IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
An perfecti et beati creati sint Angeli, an miseri et imperfecti. Post haec videndum est, utrum perfectos et beatos creaverit Deus Angelos, an miseros et imperfectos. Ad quod dici potest, quod nec in beatitudine, nec in miseria creati sunt. Miseri enim ante peccatum esse non potuerunt, quia ex peccato miseria est. Nam si non fuisset peccatum, nulla esset miseria. Beati quoque nunquam fuerunt illi qui ceciderunt, quia sui eventus ignari fuerunt, id est, peccati et supplicii futuri. Si enim lapsum suum praescierunt, aut vitare voluerunt, sed non potuerunt, et ita erant miseri; aut potuerunt, sed noluerunt, et ita erant stulti etm aligni. Ideoque dicimus, quod non erant praescii eventus sui, nec eis data est cognitio eorum quae futura erant super eos. Boni vero et qui perstiterunt, forte suae beatitudinis praescii fuerunt. Unde Augustinus super Genesim : " Quomodo, inquit, beatus inter Angelos fuit, qui futuri peccati atque supplicii praescius non fuit ? Quaeritur autem cur non fuerit ? Forte hoc Deus revelare diabolo noluit, quid facturus vel passurus esset; ceteris vero revelare voluit, quod in veritate mansuri essent." His verbis videtur Augustinus significare, quod Angeli, qui corruerunt, non fuerunt praescii sui casus, ideoque beati non fuerunt; et quod Angeli, qui perstiterunt, beatitudinem sibi affuturam praescierunt atque de ea certi in spe extiterunt: unde quodam modo jam beati erant. Et revera, si ita fuisset, potest dici illos aliquo modo fuisse beatos, alios vero non, qui nescierunt eventum suum.
Quod opinando Augustinus hoc dixit, non asserendo, scilicet quod Angeli qui perstiterunt praescii fuerunt futuri sui boni.
Sed hoc magis opinando et quaerendo dicit Augustinus quam asserendo ; unde et huic opinioni opponens consequenter subdit : " Sed quare discernebantur illi a caeteris, ut Deus istis quae ad ipsos pertinerent non revelaret, aliis vero revelaret, cum non prius sit ipse ultor quam aliquis peccator? Non enim damnat ipse innocentes. " Hic videtur innuere, quod nec peccaturis futurum malum, nec permansuris futurum bonum revelaverit. Ideoque nec illi qui ceciderunt, unquam, nec illi qui perstiterunt usque ad consummationem beati fuerunt: quia beati non poterant esse, si de beatitudine certi non erant, vel si damnationis incerti erant. Unde Augustinus in eodem : " Dicere, inquit, de Angelis quod in suo genere beati esse possunt damnationis vel salutis incerti, quibus nec spes esset, quod mutandi essent in melius, nimia praesumptio est. " "Quomodo enim beati esse possunt, quibus est incerta sua beatitudo? "
Summam colligit praedictorum, confirmans omnes Angelos ante confirmationem, vel lapsum, non fuisse beatos, nisi quis per beatitudinem accipiat illum statum innocentiae in quo fuerunt ante casum.
Ex praedictis consequitur, quod Angeli, qui corruerunt, nunquam beati fuerunt, nisi beatitudinem aliquis accipiat illum statum innocentiae, in quo fuerunt ante peccatum. Illi vero qui perstiterunt, aut suam beatitudinem futuram, Deo revelante, praecierunt, et ita spei certitudine aliquo modo beati fuerunt ; vel incerti extiterunt suae beatudinis, et ita aliter beati non fuerunt, quam reliqui qui ceciderunt. Mihi autem quod posterius dictum est probabilius videtur.
Responsio ad id quod quaerebatur, an Angeli essent creati perfecti, an imperfecti, et dicitur quod perfecti fuerunt secundum aliquid, et imperfecti secundum aliquid.
Ad hoc autem quod quaerebatur, utrum perfecti, vel imperfecti fue rint creati, dici potest, quia quodam modo perfecti fuerunt,et quodam alio modo imperfecti. Non enim uno modo aliquid dicitur perfectum, sed pluribus.
Quod tribus modis dicitur perfectum, secundum tempus, secundum naturam, et universaliter perfectum.
Dicitur namque perfectum tribus modis. Est enim perfectum secundum tempus, et perfectum secundum naturam, et est universaliter perfectum. Secundum tempus perfectum est quod habet quidquid tempus requirit, et convenit secundum tempus haberi ; et hoc modo Angeli erant perfecti ante confirmationem, vel lapsum. Secundum naturam perfectum est, quod habet quidquid debitum est, vel expedit naturae suae ad glorificationem; et hoc modo perfecti fuerunt Angeli post confirmationem, et erunt Sancti post resurrectionem. Universaliter et summe perfectum est cui nihil unquam deest, et a quo universa proveniunt bona, quod est solius Dei. Prima ergo perfectio est naturae conditae, secunda naturae glorificatae, tertia naturae increatae.
Praedicta breviter tangit, addens quales fuerunt Angeli in conversione et aversione.
Quales fuerint Angeli in creatione ostensum est, boni scilicet et non mali, et justi, id est, innocentes, et perfecti quodam modo, alio vero imperfecti. Beati vero non fuerunt usque ad confirmationem, nisi beatitudo accipiatur, ut jam dictum est, ille status innocentiae et bonitatis, in quo conditi sunt.
(Finis textus Magistri.)