IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Goffredi et D. Thomae, Angelum non posse accipere species a rebus, nec habere intellectum agentem et possibilem, variis rationibus, sed claris, probatur.
Una opinio dicit, quod non accipit cognitionem a rebus, nec proficit in accipiendo vel recipiendo cognitionem ab eis, quia tunc Angelus haberet intellectum causativum istarum specierum, et intellectum receptivum, sive intellectum agentem et possibilem ; sed non habet intellectum agentem, quia intellectus agens solum requiritur in illis intelligentibus, ubi scilicet primum objectum intellectus est intelligibile in potentia, ut scilicet per intellectum agentem reducatur ad actum, sed primum objectum intellectus Angelici est actu intelligibile, quia immateriale.
Item, non habet intellectum possibilem, quia intellectus possibilis quandoque est in potentia ; intellectus autem Angeli semper est in actu, quare, etc. Confirmatur quoad utrumque, quia secund um Augustinum 2. et 4. super Genesim; res istae prius fuerunt in cognitione Angelica, quam in proprio genere, igitur nunc non recipit ab eis cognitionem, ut sunt in proprio genere.
Item, corpora superiora, scilicet coelestia, habent qualitates et perfectiones suas sibi possibiles non receptas ab aliis, sed sibi concreatas: igitur similiter erit in spiritibus superioribus et inferioribus, quod superiores, cujusmodi sunt Angeli, suas qualitates et perfectiones non recipiunt a rebus inferioribus, sed illas habebunt sibi concreatas, spiritus autem inferiores, et humanae animae habent illas receptas a rebus.
Item, sicut se habet modus essendi animae nostrae ad modum essendi Angeli, sic modus operandi ad modum operandi. Sed intellectus noster ex hoc accipit notitiam a rebus corporalibus, quia quoad esse compositi dependet a corpore, et unitur corpori; sed Angelus quoad esse non unitur corpori, nec dependet a corpore, ergo nec quoad receptionem notitiae.
Item, intellectus agens et possibilis non distinguuntur, nisi per comparationem ad phantasmata: sed in Angelo non sunt phantasmata, ergo nec istorum intellectuum distinctio; igitur nec a rebus receptio.
Item, non convenit transire de extremo in extremum, nisi per medium, sed inter sensibile et intelligibile est medium imaginabile ; igitur ab esse sensibili, non convenit transire ad intelligibile, nisi per imaginabile; sed in Angelo non est imaginatio, igitur nec talis transitus.
Dicit tamen ista opinio quod Angelus cognoscit singularia, et arguitur hic contra Avicennam sic : quia Angelus habet providentiam de singularibus, quod non esset nisi cognitionem haberet de eis.
Item, quod continetur sparsim et divisim in inferioribus, continetur unitive in superioribus: sed in inferioribus est sparsim cognitio rerum, scilicet particularium, vel singularium per sensum, et universalium per intellectum; ergo in intellectu superiori unitive continentur istae duae cognitiones.
Item 3. Metaph. contra Empedoclem habet Aristoteles pro inconvenienti, quod Deus non cognoscit litem; modus autem ponendi videtur esse talis : Sicut res effluunt a Deo quoad esse essentia) et existentias superiores, et inferiores quoad materiam et formam, sic etiam fluunt in intellectu Angeli quoad cognitionem singularis et universalis, ita quod nihil accipiunt ab istis inferioribus et corporalibus, sed fluit ab ideis illa cognitio.