IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De confirmatione et conversione Angelorum stantium, et aversione et lapsu cadentium. " Post haec consideratio adducit inquirere, quales effecti sint, dum dividerentur aversione et conversione. Post creationem namque mox quidam conversi sunt ad Creatorem suum, quidam aversi. Converti ad Deum, fuit ei charitate adhaerere, averti, odio habere vel invidere. Invidiae namque mater est superbia, qua voluerunt se parificare Deo. In conversis quasi in speculo relucere coepit Dei sapientia, qua illuminati sunt, aversi vero excaecati sunt. Et illi quidem conversi sunt et illuminati a Deo, gratia apposita. Isti vero sunt excaecati, non immissione malitiae, sed desertione gratiae, a qua deserti sunt, non ita, quod prius dedita subtraheretur, sed quia nunquam est apposita, ut converterentur. Haec est ergo conversio et aversio, qua divisi sunt, qui natura boni erant, ut sint alii supra illud bonum per justitiam boni, alii illo corrupto per culpam mali. Conversio justos fecit, et aversio injustos. Utraque fuit voluntatis, et voluntas utrinque libertatis."
De libero arbitrio breviter tangit, docens quid sit.
" Habebant enim omnes liberum arbitrium, quod est libera potestas et habilitas voluntatis rationalis. Poterant enim voluntate eligere, quodlibet et ratione judicare, id est, discernere, in quibus constat liberum arbitrium. Nec creati sunt volentes averti vel converti, sed habiles ad volendum hoc vel illud , et post creationem spontanea voluntate alii elegerunt malum, alii bonum. Et ita discrevit Deus lucem a tenebris, sicut dicit Scriptura,id est, bonos Angelos a malis, et lucem appellavit diem, tenebras vero noctem, quia bonos Angelos gratia sua illuminavit, malos vero excaecavit. "
Post creationem aliquid datum est stantibus per quod converterentur, nec merito aliquo, sed gratia cooperante.
" Si autem quaeritur, utrum post creationem conversis aliquid collatum sit, per quod converterentur, id est, diligerent Deum: dicimus, quia est eis collata gratia cooperans, sine qua non potest proficere rationalis creatura ad meritum vitae. Cadere enim potest per se, sed proficere non potest sine gratia adjuvante. "
Qua gratia indigebat Angelus, et qua non ?
Non indigebat Angelus gratia, per quam justificaretur, quia malus non erat, sed qua ad diligendum Deum perfecte, et obediendum adjuvaretur. Operans quidem gratia dicitur, qua justificatur impius, id est, de impio fit pius, de malo bonus. Cooperans vero, qua juvatur ad bene volendum efficaciter, et Deum prae omnibus diligendum, et operandum bonum, et ad perseverandum in bono et hujusmodi, de quibus postea plenius agemus. Data est ergo Angelis, quia perstite runt, cooperans gratia, per quam conversi sunt, ut Deum perfecte diligerent. Conversi ergo sunt a bono, quod habeant, non perdito, ad majus bonum, quod non habebant: et facta est ista conversio per gratiam cooperantem libero arbitrio, quae gratia aliis, qui ceciderunt, apposita non fuit.
An sit imputandum illis qui aversi sunt ?
Ideoque a quibusdam dici solet, non esse imputandum illis qui aversi sunt et non conversi, quia sine gratia converti non poterant; sed illa non est eis data, nec culpa illorum fuit, quod non est data, quia in eis nulla culpa adhuc praecesserat. Ad quod dici potest, quoniam quibus apposita est ipsa gratia, non fuit ex meritis eorum, alioquin jam non esset gratia, si ex merito, quod esset ante gratiam, daretur.
Qua culpa gratia non est data eis qui ceciderunt ?
Quod vero aliis non est data, culpa eorum fuit, quia, cum stare possent, noluerunt, quousque gratia apponeretur, sicut alii perstiterunt, donec, illis cadentibus per superbiam, eis gratia est apposita. Aperte ergo cadentium culpa in hoc deprehendi potest, quia, licet sine gratia nequirent proficere, quam nondum acceperant, per id tamen, quod eis collatum erat in creatione, poterant non cadere, id est, stare; quia nihil erat, quod ad casum eos compelleret, sed sua spontanea voluntate declinaverunt ; quod si non fecissent, quod datum est aliis, utique daretur et istis.
Quod Angeli in ipsa confirmatione beati fuerunt, sed utrum eam meruerint per gratiam tunc sibi datam, ambiguum est: de hoc enim diversi diversa sentiunt ?
Hic quaeri solet, utrum in ipsa confirmatione beati fuerint Angeli, et an ipsam beatitudinem aliquo modo meruerint. Quod in ipsa confirmatione beati fuerint, plures contestantur auctoritates, et ideo pro constanti habendum est. Utrum vero per gratiam tunc sibi datam ipsam beatitudinem meruerint, ambiguum est. Quibusdam enim placet quod eam meruerint per gratiam, quam in confirmatione perceperunt, simulque in eis meritum et praemium fuisse dicunt, nec meritum praecessisse praemium tempore, sed causa. Aliis autem videtur, quod beatitudinem, quam receperunt in confirmatione, per gratiam tunc appositam non meruerint, dicentes, tunc non fuisse eis collatam gratiam ad merendum, sed ad beate vivendum; nec tunc eis datum esse bonumquo mererentur, sed quo feliciter fruerentur. Quod autem tunc in praemium acceperunt per obsequia nobis exhibita, ex Dei obedientia et reverentia mereri dicunt; et ita praemium praecessit merita. Et hoc mihi magis placere fateor.
(Finis textus Magistri.)