecte virtualiter, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. quaest. 1.
Ad aliud de subjecto scientiae, dico, quod continentia virtualis est duplex. Quaedam est per adaequationem et praecisionem, et sic subjectum adaequate et praecise continet propriam passionem et notitiam illius ; et hoc modo loquitur Doctor ibi, quod talis continentia est ratio cognoscendi contentum, et licet Deus non possit causare cognitionem subjecti, ipso subjecto non concurrente, tamen potest causare notitiam perfectam illius passionis, quia virtualiter continet totam entitatem hominis, et etiam passionis, si illa esset causabilis immediate.
Si dicatur, nonne Deus potest supplere causalitatem cujuscumque causae extrinsecae.
Dico quod sic, secundum omnes Theologos, ut patet a Doctore in pluribus locis ; ergo potest supplere causalitatem subjecti respectu passionis. Dico, quod potest supplere omnem causalitatem cujuscumque causae secundae, loquendo de causa proprie sumpta, quae producit aliud inquantum aliud, subjectum vero non est proprie causa effectiva passionis, quia tunc passio realiter distingueretur ab ipso, de quo alias dictum est. Alia est continentia virtualis, quae non est secundum adaequationem et praecisionem contenti, et hoc modo Sol potest continere multa virtualiter, et talis continentia non est ratio cognoscendi contentum. Doctor vero loquitur de continentia secundum totam entitatem, ut expresse dicit in secundo.
Ad ultimum patet, quia fundamentum et terminus continent ipsam relationem secundum totam entitatem, cum de necessitate naturae oriatur positis fundamento et termino; et non negat Doctor quod una species non contineatur in alia virtualiter, sed negat quod Angelus contineat virtualiter aliquam speciem inferiorem secundum totam suam entitatem; et non valet dicere, species imperfectior potest continere, ergo et perfectior, quia ignis continet caliditatem, quae est de Praedicamento Qualitatis, et tamen Angelus non continet, et rationem supra assignavi.
Secunda difficultas principalis in littera Doctoris est, quia dicit, quod Angelus non continet virtualiter speciem inferiorem, ita quod inferior non differt ab eo nisi per negationem, etc. Ex quo enim homo non tantum differt ab eo per negationem majoris perfectionis, sed etiam per propriam rationem, quia rationalitas est ratio distinguendi hominem a Deo ; igitur ex ista littera videtur, quod homo non contineatur virtualiter secundum totam entitatem ab ipso Deo.
Dico, quod haec littera non habet hunc sensum, intendit enim Doctor sic: una species differt ab Angelo per propriam rationem formalem, per quam illa species non potest contineri secundum totam entitatem in ipso Angelo, non sic respectu Dei.
(b) Ad illud secundi de Anima. Dicit quod hoc est dictum speciale de anima intellectiva, quia ipsa in eodem homine virtualiter continet vegetativam et sensitivam, patet, quia ipsa, ut unita corpori potest habere easdem operationes, quae habentur per vegetativam et sensitivam. Ex speciali autem non sequitur generale, quod species perfectior contineat virtualiter imperfectiorem ; et ista auctoritas Philosophi babel tantum veritatem de eadem anima intellectiva respectu vegetativae et sensitivae, quae inessent eidem homini, sed superfluunt propter adventum intellectivae, et non habere veritatem respectu alterius, non enim Intellectiva hominis continet virtualiter sensitivam bruti, vel vegetativam, de quo alias.
(c) Ad secundum. Tamen in ista littera occurrunt duae difficultates. Prima est in hoc quod dicit, quod species intelligibilis rei corporalis dependet etiam ab intellectu Angeli ut a causa partiali, quia ipse vult in Quodlibetis q. 15. et in primo, dist. 3. quaest 7. quod species sensibilis causatur a re sensibili extra, ut a causa totali, quare etiam species intelligibilis non aeque immediate causatur a re materiali ut a causa totali. Si dicatur quod species intelligibilis non immediate causatur a re materiali, sed a phantasmate, et tale phantasma concurrit tantum partialiter, quia in proposito species intelligibilis non causatur in intellectu Angeli ab aliquo phantasmate, cum tale non possit esse, sed praecise ab ipsa re materiali.
Respondeo quod aliud est loqui de sensu exteriori et intellectu, quia species sensibilis, ut a totali causa causatur immediate in medio illuminato a re sensibili, et illa causat aliam in alia parte medii, et tandem illa quae est propinquior organo sensus, causat aliam in ipso organo ejusdem rationis, quae immediate recipitur in ipso organo, et sic non est necesse potentiam sensitivam concurrere ; sed species intelligibilis immediate recipitur in intellectu possibili, qui sic se habeat respectu intellectus agentis, quod nihil potest recipere nisi ab intellectu agente. Potest etiam dici, quod quia species intelligibilis est talis entitas, ideo non potest causari, nisi in intellectu possibili concurrente intellectu agente ut causa partiali, et species sensibilis est talis entitas, quae potest causari in organo sensus, non concurrente potentia sensitiva, neque ut causa totali, neque ut partiali. Sed de hoc satis dictum est in primo, dist. 3. quaest 6.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod species intelligibilis albedinis excedit albedinem tantum secundum quid. Hoc non videtur, quia qualitas spiritualis excedit quamcumque qualitatem corporalem, hoc patet, species albedinis est hujusmodi ; tum, quia immediate recipitur in subjecto spirituali, scilicet in intellectu possibili ; tum etiam, quia est simpliciter inextensibilis.
