IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit Angelos meruisse, et hoc antequam essent beati. Primum probat, quia omnis natura consequitur operatione propria suam perfectionem ; ergo et finem suum, faciendo eum si potest, vel merendo, si non potest. Secundum, rejecta ratione D. Thom. probat, quia ad meritum requiritur quod operans possit in oppositum.
Ideo tenetur (a) quod Angeli meruerunt beatitudinem suam, et prius quam receperunt eam. Primum declaratur, quia omnis natura consequitur suam perfectionem per operationem propriam, sed perfectio et finis cujuslibet creaturae rationalis, est beatitudo, quae soli Deo est naturalis; omnis autem operatio talis in finem ducens, vel est factiva finis, quando scilicet finis non excedit virtutem operantis propter finem, sicut medicatio respectu sanitatis ; vel est meritoria finis, quando scilicet finis excedit virtutem operantis propter finem, et tunc expectatur finis ex dono alterius ; beatitudo autem excedit omnem naturam creatam, ideo tam Angelus quam homo, meruit suam beatitudinem. Secundum declaratur sic, (b) . non potest idem esse ex gratia perfecta et imperfecta: meritum autem est ex gratia inperfecta, praemium ex gratia perfecta.
Sed ista ratio (c) non videtur cogere, quia est possibile aliquam animam habere tantam gratiam in via, quantam habet in patria, licet non modo possit habere ita perfectum usum ejus, sicut habebit in patria: unde idem habitus manebit, et posset aequalis manere, sed non idem actus.
Ideo aliter declaro (d) secundum, quia voluntas non simul vult mutabiliter, et immutabiliter sive fixe, ita quod nunc inquantum elicit actum, non posset velle oppositum, et non fixe, ita quod nunc inquantum elicit actum, posset velle oppositum. Quando autem praemiatur, vult immutabiliter, hoc est inquantum consideratur ut jam eliciens actum, et per consequens ut prius naturaliter ipso actu comparatur ad illam; sed quando meretur non sic immutabiliter vult, sed ut eliciens actum, contingenter videtur elicere.
Ad hoc etiam adducuntur congruentiae, quia dispositio debet praecedere illud ad quod est, et via terminum ; meritum est dispositio, et via respectu beatitudinis ; quare, etc.
Ad argumenta. (c) Ad primum conceditur, quod per illa obsequia meretur aliquam beatitudinem accidentalem. Imo obsequia sunt quaedam opera redundantia ex perfectione beatitudinis,et non sunt ordinata ad ulteriorem perfectionem, sicut est de actibus generatis et procedentibus ab habitu generato perfecto ; illi enim nullam perfectionem generant, neque intendunt habitum, quia non est intensibilis, sed tantum procedunt ex plena perfectione ipsius habitus: ita hic. Eo autem modo, quo merentur beatitudinem accidentalem, concedo, quod non habent illam, quando merentur, nec ex hoc est afflictio, quia habent beatitudinem essentialem,quam maxime volunt.
(f) Ad secundum dico, quod maximum meritum fuit Angelorum volendo finem ultimum motu intrinseco, quando mali aversi erant a fine isto superbiendo, sicut patebit dist. 6. Non autem ad magnum praemium requiritur multitudo meritorum, sed multo magis requiritur unum meritum intensum, quam centum millia remissa, et in eis fuit motus meriti valde intensus pro ista morula qua merebantur, in tantum forte, quod nullus homo secundum communem legem, posset habere ita intensum actum meriti, sicut ipsi habuerunt.
Ad aliud dicendum, quod difficultas aliquando accidit in aliquo opere ex inclinatione voluntatis ad oppositum ; aliquando accidit difficultas in opere propter hoc, quod illud circa quod operatur, excedit naturam operantis ; isto modo fuit consecutio beatitudinis difficilis et laudabilis in Angelis, non autem primo modo, quia non inclinabant ad oppositum.