IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Solvit argumenta pro Henric. posita num. 5. exponendo aliquot axiomata.
Ad argumenta pro prima opinione. Ad primum (a) de 2. Ethicorum, procedendo per divisionem eorum, quae sunt in anima, concedo quod species vere potest dici habitus. Unde habitus potest praedicari de ipsa specie, tanquam praedicatum universale, et per accidens ; quod si debeat per se, et in particulari exprimi, recte dicitur species intelligibilis talis, non autem intelligit Philosophus, quod nihil sit in anima, nisi quod est habitus per se, imo illud cui convenit ratio habitus, est sic praedicatum universale.
Ad secundum (b) dico, quod Angelus non potest generare in se habitum ex actibus, (habitum dico qui sit alia res a specie,) quia habitus non generatur in naturaliter inclinatis, sive in summe determinatis ad unum, sicut non generatur in gravi per quotiescumque descendere, ratio descensus, nec generatur in violenter motis per quotiescumque tale moveri aliqua ratio, vel habitus facilitans, vel habilitans ad talem motum violentum, sicut patet de lapide moto sursum, sed generatur in potentiis de se indeterminatis ad actum, per actum frequenter elicitum. Non autem est imperfectionis aliquem intellectum creatum, esse summe habilitatum ad intellectionem, quod si aliquis est talis, erit Angelicus, et ita in illo sicut in summe habilitato ad actum, non poterit generari habilitas aliqua, quae dicatur habitus illo modo. Aut si careat tali habitu, qui sit habilitas quaedam ad considerandum hoc intelligibile, et intellectus ejus erit capax, tunc dico, quod non est inconveniens quod possit in se generare talem habitum.
Et cum dicis, ergo est potentialis sicut noster, non tantum ad actum secundum, sed ad primum, nego consequentiam, quia actus primus in intellectu est ille, qui praesupponitur actui secundo, qui est intellectio: habitus autem ille, qui est habilitas quaedam ad intelligendum et distinguitur a specie, non praecedit actum naturaliter, sed sequitur, propterea est posterior actu secundo, et ita non est actus primus, et propter hoc potentia ad istud non est potentia essentialis, imo quasi posterior potentia accidentali, quia potentia essentialis proprie est ad actum primum, praecedentem secundum actum.
Per hoc patet ad illud Dionysii. Dico enim quod supremum in inferiori est infimum in superiori, ubi non repugnat superiori illud, quod ponitur supremum in inferiori: hic autem repugnat, quia in nobis habitus scientiae est perfectio supplens imperfectionem intellectus nostri, pro quanto noster non est summe habilitatus de se, etiam quando habet rationem activam, per quam objectum est praesens sufficienter, adhuc enim deficit talis inclinatio summa, quae requiritur ad actum perfectissimum. Ista perfectio, licet in nobis suppleat imperfectionem, Angelo tamen repugnat, quia non potest in eo esse imperfectio quae suppleatur per istam perfectionem. Ita posset dici in multis aliis, quia si supremum (c) in elemento sit generare sibi simile, non oportet quod sit infimum in quolibet mixto proximo, quia aliqua mixta non generant sibi simile, quia repugnat eis talis perfectio supplens imperfectionem in inferiori, ita etiam inferiori potest repugnare quod est infimum in superiori, et tunc non valet e converso, scilicet, quod infima superiorum sint suprema inferiorum.
Ad quartum dico, quod si non esset alia ratio, nisi quod species quando est perfecta, sufficit ad perfectam intellectionem sine aliquo alio habitu a se, et in Angelo forte necessario sufficit sine aliquo habitu, quia habitus in eo, vel est impossibilis ut distinguitur a specie , vel si est impossibilis, non sufficit sine specie: hoc solum sufficit ad negandum habitum in Angelo alium a specie, tanquam principium necessarium ad actum intelligendi.
Ad ultimum dico (d) quod si objectum appetibile esset praesens appetitui praesentia propria, alia ab illa, quae est praesens potentiae cognitivae illius appetitus, requirerentur in appetitu propriae rationes quibus diversa objecta essent praesentia; sed suppositum est falsum, quia objectum praesens alicui potentiae cognitivae, per idem est praesens appetitivae correspondenti illi cognitivae.
Et tunc si arguas, voluntas non requirit diversas rationes: igitur nec intellectus, dico, quod antecedens est falsum, si intelligatur de illis rationibus, quibus objectum est praesens intellectui, quia illae sunt diversae, et illis eisdem sunt objecta praesentia voluntati. Sed si intelligas, quod non requiruntur in ipsa voluntate rationes, per quas objecta sunt praesentia, dico quod consequentia non valet, quia appetitiva non est nata habere objectum in se, eo modo quo est praesens potentiae cognitivae. Nec valet instare contra hoc de potentiis cognitivis ordinatis, non enim est similis ordo eorum inter se, quae sunt ejusdem generis, cujusmodi sunt potentiae cognitivae ordinatae, et eorum, quae sunt alterius generis, cujusmodi sunt potentiae cognitivae et appetitivae eis correspondentes, et ideo diversae cognitivae ordinatae habent diversas rationes, quibus objecta sunt eis praesentia, non sic autem cognitivae et appetitivae sibi correspondentes.