IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Henrici, Angelum sine illo habitu (de quo q. 8. n 3. et 1. d. 3. q. 9.) nihil posse intelligere ; per habitum vero intelligere primo quidditates, et secundo singularia, quia haec, secundum ipsum, tantum addunt duplicem negationem naturae, de quo supra q. 2. et quoad id quod ait, singulare sub propria ratione non cognosci ab Angelo, probatur quintupliciter. Haec satis refutata est locis citatis, nunc tantum addit Doctor, quod Angelus sine illo habitu secundum Henricum esset ut truncus, non plus intellectualis quam lapis, et respondet rationibus pro Henrico adductis.
Alii dicunt, quod si Angelus non haberet habitum concreatum, nihil intelligeret, nec singulare, nec universale. Sed per habitum qui repraesentat quidditatem, intelligit primo ipsum universale,secundo singulare, quia singulare non addit secundum eum super universale in essendo, nisi duplicem negationem, et ideo etiam nec in cognoscendo, non tamen sicut nos, scilicet secundum lineam reflexam. Hoc probatur primo sic : sicut res se habet ad esse, sic ad cognosci, secundo Metaphysicae. Sed singulare non addit quoad esse super universale: ergo cognitio ejus non addit etiam aliquid super cognitionem universalis.
Praeterea, inter illud quod objicitur alicui virtuti primo, et ipsam virtutem, oportet esse proportionem determinatam: ergo si intellectus Angeli ex natura sua est primo apprehensivus singularis, et directe cognoscit singulare, tunc est determinatior quam noster intellectus, qui non est sic determinatus ad singulare, sed sensus, et tunc videtur quod intellectus Angeli esset magis limitatus quam noster intellectus, sicut sensus videtur respectu intellectus nostri, et si intelligeret per speciem singularis, ergo esset magis determinabilis quam intellectus noster, quam sic determinari tali specie, videtur proprie esse ipsius sensus.
Item, ista cognitio singularis sub propria ratione, impediret cognitionem universalis, quia enim singulare impedit cognitionem, propter hoc fit abstractio: ergo, etc.
Item, si intelligeret singularia primo, posset de eis acquirere proprium habitum, quia proprius, habitus ex propriis actibus generatur, et per consequens scientiam acquireret a rebus, quod videtur inconveniens. Item, si singulare esset primo cognitum, esset primo praesens intellectui Angelico, hoc autem non esset per essentiam Angeli, quia illa est tantum ratio cognoscendi seipsam, nec per illum habitum praedictum, quia habitus est ratio cognoscendi tantum universalia: ergo per seipsum, quod est falsum, quia quod sic cognoscitur, verius cognoscitur quam universale, quod cognoscitur per habitum.
Contra istam viam de illo habitu est mihi valde improbabile, quia ponere talem naturam perfectissimam, sicut est Angelica, et tamen quod nihil posset cognoscere sine habitu concreato, ita quod sine influxu speciali talis habitus vel speciei a Deo, non posset acquirere cognitionem, sed sine habitu tali, staret sicut truncus, videtur mirabile. Talis etiam natura praecise sine tali habitu, non videretur de se magis intellectualis quam substantia, vel natura lapidis Alia argumenta contra istam opinionem quaere infra, dist. 9. hujus, quaestione de locutione Angelorum.
Ad primam rationem (c) dico, quod tota entitas singularis non continetur sub universali, et hoc suppono modo sicut supponit ipse: ergo similiter nec tota cognoscibilitas singularis continetur sub cognoscibilitate universalis.
Ad aliud dico, non est imperfectionis cognoscere singulare, quia hoc convenit intellectui divino, non tamen est tanta perfectio, quod tantum sibi conveniat, sed etiam aliis, quia sicut sensus est omnis sensibilis, sic intellectus est omnis intelligibilis; sed singulare est intelligibile, ergo, etc. non igitur impedit cognitionem Angeli singulare, ex quo est intelligibile. Et cum dicis, quod intellectus noster non intelligit singulare, primo dico, quod hoc est imperfectionis pro statu isto.
Ad aliud dicendum, (d) quod si habitus accipitur prout habilitat potentiam, sic non oportet ponere in intellectu Angeli aliquem habitum, eo quod intellectus ejus ex sua natura est habilitatus ad intelligendum, sicut grave ad movendum, vel ad motum deorsum, praeter hoc quod species et intellectus subsunt liberae inclinationi et motioni voluntatis, quod si non esset aeque naturaliter, inclinaret sicut grave inclinat deorsum; si tamen ibi ponitur habitus iste, ita potest poni singularis, sicut universalis, nec iste pertinet ad definitionem, et secundum hoc non est habitus scientificus, nec pertinet ad scientiam per se, quia scientia est quidditatum.
Ad aliud, quod ibi dicunt, (e) nihil movet intellectum nisi in ratione primi objecti, sed primum objectum intellectus creati est universale ; ergo, etc. Respondeo, hic, (f) est aequivocatio de primo et per se, quia uno modo dicitur per se objectum, quod tamen in sua formali ratione non includit rationem formalem primi objecti, per quam movet potentiam, sicut patet de sensibili communi quod est per se objectum visus, sicut magnitudo et figura, licet sint per se objectum potentiae visivae, non tamen includunt rationem formalem primam motivam visus, sine qua non est videre, sicut est color et lux. Alio modo sumitur objectum, solum primum adaequatione, et hoc includit in se vel sub se multa per se objecta, quae tamen essentialiter includunt rationem primi objecti, et addunt respectu primi objecti aliquas differentias perficientes, secundum quem modum albedo et nigredo se habent ad colorem; et isto modo quodlibet moveret potentiam sub ratione primi objecti communis, inquantum includitur in eo, et etiam sub ratione propria, quoad hoc quod addit perfectionem pertinentem ad illud genus; et hoc modo ens est objectum commune adaequatum, et hoc potentiae intellectivae, ens dico in communi, et quodlibet ens speciale quacumque differentia entis contractum sub eadem ratione movet, sive hoc sit ratio individui, sive ratio speciei.