IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolutive dicit Doctor primo, Angelum accipere notitiam singularis ut singulare a rebus, quia hoc non potest cognosci per spe ciem universalis. Secundo ait, si haberet notitiam singularis aliunde, adhuc notitiam existentiae et accidentium a rebus sumendam esse. Tertio ait, notitiam intuitivam, necessario Angelum desumere a rebus, esto aliunde sciat singulare et existentiam quia ad hanc non sufficit species, sed ipsum objectum concurrit. Quarto ait, eum sumere posse species universales a rebus, si eas non habet concreatas.
(a) Respondeo ergo ad quaestionem, quod Angelus potest proficere in cognitione rerum, et hoc accipiendo notitiam actualem aliquam a rebus. Et dico, quod tribus modis potest acquirere a rebus notitiam. Prima notitia est singularis ut singulare, quod probo, quia Angelus potest cognoscere hoc singulare ut hoc, quia haec cognitio non est improportionata, nec repugnat intellectui creato. Sed non potest cognoscere singulare, ut hoc, ex ratione universalis, probo, quia haec natura ut haec, non continetur determinate, scilicet ut haec sub universalitate; si ergo cognoscitur singulariter hoc ut hoc, hoc est, per propriam speciem; sed non est probabile quod sint concreatae omnes species singularium omnium possibilium sibi cognoscere, quia cum talia sint infinita, haberent species infinitas actu, quodlibet enim individuum potest cognoscere.
Praeterea, secundo dico, quod si haberet notitiam singularis, ut singulare est, non acceptam a rebus, adhuc necessario habetur accipere notitiam existentiae actualis rei, vel non existentiae, et etiam accidentium notitiam, quae requiruntur ad existentiam vel non existentiam a rebus. Probo, quia ex notitia quidditatum et universalium, quae scilicet sunt necessaria, non potest cognosci complexio contingens. Sed existentiae rerum vel non existentiae sunt contingentes; ergo non sufficit habere notitiam quidditatum et universalium, ad hoc quod cognoscat hoc singulare esse, puta hunc Socratem currere, sed oportet quod istam notitiam accipiat a rebus.
Confirmatur, quia si habet rationes terminorum complexionis contingentis sibi concreatas, aut istae rationes istorum, scilicet terminorum, me sedere cras, repraesentant determinate hanc veritatem, me sedere cras, vel non determinate. Si determinate, igitur impossibile est per ipsos terminos ipsum habere notitiam, quod hoc sit contingens. Si non determinate, ergo nunquam per hos terminos habebit quod determinate sedeam: igitur oportet quod accipiat aliunde certam notitiam hujus.
Item, ideae divinae non sunt rationes repraesentandi contradictoria, ergo nec contingentia: non enim repraesentant nunc unam rem, tunc oppositam, vel contradictorium illius. Sed notitia contingentium dependet ex voluntatis determinatione, ut determinat ea ponere in effectu, vel non: igitur nec rationes terminorum exprimunt ex sua evidentia, nec faciunt notitiam contingentium in Angelis.
Tertio dico, quod quantumcumque habet concreatam sibi notitiam singularis, et notitiam existentiae contingentis, tamen cognitionem intuitivam singularium necessario recipit a rebus. Non enim omnis cognoscens existentiam alicujus, cognoscit ipsam intuitive, quia potest ipsam cognoscere abstractive, nam cognitionem intuitivam singularium, non potest habere in Verbo, ubi tamen cognitionem existentiae habet, et ideo ad cognitionem intuitivam rei necessario concurrit objectum reale, vel ipsa res ut praesens.
Item, impossibile est cognitionem intuitivam esse per aliquam rationem, quae sit in eadem dispositione, et eodem modo repraesentans re manente, et etiam non manente, sed universale, quod est species vel habitus, vel quidquid ponitur in intellectu Angeli, eodem modo se habet re existente, vel non existente: igitur nullum eorum potest esse ratio cognoscendi rem intuitive; ergo oportet quod Angelus accipiat ipsam a re ipsa singulari, si habet eam, vel ad hoc quod possit eam habere. Probo quod possit eam habere, quia possibile est imperfectiori potentiae; ergo et perfectiori, est enim possibilis potentiae sensitivae.
Quarto, dico, quod species universales posset accipere a rebus si non essent sibi concreatae, quia probatum est supra quod habet intellectum agentem et possibilem, et utrumque perfectiorem habet quam habemus nos, sicut etiam est perfectioris naturae; cum ergo intellectus noster agens possit abstrahere, ergo et superior, et etiam modo perfectiori, vel cum sensibile aeque repraesentet universale sicut imaginabile, impossibile est ipsum recipere species a sensibili: et si nulla ratio esset alia, adhuc sufficeret mihi concedere hoc, quia non oportet removere ab aliqua natura nobiliori, quod non possit acquirere perfectionem suam, si non habet eam; ergo nec ab Angelo, cum hoc possit sensitiva.
Ad rationes principales. Ad primam rationem, si velim tenere auctoritatem istam de causis, dico, verum est, quod plena est formis universalibus, non tamen singularium. Alium processum concedo in argumento.
Ad aliud dico, quod ratio Augustini bene concludit, quod nullum corporale potest agere in spiritum ut totale agens, et ut totalis causa vel principalis, non tamen ut partialis et minus principalis, intellectu enim Angeli agente, ut causa magis principali, potest corporale causare notitiam illam.
Ad Dionysium dico, quod auctoritas illa solvit seipsam, quia concedo quod divinas illuminationes vel notitiam divinam, quia illam a solo Deo habent, non congregant ex sensibilibus, bene tamen aliam notitiam possunt habere ex sensibilibus.
Ad aliud de simili modo arguendi Philosophi et Richardi, scilicet de medio, Angelus tenet medium, etc. Iste modus arguendi fundatur in ista propositione, quod scilicet in ente omnis gradus possibilis est, et hoc concedatur; et ego concedo, quod Angelus habet aliquam cognitionem, quam non recipit a rebus, ut est cognitio universalium, in qua differt ab anima, et aliquam in qua cum anima convenit, ut istam quam accipit a rebus.