IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Nunc solvendae sunt rationes factae n. 5. pro opinione Henrici quibus probat, quod Angelus per unum habitum cognoscit omnia alia a se.
(a) Ad primum argumentum. Respondet Doctor concedendo, quod habitus potest praedicari de specie intelligibili, tanquam praedicatum universale et per accidens, quod satis expositum est respondendo ad quaestionem.
(b) Ad secundum. Respondet quod Angelus non potest generare in se habitum ex actibus, etc. Et cum dicitur, quod si talem habitum posset habere, quod esset in potentia ad actum primum, scilicet ad ipsum habitum, et ad actum secundum, scilicet ad operationem, dicit Doctor, quod habitus, qui ponitur habilitas quaedam, praesupponit actum; species vero intelligibilis praecedit actum secundum, de qua prolixe dictum est in primo, dist. 3. q. 6. et 7.
Occurrit tamen hic aliqualis difficultas in hoc, ad quod Doctor declinare videtur, scilicet quod in Angelo non possit acquiri habitus ex frequentatis actibus, cum sit summe habilitans, quia in hoc videtur sibi contradicere. Nam expresse ipse vult in
primo, dist. 17. et in tertio, dist. 27. quod potentia habituata agens aequali conatu, perfectius operatur potentia non habituata, si tamen illae potentiae sunt ejusdem rationis. Ex hoc ergo videtur, quod Angelus perfectius operetur per habitum scientificum acquisitum sine tali habitu. , Respondeo et dico, quod producere intellectionem contingit dupliciter. Uno modo quantum ad substantiam illius. Alio modo quantum ad intensionem, et utroque modo adhuc dupliciter ; vel quantum ad substantiam et intensionem actus absolute ; vel quantum ad facilitatem et promptitudinem et expeditionem ipsius actus, et sic licet habitus non requiratur in Angelo isto secundo modo, tamen ponitur primo modo propter majorem perfectionem actus. Dico secundo, licet incidat quasi in idem, quod habitus potest dupliciter considerari. Uno modo, ut est ratio habilitandi potentiam ad operandum, tam ad substantiam actus quam ad intensionem illius. Alio modo ut est causa partialis, tam substantiae actus quam intensionis ejus, et tunc dico, quod intellectus Angeli, nec quantum ad substantiam intellectionis, nec quantum ad intensionem illius, loquendo de intensione absoluta, non determinando ad tantam intensionem) non indiget habitu acquisito tanquam habilitativo. Dico tamen, quod quantum ad perfectiorem intellectionem indiget forte habitu ut causa partiali, et sic talis potentia sic habituata perfectius operatur, quam non habituata, et hoc modo intelligit Doctor in locis praeallegatis de habitu: hic vero intelligit de habitu, ut est quaedam habilitas.
Dico secundo, quod in intellectu Angeli, respectu cognitionis abstractivae, non requiritur habitus, neque ut habilitas, neque ut causa partialis, quia quidquid potest operari circa objectum cognoscibile mediante habitu, aeque perfecte potest mediante specie intelligibili sibi concreata, vel de novo acquisita, cum illa sit valde perfectior in Angelo quam in nobis. Et quando Doctor loquitur in primo de habitu, etc. loquitur ibi de potentia nuda, quae imperfectius operatur non habituata quam habituata. Hic autem ponitur species intelligibilis, supplens vicem habitus, et ideo Doctor dicit infra, quod quando habitus in aliquo est perfectus, actus sequentes illum habitum non intendunt illum, cum illi actus sequantur ex maxima perfectione illius habitus; sic in proposito, intellectio sequens speciem intelligibilem in Angelo, in ipso intellectu non causat aliquem habitum magis et magis habilitatem potentiam, cum intellectus cum tali specie sit causa perfecta, imo nec credo, quod tales intellectiones sequentes intendant speciem intelligibilem in Angelo, sicut intendunt in nobis, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest 6. et 7. et dist. 17.
(c) Quia si supremum in elemento, etc. Perfectio est supremum in inferiori generare sibi simile, ut patet de igne : tunc enim unumquodque perfectum est, cum potest generare sibi simile, ex secundo de Anima, nec tamen sequitur, quod infimum in superiori possit generare sibi simile, patet de lapide. Sunt enim duo ordines in corporibus, scilicet inferior et superior ; inferior est simplicium corporum, ut elementa, superior est corporum mixtorum, quia corpus mixtum est perfectius corpore simplici, et loquor semper de corporibus generabilibus et corruptibilibus.
(d) Ad ultimum dico. Responsio clara est, nam facit duas consequentias : Prima est ista, voluntas non habet objecta sibi praesentia per aliam et aliam rationem, quae sit alterius et alterius obiecti ;
ergo nec intellectus. Negat antecedens, quia per easdem rationes, per quas objecta sunt praesentia intellectui, sunt etiam praesentia voluntati; sed illae rationes sunt aliae et aliae inter se respectu diversorum objectorum, et sic negat antecedens, et concedit consequentiam, quia per eamdem rationem, per quam objectum est praesens intellectui, est etiam praesens voluntati. Secunda consequentia est ista: Voluntas non habet objecta sibi praesentia per aliam et aliam rationem, loquendo de alia et alia ratione, non tantum respectu alterius et alterius objecti, sed etiam de alia et alia ratione ab illis, per quas objecta sunt praesentia intellectui ; hoc modo concedit antecedens, et negat consequentiam, quia objectum est tantum praesens voluntati per eamdem rationem, per quam etiam est praesens intellectui.
Si dicatur, quia per speciem intelligibilem in cognitione abstractiva objectum est praesens intellectui in ratione intellectus, ut patet a Doctore in primo, d. 3. quaest. 6. et 7. et 27. et tamen ut sic, non est praesens voluntati, sed objectum est praesens sibi inquantum cognitum, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. et 6. et dist. 3. et dist. 7. ergo sequitur, quod per aliam rationem sit sibi praesens, quam per illud quo est praesens.
Dico, quod ipsum objectum est praesens voluntati, inquantum actu intellectum, et similiter est praesens intellectui objectum inquantum intellectum ; ergo duplici praesentialitate est praesens intellectui primo tantum in ratione objecti intelligibilis, et sic est praesens per speciem intelligibilem. Secundo, inquantum intellectum, et sic est praesens per intellectionem, nam ipsa intellectio est similitudo objecti intellecti, ut patet in primo, dist. 3. q. ult\. et in quarto, dist. 45. et aliud objectum, ut cognitum est sibi praesens per aliam et aliam intellectionem ; dico ergo, quod objectum est sibi praesens per speciem intelligibilem, loquendo de praesentialitate remota.