IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) In ista quaestione. Primo ponitur opinio Magistri, qui dicit quod prius Angeli acceperunt beatitudinem, et post meruerunt eam per obsequia hominibus impensa, quae opinio a communiter Theologis non tenetur.
Contra hanc opinionem arguit Doctor tribus mediis, quae sunt satis clara in littera. Et quod dicit in prima ratione, quod Angeli dependerent in sua beatitudine ab hominibus, debet sane intelligi, quia, posito quod mererentur per obsequia hominibus exhibita, non videtur ex hoc quod Angelus dependeat ab homine in merendo, quia homo non esset causa totalis, nec partialis talis meriti, nec efficiens, nec finalis, ut patet; sed si est dependentia, erit tantum terminative, sive objective ex hoc solo, quod talia obsequia ad homines terminentur. Et hoc modo non videtur inconveniens, quia etiam unus homo sic potest mereri per obsequia alteri homini exhibita, ut patet, et tamen in merendo non dicitur dependere ab alio homine. Similiter Angelus superior ante beatitudinem potuit mereri per actum circa Angelum inferiorem, et tunc non esset inconveniens, quod hoc modo in merendo dependeret: igitur nec est inconveniens sic dependere in merendo ab homine.
Dico, quod ratio Doctoris, propositum concludit si recte intelligatur. Unde est advertendum illud, quod dicit Doctor in 3. dist. 28. ubi sic dicit : Radix (inquit) omnis meriti consistit, proprie loquendo, de merito in affectione justitiae voluntatis, non autem in affectione commodi, nec in affectione justitiae, ut ordinat affectionem commodi, hoc patet, quia primum objectum circa quod aliquis meretur primo, est ipse Deus, secundum quam affectionem justitiae vult Deo bonum ut esse et bene esse, scilicet, justum et sapientem. Haec ibi. Ex ista littera apparet, quod primus actus meritorius primo est circa Deum, diligendo ipsum dilectione amicitiae, et hoc modo actus meritorius sic dependet a Deo, quod ipso Deo, per impossibile circumscripto, non posset esse primo actus meritorius, licet postea possit mereri, volendo alia objecta in ordine ad Deum. Si ergo Angelus tantum mereretur per obsequia hominibus exhibita, tunc circumscriptis hominibus, nullo modo posset mereri; ergo si homines requiruntur de necessitate, ut objecta, circa quae est meritum, nullo modo possent mereri, et sic suo modo Angelus in merendo simpliciter dependeret ab homine. Et hoc intendit Doctor, ut patet per litteram sequentem ibi: similiter actus intrinsecus est meritorius, circumscripto actu extrinseco, quia actus intrinsecus, ut sit primo meritorius et circa Deum.
(b) Praeterea per hoc, quod aliquis praevidetur, etc. Haec est secunda ratio contra opinionem Magistri, et ut clarius intelligatur praemitto aliqua. Primum quod aliud est praedestinare ad beatitudinem, et aliud est ipsam actu conferre, quia primo modo potest quis praedestinari, imo omnes praedestinantur, nullo merito actu praecedente, cum praedestinatio sit ab aeterno ; sed secundo modo meritum actuale requiritur, quia nulli confertur beatitudo, nisi propter meritum actu exhibitum, ut communiter ab omnibus tenetur. Et licet sit magna altercatio de causa praedestinationis, quia aliqui dicunt quod praedestinat propter merita praevisa, etc. nulla tamen videtur altercatio de merito respectu beatitudinis collatae, quia talem beatitudinem praecedit meritum actuale. Secundo praemitto, quod respectu gratiae alicui conferendae, nullum meritum praecedit in ipso, quia nullus potest sibi mereri gratiam, licet unus possit mereri gratiam alteri, et non sibi, ut patet de Christo, qui nobis meruit primam gratiam, ut communiter tenent Theologi, et vide Doctorem in dist. 29. et in 4. dist. 2. et nullo modo meruit sibi gratiam, ut patet in 3. et in 4. His praemissis, patet ratio Doctoris, quia si meruerunt beatitudinem ex hoc solo quod sunt praevisi, etc. sic posset dici, quod quia praevidentur bene usuri gratia, merentur ipsam gratiam, quod est inconveniens.
(c) Item nunc status beatitudinis. Haec est tertia ratio contra Magistrum. In ista ratione supponitur primo, quod Angelus pro illo instanti, in quo est perfecte beatus, debet esse certus de tota sua beatitudine essentiali. Secundo, beatitudo major vel minor tantum attenditur penes majora vel minora merita. Tertio, ad perfectam beatitudinem non pertinet cognitio contingentium, ut patet a Doctore in 4. dist. 10. 45. sic stat aliquem esse perfecte beatum, et esse certum de sua perfecta beatitudine, non habendo cognitionem futurorum contingentium. Ex his patet ratio Doctoris, quia si beatitudo prius daretur quam merita essent exhibita, pro illo instanti non esset certitudo de beatitudine tali, quia nec certitudo de omnibus meritis futuris, quia cognitio talium futurorum non pertinet ad beatitudinem, nec de communi lege omnia futura contingentia pro primo instanti, in quo Angeli beatificantur, revelantur, aliter cessarent revelationes et illuminationes, quae fiunt a superioribus Angelis inferioribus, ut infra patebit.