In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
An Angeli (a) possint proficere accipiendo cognitionem a rebus?
Doctores citati quaest. praecedenti Goffred. hic.
Arguit quod non, quia oportet receptivum denudari a toto genere receptibilis 2. de Anima. Sed Angelus non denudatur a speciebus, imo est plenus formis, quia nona propo-sitione de causis, dicitur quod omnis Intelligentia est plena formis.
Item Augustinus 12. super Gene-sim ad litteram : agens est praestantius patiente. Sed corpus non est praestantius spiritu per ipsum ibidem, igitur corpus non potest agere in Angelum, qui est spiritus: igitur non potest Angelus accipere cognitionem a rebus.
Item, Dionysius 7. c. Angelicae Hierarchiae : Angeli non congregant divinas illuminationes vel notitiam divinam ex rebus sensibilibus.
Item, Angelus est medium inter Deum, et hominem vel animam, sed Deus non intelligit per aliquas species ; anima autem intelligit per species receptas a rebus sensibilibus et intelligibilibus, igitur Angelus, medio modo intelligit, scilicet per species non acceptas ab aliis rebus, sed sibi concretas,
et iste modus arguendi patet per Philosophum 1. de Generat. et per Richardum 1. de Trin.
Contra, omne quod cognoscitur, cognosci videtur per similitudinem ipsius; sed Angelus cognoscit singulare, igitur per similitudinem singularis. Sed similitudo singularis non est sibi concreata, quia ratione similitudo unius et alterius, et cum singularia possint esse infinita, haberet infinitas rationes vel species sibi concreatas.