Dico breviter, quod aliud est loqui de qualitate spirituali tantum genita a re spirituali, et aliud de qualitate spirituali genita a re corporali, sive a causa totali sive partiali. Primo modo qualitas spiritualis excedit omnem corporalem simpliciter, cujusmodi est species intelligibilis, et actus intelligendi rei mere intelligibilis ; sed secundo modo non sequitur. Sed si aliquo modo excedit, hoc erit, quia partialiter et principaliter erit a re spirituali, et sic quodammodo denominatione extrinseca diceretur perfectior. Sed de hoc alias erit sermo.
(d) Ad ultimum. Respondet Doctor, quod simul stant, etc. Vult dicere quod sicut Angelus potest se cognoscere per essentiam suam, ita quod essentia sua est ratio formalis cognoscendi se, ita potest cognoscere alia, puta lapidem per essentiam ipsius lapidis, ita quod essentia lapidis erit ratio cognoscendi lapidem, saltem partialis, loquendo semper de cognitione intuitiva. Similiter sicut Angelus potest cognoscere seipsum per speciem intelligibilem, ita et alia per propriam speciem intelligibilem aliorum, et hoc naturaliter. Et quod dicit excepta essentia divina, debet sic intelligi, quod Angelus non potest naturaliter cognoscere essentiam divinam per essentiam ipsius essentiae, habita tamen specie intelligibili ipsius essentiae supernaturaliter infusa per ipsam, potest cognoscere essentiam divinam abstractive, ut supra patuit.
Arguitur quarto ex prima propositione de Causis : Omnis causa primaria plus influit in causatum, quam secunda, cum ergo essentia Angeli respectu rerum corporalium habeat rationem causae primariae, sequitur quod erit magis ratio cognoscendi res corporales per essentiam suam, quam per species intelligibiles illarum rerum, vel saltem species intelligibilis ipsius Angeli, cum sit perfectissima, erit ratio cognoscendi omnia creata corporalia abstractive.
Dico quod non se habet,nec essentia Angeli, nec species intelligibilis ipsius respectu aliorum objectorum, quantum ad eorum cognitionem, ut causa simpliciter primaria, quia tunc non tantum magis influeret in effectum, sed virtualiter et eminenter contineret entitates eorum, similiter et causalitates, quod est impossibile.
Et cum dicit in illa confirmatione, quod intellectus humanus perspicacior plura intelligit in una ratione intelligendi quam minus perspicax ; dico quod haec propositio est simpliciter falsa, quia intellectus perspicacior hominis intelligit objecta eo modo quo nata sunt intelligi, et quantum ad causalitatem cognitionis eorum. Non enim intellectus Aristotelis magis per unam rationem intelligendi intelligit hominem et asinum, quam intellectus alicujus rustici,quia hoc repugnat intellectui humano, sed diceretur perspicacior, non ex natura intellectus, sed propter vel majorem dispositionem in corpore, vel propter assuetudinem, etc.
Contra, intellectus divinus secundum multos. Nota pro hoc argumento facto ad oppsitum, et pro conclusione affirmativa, in qua tenet, quod Angelus cognoscit quidditates creatas alias a se per aliam et aliam speciem intelligibilem, quod licet hoc firmiter teneat, tamen per hoc argumentum non concludit propositum, cum dicit quod intellectus divinus plura intelligit distincta per plures rationes, respectu plurium intelligibilium, quia hoc esset contra ipsum in prologo quaest, penult. et dist. 3. quaest 1. in quodlib. quaest. 14. et similiter in primo, dist. 35. de ideis, ubi vult, quod essentia divina sit simpliciter ratio cognoscendi omnia alia a se, et non per aliam et aliam rationem respectu alterius et alterius objecti. Hoc ergo argumentum concludit ad hominem, quia dicit Henricus quod Angelus praecise per unam rationem intelligendi intelligit alias quidditates a se, ut supra patuit. Ex alia parte tenet, quod essentia divina intelligit alia objecta a se per aliam et aliam rationem, ut patet ab ipso quodlib. 5. quaest 3. et quodlib. 8. et 9. quaest 2. quae opinio exposita est supra in primo, dist. 35. et 36. Si ergo Henricus ponit essentiam divinam cognoscere aliud et aliud objectum per aliam et aliam rationem intelligendi, habet hoc ponere de Angelo.