In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum inter creationem et beatitudinem Angeli boni fuerit aliqua mora ?
Alens. D. Thom. O. Bonaventura, Richard. Durand. Gabr. Vasauez dist. seq. quaest. 1. citandi.
Circa distinctionem quartam, ubi Magister tractat, quales Angeli creati fuerunt perfecti vel imperfecti, beati an miseri, quaero : Utrum inter creationem et beatitudinem Angeli boni fuerit aliqua mora ? Quod non, quia sine mora habuit beatitudinem naturalem ; ergo et supernaturalem. Probatio antecedentis, statim enim creatus Angelus habuit speciem illam, de qua dictum est distinctione tertia, in qua fuit objectum beatitudinis naturalis praesens, et potentiam, et per consequens non impeditus potuit uti illa specie, considerando essentiam divinam sub illa ratione (neque enim erat impeditus) et etiam, illa species movebat super omnes alias: in considerando autem essentiam divinam, sub illo modo essentiam divinam intelligendo, et eam diligendo, erat beatitudo naturalis. Probatio consequentiae, quia causa naturalis non est perfectior ad producendum suum effectum, quam causa supernaturalis ad producendum suum, sed causa naturalis statim habuit effectum suum, scilicet beatitudinem naturalem, ergo et supernaturalis suum, scilicet supernaturalem beatitudinem.
Praeterea, Augustinus 12. de Civit. cap. 9. Simul condens naturam et lar giens gratiam ; ergo statim habuit Angelus creatus gratiam, sed simul habuit gratiam et beatitudinem. Probatio, quia simul in malis fuit culpa et poena, alioquin culpa eorum esset remediabilis.
SCHOUUM.
Posita ratione probante inter creationem et beatitudinem Angelorum, aliquam fuisse moram, remittit resolutionem ad quaest. 1. dist. seq. num. 5.
Contra, Augustinus super Ge nesim : Angelus primo est factus infor mis, secundo lux ; ergo, et caetera, et quia solutio hujus quaestionis de pendet ex solutione quaestionis sequen tis, ideo solvetur post illam.