IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat Doctor dictam sententiam. Primo, si Angelus careret intellectu agente, esset imperfectius intellectuale quam homo. Secundo habet intellectum possibilem, quia recipit speciem, nec obstat quod sint ei concreatae, quia etiam Christo concreatae sunt. Tertio, reducit rationes D. Thomae ad oppositum. Quarto, alias Angelus non cognosceret singularia.
Contra, ex eisdem principiis arguo contrarium : Angelus habet intellectum agentem et possibilem: ergo potest habere notitiam a rebus. Consequentiam concederet ipse secundum dicta sua supra. Probo antecedens, potentia activa, quae non est imperfectionis, imo perfectionis in creatura aliqua, non est neganda a superiori creatura, quae est superior quantum ad hoc, sed Angelus est superior homine in intellectualitate: intellectus autem agens, qui est potentia activa in homine non est imperfectionis in ipso, imo perfectionis ; ergo non debet negari Angelo, qui est creatura superior, quare, etc.
Tunc ad rationem (b), quando dicis quod nulla natura creatura habet intellectum agentem, nisi cujus intellectus objectum primum est intelligibile in potentia, dico quod est ibi aequivocatio de primo. Si enim loquaris de primo, id est, adaequato, hoc non est aliquod unum singulare immateriale, quia nihil est unum intelligibile adaequatum intellectui creato, nisi in illo contineantur eminenter vel virtualiter omnia cognoscibilia ab illo intellectu. Probo, quia nihil est objectum adaequatum intellectus, nisi in quo salvatur ratio omnis illius, ad quod potest se extendere, sed secundum eum intellectus potest se extendere ad omnia singularia: ergo objectum ejus adaequatum, oportet quod contineat virtualiter rationes omnium singularium cognoscibilium ab ipso, sed tale quid non potest esse essentia Angeli, nec aliqua essentia immaterialis creata singularis, sive quae de se est haec, nisi essentia increata, quae est objectum adaequatum intellectus divini, et non Angelici: ergo oportet intelligere quod objectum adaequatum intellectus Angelici sit aliquod commune communitate praedicationis vel analogiae, respectu omnium cognoscibilium ab ipso, et ideo oportet quod sit commune per praedicationem ad intelligibilia omnia, et ad sensibilia, quia etiam ista considerantur et intelliguntur ab Angelo; cum ergo sensibilia sint intelligibilia in potentia, oportebit quod habeat intellectum agentem reducentem illa ad hoc, quod actu intelligantur ab eo.
Item, habet intellectum possibilem: ergo et agentem, patet consequentia. Probo antecedens : In
omni quod formam recipit, necesse est dare potentiam receptivam ipsius formae, etiamsi recipiens non praecedat duratione receptionem formae ipsius. Sed Angelus recipit speciem aliam a se: ergo habet potentiam intellectualem receptivam illius, dato quod non praecesserit duratione receptionem ejus, igitur in Angelo est intellectus possibilis.
Confirmo utrumque per exemplum, quia si Deus concreasset animae nostrae species omnium intelligibilium, adhuc esset in ea intellectus agens, quia est perfectio naturalis ejus, et etiam intellectus possibilis: ergo, etc. Consimiliter etiam patet in Christo, qui licet omnia viderit in Verbo ab instanti suae nativitatis in utero, tamen fuit in eo intellectus agens et possibilis, alias non fuisset perfectus, et eodem modo si vidisset omnia in genere proprio, habuisset intellectum agentem et possibilem. Ideo similiter posito quod Angelus species omnium receperit ab instanti suae creationis, et non possit non esse in actu, cum sit praeventus ab agente superiori, tamen est perfectionis naturalis suae quod habeat potentiam, qua possit in operationem suam, si non esset praeventus a superiori agente. Exemplum etiam de igne, qui calefacit passum sibi approximatum, nisi illud passum praeveniatur a Deo calefaciente; sic in proposito.
Item ad aliud, cum dicitur intellectus agens et possibilis non distinguuntur, nisi per comparationem ad phantasmata, falsum est; imo distinguuntur inter se formaliter vel etiam extrinsece per comparationem ad objecta, vel ad illa in quibus objecta relucent.
Ad argumentum de corporibus coelestibus dico, quod est ad oppositum, et arguitur sic: Illam perfectionem necesse est a solo Deo causari, ut est administrator totius naturae (dico necessitate ordinata) quam non potest tota natura creata causare, sed qualitas coeli a tota natura creata non potest causari: ergo a Deo debuit sibi concreari, sed qualitates aliorum, quae possunt causari a natura creata, Deus permittit illas habere suas causalitates proprias, quia sic : Deus res quas condidit ad ministrat, etc Virtus autem creata potest causare cognitionem alicujus incogniti in intellectu Angeli, ut patebit infra dist. 9. de locutione Angelorum, nam intellectus Angeli cum objecto potest causare perfectam cognitionem objecti ; ex quo igitur possibile est Angelum recipere cognitionem a rebus, non est necesse Deum causare istam cognitionem.
Dices, ista cognitio est perfectio Angeli; ergo non potest causari a creatura inferior. Verum est principaliter, vel ut causa totali: ista autem causalitas principaliter est in Angelo, vel habet perfectionem in Angelo ex parte intellectus agentis, non autem ex parte intellecti vel objecti.
Ex tertia ratione eorum, arguo sic contra eos : Necesse est omnem intellectum non habentem in se objectum, dependere ab ipso aliqualiter. Sed hic Angelus non habet objectum in se cujuscumque corporis vel rei corporalis ; ergo dependet ab eo in intellectione, et tunc patet quod ratio est sophistica, quia non sequitur, non dependet a corpore, ut sit actus corporis, ergo non dependet a corpore ut ab objecto ; anima autem dependet a corpore ut actus ejus. Etsi enim concludat modus essendi animae in corpore, quod recipiat a corpore, non tamen incorporeitas Angeli concludit quod non recipiat, nisi concederes quod Angelus esset infinitus, sicut quidam Deus, habens in se omnium singularium rationes.
Et ad illud de imaginabili medio, arguo sic contra eos : Quod est medium virtuti minori, non est, vel oportet esse medium majori. Exemplum, si aliquod calidum aliquid calefaceret, posset esse ita debile in calefaciendo, quod nunquam induceret decem gradus caloris, nisi prius induceret duos vel quatuor, vel sic ; aliud vero posset esse ita virtuosum, quod induceret in primo actu calorem in decimo gradu, et tunc non esset sibi medium aliquis gradus infra decem, qui tamen erat medium virtuti minori. Sed intellectus perfectior est in Angelis quam in nobis; ergo non oportet quod si imaginabile est in nobis medium, quod etiam sit in Angelo similiter.
Item, si esse imaginabile est per se medium, vel ergo ex parte rei in se, vel ex parte potentiae. Si ordo iste se tenet ex parte rei vel objecti intelligibilis vel intellecti, tunc sequeretur quod Deus non posset intelligere nisi mediante phantasmate, vel imaginatione. Si ex parte potentiae, sic dico, quod Angelo non est medium, tamen est mihi medium, propter naturam meam, quam habeo compositam ex corporali et spirituali.
Aliter potest dici, quod non est medium mihi esse imaginabile, sed est extremum, ita quod esse imaginabile, et esse sensibile sunt duo extrema, vel quasi unum extremum ad essc intelligibile. Et esto, quod sit medium nobis, non tamen Angelo, ut dictum est.
De isto autem modo cognoscendi singulare, quem ponit per effluxum a Deo, dico, quod posito quod res quoad materiam et formam fluant a Deo, non tamen sequitur, ergo quoad cognitionem singularitatis effluunt in intellectu Angeli, praecipue secundum eum, quia ipse tenet contra Commentatorem 7. Metaphysicae, quod materia pertinet ad quod quid est, non individualis tamen ut ponit; ergo licet res effluant a Deo secundum formam et materiam, ut sunt partes quidditatis, non oportet tamen ex hoc arguere cognitionem singularis.
Item, secundum eos, Deus non influit nisi species, sed species est ratio cognoscendi quidditatem non singulare, ut probatum fuit supra de cognitione Angelorum: ergo per hanc speciem, non cognoscet singulare. Et cum dicis quod essentia divina est ratio cognoscendi singulare et universale, vel quidditatem: ergo et species influxa in mente Angeli. Dico, quod.
in consequentia est fallacia accidentis, procedendo a magis perfecto ad minus perfectum affirmative.